Alesia

alesia

Originaltext

Zusammenfassung

Bild / Photo / Film

(69,1) Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur. (69,2) cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. (69,3) ante oppidum planities circiter milia passuum III in longitudinem patebat; (69,4) reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. Alesia wird auf zwei Seiten [Nord, Süd] von Flüssen umschlossen. Vor dem Oppidum liegt [im Westen] eine Ebene von ca. 4 bis 5 km. Überblicke:

alesia
alesia
alesia Photos:

alesia
Nordseite

alesia
Südseite (vom Oppidum aus gesehen)

Filme (WMV-Format):

Schwenk nach Norden,
Schwenk nach Süden,
Schwenk nach Westen,
Autofahrt durch das südliche Tal,
aus Richtung Flavigny auf Alise zu
(69,5) sub muro quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. An der [flachen] Ostseite [vor dem Oppidum Alesia] haben die Gallier einen Graben gezogen.
(69,6) eius munitionis, quae ab Romanis instituebatur, circuitus X milia passuum tenebat. (69,7) castra opportunis locis erant posita itemque castella XXIII facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret; haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur. Die Befestigungsanlage der Römer misst 10.000 Doppelschritte (= 10 Meilen / 15 km). Caesar lässt im Umkreis von Alesia 23 Kastelle bauen.
(70,1) Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstravimus. summa vi ab utrisque contenditur. (70,2) laborantibus nostris Caesar Germanos submittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito inruptio ab hostium peditatu fiat. (70,3) praesidio legionum addito nostris animus augetur ... In der Ebene treffen die Reiter aufeinander, den Römern helfen die germanischen Reiter. Die Ebene vor Alesia:

alesia
(Blick auf den Hügel, Richtung Osten)

Film (WMV-Format):

