Vor 1000 „Sanctorum Gereonis, Victoris, Cassii et Florentii Thebæorum martyrum Passio“

Sanctorum Gereonis, Victoris, Cassii et Florentii Thebæorum martyrum Passio ab Helinando scripta1

Prologus.

Quæ ratione de martyribus, hic propositis, tractaturus sit auctor, exponit.

1. Thebæorum martyrum sacratissimam legionem2 hodierna die festivis attollere laudibus admonemur, in qua pretiosissima sanctæ illius sodalitatis pignora, Gereonem, Victorem, Cassium et Florentium, cum eorum sociis veneramur. Neque enim secernuntur in gaudio retributionis, qui nullo modo dissenserant gloriosæ constantia passionis.
2. Nam quamvis non uno die, nec eodem loco martyrii gloriam susciperent, tamen secundum Apostolum, erat illis unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia Dens in sæcula benedictus3: cui simul omnes uno consilio, una devotione, felici perseverantia adhærebant, implentes actu Psalmistæ verba, dicentis: « Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo <760> spem meam4. » In qua constanter et unanimiter summam charitatem, quæ Deus est, corde credentes ad justitiam, ore autem confitentes ad salutem, hanc apostolicam constantiam sedulo voluntate et moribus meditabantur: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an augustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius5? Subsequentes etiam certam fiduciæ suæ causam: Sed in his omnibus, inquiunt, superamus propter eum, qui dilexit nos6.

3. Nec moveat quemquam, quod in hac nostræ Thebaidis serie gesta beatorum martyrum et sacrosancta pro fide Christi certamina plena ratione secundum morem historias texentium non persolvimus: cum id nobis sit hoc sermone propositum, ut nobiscum pariter ad spiritale gaudium corda provocemus auditorum: quatenus supernorum accensi desiderio, plus appetant per charitatem ædificantem ad martyrum societatem proficere, quam <761> per scientiam inflantem ab æterni gaudii delectatione dicere.

4. Sed quia mos est humani ingenii tarditati, ut ab exteriorum cognitione quærat, quod arcano cordis imprimatur, quasi aliter ad rationem, nisi per sensibilium et imaginabilium rerum ducatum, non possit assurgere, ut hoc sit, quod Apostolus dicit, Non prius, quod spiritale est sed animale: deinde quod spiritale7. Moveamus et nos, secundum quod audivimus, quasi historiam, non quidem ex ordine singula complectentem, sed summatim quædam necessariora chronographiæ more perstringentem de sanctissimis hujus legionis angelicæ tyronibus, Gereone videlicet, Victore, Cassio, Florentio et eorum sociis, universo orbi terrarum merito venerandis, qui sua, ut ita dicam, mortis victoria, securitatis et pacis successus jucundissimos comparaverunt.
5. Hos insignes triumphatores mirabilis et provida omnipotentis Dei dispensatio post victoriosissimam beati Mauritii passionem, adeo, quantum humanæ datur indagationi conjicere, spe gaudentes, in tribulatione patientes, mora, qua voluit, reservavit, ut, quo plus in lacrymis seminarent, eo jucundius fructum perennis lætitiæ meterent, et, quanto latius exempla suscepti pro Christi nomine laboris in confessione ipsius extenderent, tanto plures ad imitationem suæ constantiæ et magnamitatis accenderent: cum tamen ipsi corda sursum habentes apostolico illo ferverent desiderio, quo dicit: Cupio dissolvi et esse cum Christo, multo enim melius est8. Nam in brevi post patratum eorum martyrium paucissimi in ea, qua passi sunt, provincia remanserunt, qui non hoc ipsum ardenter expeterent, quod in eis dudum obstinatis pectoribus exhorrerent, quasi arcta ipsa via prius non esset commeabilis, quæ tot fuisset præcedentium trita vestigiis.

Caput I.

Sanctorum in fide constantia ac martyrium.