Die Ebene (Blick auf den Hügel, Richtung Osten)
... hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coartantur. (70,4) Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. (70,5) fit magna caedes. nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur. paulum legiones Caesar, quas pro vallo constituerat promoveri iubet. (70,6) non minus, qui intra munitiones erant, perturbantur. Galli veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in oppidum inrumpunt. (70,7) Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra nudentur. multis interfectis, compluribus equis captis Germani sese recipiunt. Caesar führt seine Fussoldaten vor das Lager. Die Gallier ziehen sich zurück hinter ihre Verschanzung; weil sie das nicht schnell genug schaffen, werden viele von ihnen von den Germanen getötet.
(71,1) Vercingetorix priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. (71,2) discedentibus mandat, ut suam quisque eorum civitatem adeat omnesque, qui per aetatem arma ferre possint, ad bellum cogant. In der Nacht schickt Vercingetorix seine Reiter weg, um Hilfe zu holen, ....
(71,5) his datis mandatis, qua erat nostrum opus intermissum, secunda vigilia silentio equitatum dimittit. ... ... diese nutzen eine Lücke [in dem östlichen Abschnitt] der römischen Befestigungsanlage.
(72,1) Quibus rebus ex perfugis et captivis cognitis Caesar haec genera munitionis instituit. fossam pedum XX derectis lateribus duxit, ut eius solum tantundem pateret, quantum summa fossae labra distabant. (72,2) reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedibus CCCC reduxit. id hoc consilio, quoniam tantum spatium necessario esset complexus nec facile totum opus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones multitudo hostium advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere posset. (72,3) hoc intermisso spatio duas fossas XV pedes latas eadem altitudine perduxit; quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. (72,4) post eas aggerem ac vallum XII pedum exstruxit. huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent. Nunmehr beginnt Caesar mit dem doppelten Belagerungsring, zuerst dem inneren, gegen Alesia:
zwei Gräben, gefüllt mit dem Wasser der beiden Flüsse, einen Wall mit Türmen, die einen Abstand von 80 Fuss (=24 m) hatten.
alesia alesia
(73,1) Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis, quae longius a castris progrediebantur. ac nonnumquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. (73,2) quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. (73,3) huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant. (73,4) quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui intraverant se ipsi acutissimis vallis induebant. (73,5) hos cippos appellabant. ante hos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio. (73,6) huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor e terra eminerent; (73,7) simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur; reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur. (73,8) huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. (73,9) id ex similitudine floris lilium appellabant. ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur, quos stimulos nominabant. weitere Schikanen alesia
alesia
alesia
alesia
(74,1) His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci natura XIIII milia passuum complexus pares eiusdem generis munitiones, diversas ab his, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne magna quidem multitudine, si ita accidat equitatus discessu, munitionum praesidia circumfundi possent; (74,2) ne autem cum periculo ex castris egredi cogatur, dierum XXX pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet. ... sodann den äusseren Ring, in derselben Weise; der hat einen Umfang von 14.000 Doppelschritten (= 14 Meilen / 21 km). alesia
(75) [...] Die Gallier stellen ein Entsatzheer auf aus mehreren Völkern, zusammen 282.00 Männer.
(76,4) Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Haeduis, Vercassivellauno Arverno consobrino Vercingetorigis summa imperii traditur. Der Atrebate Commius, die Haeduer Viridiomarus und Eporedorix und der Arverner Vercassivellaunus werden zu Oberbefehlshabern ernannt.
(71) At ii, qui Alesiae obsidebantur, praeterita die qua auxilia suorum exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Haeduis gereretur, concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant ac variis dictis sententiis quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda videtur oratio Critognati propter eius singularem ac nefariam crudelitatem. [Die Zeit verrinnt.] In Alesia geht das Getreide aus. In einer Versammlung werden jetzt Stimmen laut, die für Übergabe sind; andere plädieren für weiteren Kampf. Nunmehr hält der Arverner Critognatus eine Rede "von gottloser Grausamkeit" [hier nicht wiedergegeben]. [...]
(78,1) Sententiis dictis constituunt, ut ii, qui valetudine aut aetate inutiles sint bello, oppido excedant [...] Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. (78,4) hi cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. (78,5) at Caesar dispositis in vallo custodiis recipi prohibebat. Die Gallier beschliessen, Schwache und Alte aus dem Lager wegzuschicken, auch die Mandubier, von denen sie aufgenommen worden waren, mit Frauen und Kindern. Als diese alle zu dem römischen Befestigungsring kommen und um Brot betteln, verbietet Caesar, sie hereinzulassen. [Sie verbleiben also im Niemandsland.]
(79,1) Interea Commius reliquique duces, quibus summa imperii permissa erat, cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non longius mille passibus a nostris munitionibus considunt. (79,2) postero die equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem milia passuum III patere demonstravimus, complent pedestresque copias paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. (79,3) erat ex oppido Alesia despectus in campum. concurritur his auxiliis visis; fit gratulatio inter eos atque omnium animi ad laetitiam excitantur. (79,4) itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant. Das Entsatzheer trifft ein, die Belagerten in Alesia jubeln und bereiten sich vor.
(80,1) Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionis disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi iubet. (80,2) erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus atque omnes milites intentis animis proventum pugnae exspectabant. (80,3) Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant. (80,4) cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ii, qui munitionibus continebantur, et ii, qui ad auxilium convenerant, clamore et ululatu suorum animos confirmabant. (80,5) quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte aut turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabat. (80,6) cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; (80,7) quibus in fugam sagittarii circumventi interfectique sunt. (80,8) item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. (80,9) at ii, qui ab Alesia processerant, maesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt. Caesar stellt seine Truppen an den beiden Innenseiten seines Befestigungswerkes auf und schickt seine Reiterei hinaus. Die Gallier kämpfen mit Reitern, Bogenschützen und Leichtbewaffneten. Nach Stunden bringt erst das Eingreifen der Germanen eine Wende zugunsten der Römer. Die Belagerten sind entmutigt.
(81,1) Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium scalarum harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. (81,2) subito clamore sublato, qua significatione, qui in oppido obsidebantur, de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis sagittis lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque, quae ad oppugnationem pertinent, parant administrare. (81,3) eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. nostri, (81,4) ut superioribus diebus suus cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos proterunt. [...] Nach einem Tag Pause greift das Entsatzheer in der Nacht den äusseren Ring an, und Vercingetorix und seine Leute greifen den inneren Ring an.
(82,1) Dum longius a munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se ipsi stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant, (82,2) multis undique vulneribus acceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti, ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. (82,3) at interiores dum ea, quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata sunt, proferunt, (82,4) priores fossam explent, diutius in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt quam munitionibus adpropinquarent. ita re infecta in oppidum reverterunt. Das Entsatzheer hat erhebliche Verluste, auch die Belagerten unter Vercingetorix kommen nicht weit und geben zunächst einmal auf.
(83,1 ) Bis magno cum detrimento repulsi Galli, quid agant, consulunt; locorum peritos adhibent; ex his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt. (83,2) erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri, necessarioque paene iniquo loco et leviter declivi castra fecerant. (83,3) haec C. Antistius Reginus et C. Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. (83,4) cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum civitatum, quae maximam virtutis opinionem habebant; ( 83,5) quid quoque pacto agi placeat, occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridie esse videatur. (83,6) his copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. (83,7) ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. (83,8) cum iam meridies adpropinquare videretur, ad ea castra, quae supra demonstravimus, contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt. Die Gallier - zweimal zurück geschlagen - wollen nun in einer konzertierten Aktion an drei Stellen gleichzeitig angreifen:
* im Norden an einem schwach gesicherten Hügel mit Vercassivellaunus,
* Reiter und Fussoldaten sollen noch einmal die römischen Linien aussen bestürmen,
* die Belagerten sollen innen anrennen.
die nürdliche Flanke (Ausschnitt):