6. Igitur dum Incarnationis Dominicæ annus fere primus post ducentesimum et nonagesimum verteretur, Diocletianus imperator trigesimus tertius ab Octaviano Augusto primo, cujus imperii anno quadragesimo secundo singularis eadem nativitas per Mariam perpetuam virginem administrata est, Maximianum, cognomento Herculium, primo <762> cæsarem, deinde consortem sibi totius regni fecit, et Augusti nomine et potentia secum pariter sublimavit9. Quorum sævitia tanta contra Christianos incanduit, ut ille in Oriente, iste in Occidente circumquaque ecclesias Dei vastarent, nemini de grege Domini parcerent, nomenque Christianum funditus exstirpare studerent. Sed divino nutu, quomodo tunc laboratum fuerit in semine, postea factum est manifestum in germine.

7. Hæc enim persecutio, a Nerone decima, cæteris immanior et diuturnior fuisse perhibetur, ita ut usque ad decem annos, in incepta crudelitate permanens, extenderetur. Quam mox subsecuta est ruina vehemens et perpetua destructio idolorum, cum per totum orbem pax ecclesiis Dei reddita, ipsos etiam, quos dudum inimicos asperrimos pertulit, jugo fidei catholicæ subdidit, in morem decimæ Ægyptiææ plagæ, quæ, sicut primogenitorum omnium subita morte sævissima, ita et ultima, populum Domini non solum liberum abire permitti, verum etiam auctum pecunia, ut festinaret, vehementissime compelli fecit. Cujus rei gratia si quid post hanc Christianorum persecutionem exemplatum fuerit, in antiquis ecclesiarum ædificiis apud nos adhuc cernere licet.

8. Cum ergo in Galliis perniciosus tumultus contra Romanum imperium excrevisset10, Maximianus apud Italiam collecto exercitu, Thebanos milites, Mauritium, Gereonem, Victorem, aliosque ejusdem ordinis viros, jam sacramentis veræ fidei et salutaris baptismatis per Hierosolymitanum antistitem11 initiatos, in auxilium accersivit. Qui protinus, ut erant militari virtute exercitati præceptis imperatoriis obsequentes, singuli cum suis sequacibus armis bellicis instructi, consilio divino muniti, sese in eamdem expeditionem unanimiter contulerunt. Deinde colloquium expetentes beati Marcellini Romani pontificis, qui post beatum Petrum apostolum vicesimus octavus, ante S. Sylvestrum, ejusdem sedis præsulem, quartus, navim sanctæ Ecclesiæ in mediis tempestuosi mundi jactatam fluctibus gubernabat: ab eo quomodo sub armis Romanæ militiæ Christianæ religionis conservanda esset innocentia, didicerunt12, ejusque doctrinæ perspicuam veritatem usque ad finem boni certaminis invicta fidei justitia servaverunt.
9. O beatus et sacer ille conventus expeditorum <763> in procinctu militum,qui bellum quidem extrinsecus per obedientiam, pacem intrinsecus per innocentiam cogitabant; qui ad expugnandos Romanre pacis inimicos arma ferebant, ad resistendum contra præmeditatas injurias, non ferri, sed fidei arma firmissima præparabant. Nam hanc suam Domino generaliter dicavere concordiam, ut contra hostes publicos edictis imperatoriis obedirent; contra suscepi® fidei religionem, imperatorem nullum agnoscerent, plusque vellent pro Christo vitam temporalem perdere, quam vitam æternam, Christum, Deum negando, temporaliter vivere. Nimirum unclione sancti Spiritus edocti, recolebant verba Veritatis, quæ de suis discipulis ad Patrem loquitur, dicens: Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum13. Optabant simul anhelanti desiderio citius in se perfectum iri orationem illam Domini dicentis: Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sit et minister meus.
10. Deinde Maximianus Augustus14, coadunato exercitu, permisto tamen fidelium et infidelium coetu, festinus Alpium juga transgrediens, Galliæ appropinquabat, soloque adventu suo Amando et jEliando ducibus tumultus memorati perterritis, seditionis illius tempestatem pertinaciter excitatam, facile sine sui exercitus damno sedabat15. Comperto vero quod Carausius quidam nobilis, insidias contra Romani fines imperii moliretur16, qui tamen procurator constitutus erat provinciæ, quæ est juxta Oceanum, ubi Franci, jam secundo a sedibus suis expulsi, juxta Gallorum et Saxonum confinia consederunt, misit illuc per Rheni fluminis alveum pariem sui exercitus17, cujus militari virtute nefarius cassaretur inceptus
11. In quo itinere præcipuos belli dominici duces, Gereonem, Victorem, Cassium et Florentium <764> felices turmæ Christianorum militum sequebantur. Interea Maximianus, ferocissimus Christiani nominis persecutor, et tali tantoque agmine indignissimus ductor, statuto juxta radicem Alpium zeli idolo, in loco quem dicunt Octodorum18, præcepit, ut omnis exercitus viritim festina celebritate concurreret, et a supplicatione diis, ut fatebatur, immortalibus agenda, communique lætitia se nemo, velut alterius sectator religionis, exciperet19. Jam vero Gereonium præcesserat agmen, et fidissimi comitatus societatem præsentia corporali reliquit. Unde factum est, ut nuntium scelestissimi sacrilegii non audiret, seseque cum sanctissimis suis corporibus nostræ perpetuæ jucunditati servaret.
12. Ventum est ad locum constituti flagitii, ubi, dum copiosus Romanæ virtutis exercitus quasi pro religione surdis et mutis idolis inclinaretur, S. Mauritius cum sua legione non adfuit, quia interim, ut commilitones suos ad futura certamina roboraret, in locum spiritualis exercitii secessit. Quod dum rex avidus bonorum exilii, referente præcone, resciret, et persuasionibus callidis aciem divinam flectere non valeret, præcepit eam semel et iterum decimari20, et si adhuc, qui remanerent, mori quam cedere mallent, omnem illam beatissimam legionem, ubicunque fuisset dispersa, missis militibus, statuit trucidari, hoc sane lictorum laborem pretio comparans, ut, quo quis plures occideret, eo amplioribus spoliis se dilatum fuisse gauderet.
13. Hæc primum apud Agauni oppidum, ubi maxima multitudo sancti resedit exercitus, agebantur. Inde præcedentium secuti vestigia repererunt primarios milites Cassium et Florentium cum septem aliis similis constantiæ viris, juxta Veronam civitatem21 in ripa Rheni fluminis consedentes, aliosque cum eis quamplurimos, ejusdem <765> agminis, sed non ejusdem intentionis22, satellites. Hos autem cum cognovissent de Orientali fuisse præsidio, sævientes contra eos, de professione fidei sciscitati sont. Cumque illi nec voluntate cordis, nec sententia responsionis a superioribus discreparent, submissis capitibus, in eodem loco pro Christi nomine perempti sunt.
14. Mox ad beatum Gereonem ejusque socios trecentos decem et octo, cum illo pariter fide veritatis armatos, persecutor nescio velocius, an fama pervenerit. Progressi tamen paululum ante subsequentes carnifices in campi Agrippinæ magnæ civitatis martyrii gloriam, sese invicem cohortantes, præstolati sunt. Quibus continuo supervenientes hi, qui missi erant a judice, nullam in eis defensionis causam vel a proposito deficiendi voluntatem, sed constantissimam nominis Christi invenerunt confessionem, ibi beatus Gereon, dux et martyr egregius, cum illis Regis æterni vernaculis, edomitis omnibus, quæ ad hujus vitæ delectationem possent allicere, semetipsum spontaneus obtulit hostiam vivam Deo. Insani vero tortores, sanctorum ibidem corpora cruentantes, per campi illius planitiem traxerunt et in puteum quemdam magnum projecerunt23. Monstratur autem usque hodie in loco, ubi S. Gereon trucidatus est, sanguinis ipsius spectaculum24 et ipse locus « Ad Martyres » ab incolis acceptum servat vocabulum. <766>
15. Hmc itaque dum agerentur, cohors illa, quæ beatum Victorem comitabatur, ad locum, cui destinata erat, properans, pervenit ad oppidum Francorum, quod ex majorum suorum sedibus Trojam sive Xantum nuncupabant25, ibique cum duce suo castra in pratis virentibus posuit. Nec minus audaces illi cruentique milites affuerunt, et perempto illic fortissimo Christi milite Victore cum trecentis triginta martyribus, sancta eorum corpora in locis palustribus submerserunt.
16. Tandem optatis locupletati spoliis, cum exercitu reliquo, quia Carausius ille fugiens, sese in Britanniam transtulit, per viam, qua venerant, læti pro scelere regressi sunt. Eodem vero tempore de Mauritania, quæ est pars Africæ, finitimisque regionibus milites ab imperatore propter frequentes Gallorum tumultus evocati, in Galliam venerunt; quorum ibi simul trecenti sexaginta26 pro fide catholica trucidati cum beato Gereone ejusque sociis beatorum corporum quietem et venerationem perpetuam delegerunt.