alesia
(84,1) Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; a castris longurios, musculos, falces reliquaque, quae eruptionis causa paraverat, profert. (84,2) pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur; quae minime visa pars firma est, huc concurritur. (84,3) Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. (84,4 ) multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit [...]. Vercingetorix greift ein; die Römer geraten in arge Bedrängnis und werden vom Gebrüll der Gallier nervös. Auf dem Nordhügel können die Römer nicht mehr lange dem Vercassivellaunus stand halten. [...]
(85)

(86,4) interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant; (86,5) huc ea, quae paraverant, conferunt. multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt. Die Belagerten schaffen es an einer Stelle, bis zur römischen Brustwehr vorzudringen und diese sogar einzureissen.
(87,1 ) Mittit primum Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis C. Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit. ( 87,2 ) restituto proelio ac repulsis hostibus eo, quo Labienum miserat, contendit; cohortes IV ex proximo castello deducit, equitum partem se sequi, partem circumire exteriores munitiones et a tergo hostes adoriri iubet. (87,3) Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis undecim cohortibus, quas ex proximis praesidiis deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem, quid faciendum existimet. accelerat Caesar, ut proelio intersit. Die Lage wird für die Römer ernst; Caesar muss seine Truppen schnell und gezielt einsetzen. Einen Teil der Reiterei schickt er aus dem Lager: Sie sollen das Entsatzheer im Rücken angreifen.
(88,1) Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis, quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. (88,2) utrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. (88,3) repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae adpropinquant. hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. fit magna caedes. (88,4) Sedullus dux et princeps Lemovicum occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIIII ad Caesarem referuntur; pauci ex tanto numero incolumes se in castra recipiunt. (88,5 ) conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. (88,6) fit hac re audita ex castris Gallorum fuga. quodnisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. (88,7) de media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur; magnus numerus capitur atque interficitur, reliqui ex fuga in civitates discedunt. Als die Feinde Caesar erblicken - erkennbar an der Farbe seines Militärumhangs - greifen sie noch einmal an. Aber die römische Reiterei stoppt die Feinde. Das Entsatzheer flieht und wird niedergemacht Es findet ein grosses Blutbad statt. Die Belagerten ziehen sich in das oppidum zurück.
(89,1) Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum suscepisse se non suarum necessitatum, (89,2) sed communis libertatis causa demonstrat, et, quoniam sit Fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. (89,3) mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. iubet arma tradi, principes produci. (89,4) ipse in munitione pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. (89,5) reservatis Haeduis atque Arvernis, si per eos civitates recuperare posset, ex reliquis captivis toti exercitui capita singula praedae nomine distribuit. Vercingetorix bietet in der Gallierversammlung seine eigene Auslieferung an. Dies geschieht auch. Die Übergabe:

vercingetorix
vercingetorix
(90,1) His rebus confectis in Haeduos proficiscitur; civitatem recipit. (90,2) eo legati ab Arvernis missi: quae imperaret, se facturos pollicentur. imperat magnum numerum obsidum. (90,3) legiones in hiberna mittit. captivorum circiter XX milia Haeduis Arvernisque ( 90,4) T. Labienum cum duabus legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet; huic M. Sempronium Rutilum attribuit. (90,5) C. Fabium legatum et L. Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis conlocat, ne quam a finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. (90,6) C. Antistium Reginum in Ambivaretos, T. Sextium in Bituriges, C. Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. (90,7) Q. Tullium Ciceronem et P. Sulpicium Cavilloni et Matiscone in Haeduis ad Ararim rei frumentariae causa conlocat. ipse Bibracte hiemare constituit. (90,8) huius anni rebus cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur. Die Haeduer und Arverner unterwerfen sich Caesar, der in Bibracte den Winter verbringt. In Rom feiert man 20 Tage lang den Triumph. Die Statue:

vercingetorix
vercingetorix

maeander

zurück © 2006-2017 by nf established 2006 revised 04.01.2017 Valid XHTML 1.0 Transitional cc WebLinks BilderGalerie