Caput II.

Ecclesia in S. Gereonis sociorumque ejus honorem exstructa miraculisque illustrata.

17. Post hæc Maximianus Augustus reversus in Italiam, suadente  Diocletiano, ut cum ipso se transferret in otium, licet invitus, purpuram simul imperiumque, sed non tyrannidis usum deposuit27, <767> et vice sua Constantium virum mitissimum, Italiæ, Africæ et Galliis Augustum esse constituit; Galerio vero cæteræ provinciæ delegatæ sunt. Sed Constantius Galliis Hispaniisque contentus, has magna mansuetudine gubernabat, et ecclesias Dei nullis molestiis infestabat28. Cumque ipse, adhuc Maximiano vivente, in Britannia diem obiret, Constantino, filio suo, Christianæ religionis cultori præcipuo, provincias easdem regendas reliquit29.
18. Qui, confortatus in imperio, dum regni Romani monarchiam per bella maxima obtinuisset30, beatissimæ Helenæ matri suæ, honorandi et sublimandi sanctorum Martyrum sepulturas jus et potestatem, ipse per omnem pene terram eodem studio occupatus, contradidit31. Cujus Deo dignæ matronæ in beati Gereonis monasterio32 adhuc plurima servantur insignia, et, qualis ipsa fuerit, testantur ibidem apud ejus memoriam crebro repetita miracula.
19. Fecit sane inter plurima spectabilia suæ devotionis opera, super ejusdem sancti Martyris et sociorum ejus corpora, ubi etiam supra memorati sancti33 Martyres ad singulare mœrentium et infirmantium refrigerium pausant, insignem neminique prorsus vel sententia sermonis explicabilem, vel arte operis imitabilem structuræ mirificæ et sublimis ecclesiam, quam ita metallorum fulgore <768> et artificii varietate decoravit, muris etiam validis excelsisque firmavit, ut nihil supra per omnes illas regiones vel fuisse vel futurum esse, celebri sermone feratur.
20. Præter quod ligneam aliquam, vel quæ tam facile senio vel negligentiæ cedat, materiam habuisse negatur, cum marmoreæ soliditatis ibi tanta copia fuerit, ut opus totum columnarum illius generis firmitudine et pulchritudine fulciretur; aurei vero fulgoris in ea tantum emicuit, ut musiva foris et intus fulgens elegantia, nomen, « Ad Aureos sanctos » ab incolis sortiretur34. Quæ, quia per se summo rerum omnium Auctori placere non potuit, ut adhuc amplius et dignius resplenderet, plurimis idoneis laudis divinæ præconibus et ministris sibi congruentibus adornata est35.
21. Igitur sanctus Maternus, Trevirorum episcopus, Agrippinæ Coloniæ ecclesiam primus pastor dignis gubernaculis ordinavit36, cujus vitam multis claruisse virtutibus, gestorum ejus scripta commemorant. Hujus sedis antistes nobis cognitorum tertius, S. Severini confessoris Christi successor, nomine Evergisilus37, quadam die, dum capitis dolore nimium cruciatus, ad memoriam beatorum martyrum Gereonis et sociorum ejus oratum accederet, et adhuc in sancti illius thesauri <769> indictum fastigium nullum excelleret38, versiculum in laudem sanctorum dici solitum, Exsultabunt sancti in gloria, ingrediens ecclesiam, inchoavit: cui protinus ex illo venerabili sanctorum corporum aditu responsum est: Letabuntur in cubilibus suis. Quod cum pontifex stupefactus audiret, laudem Deo repente cum omnibus, qui aderant, conclamavit, et approprians, de loci illius pulvere capiti suo salutare remedium apposuit, et, consignato cum summa reverentia loco recessit39.

22. Talia quidem plurima veridica relatione commemorari possent, si promissi compendii studia non arcerent. Non enim exinde erant, vel ibi sunt rara virtutum opera sed pene quotidiana, quorum multitudinem simul et magnitudinem admiratur, quisquis ejusdem ecclesiæ cultori cuilibet <770> religioso colloquitur. Nam quicumque fide non dormitante qualemlibet ibi medelam expostulat, ipsam illic sanitatem voti compos semper adesse non dubitat. Similia suorum meritorum indicia SS. Victor, Cassius et Florentius cum suis commilitonibus crebro dare non desinunt, quæ nemo utique verbis, nedum scriptis, ad plenum exsequitur. In locis tamen suis, ubi mirabiliter frequentantur, uberius etiam sermonibus et fidis testimoniis celebrantur, quamvis ea, qum vulgantur per singulos actitari, recte debeant meritis omnium simul adscribi.

23. Sancta vero Coloniensis ecclesia per suffragia sanctorum Martyrum, quorum corpora in suo gremio meruit fovenda suscipere, non desinit usque hodie fidem inviolatam excolere, quam a Materno, primo suo episcopo, se meminit suscepisse. Apud <771> quam consuetudo celebris inolevit, ul beatos martyres, Gereonem, Victorem, Cassium et Florentium, eorumque socios, trino martyrio coronatos, ternis locis venerabiliter conditos, una die, id est sexto Idus Octobris, festivitate congrua venerentur, cum tamen dubium sit, utrum uno die, an duobus eorum martyrium compleretur, quia Verona, supremus memorati martyrii locus, non minus viginti sex millibus ab elegantissima sancti Victoris basilica distans, aliter hoc uno die, nisi per festinum nimii furoris impetum, fieri posse, maxime propter moras in locis singulis necessarias, credere vetat40.

24. Hujus itaque diei gaudia, fratres, ita modo celebremus annua, ut fiant nobis illorum intercessione continua; sic illorum gloriæ gratulemur, ut, quoscunque possumus, nobiscum pariter doctrinæ <772> verbis et bonorum operum exemplis in charitate non ficta lucremur. Ut enim per quemdam mundi hujus sapientem dictum est, amicos quoslibet eadem velle, et eadem nolle, ea demum firma amicitia est et si nos sancti Martyres, patroni nostri, in ea voluntate, qua ipsi fuerunt, ad se clamantes et de se loquentes invenerint, profecto nos non ut alienos, sed ut proprios et domesticos respicere non dedignabuntur, causamque nostram sua dilectione, qua perpetuo flagrare non desinunt, suam arbitrabuntur. Ita fiet, ut et in præsenti sæculo necessariis non destituamur auxiliis, et in futuro sempiternis eorum jungamur consortiis, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi qui cum Patre et Spiritu sancto Deus vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

Literaturverzeichnis

Burman, Adolf Sigismund. Die älteste Geschichte der Stadt Bonn (1656). Herausgeber: Manfred Peter Koch. Bonn: Heimat- und Geschichtsverein, 2011.

Flörken, Norbert, Hrsg. Die Belagerung und Zerstörung Bonns 1689. Ein Lesebuch. Köln: Universitäts- und Stadtbibliothek, 2015.

Flörken, Norbert, Hrsg. Jüdische Schicksale in Bonn und Umgebung. Eine Quellensammlung. Bonn: BonnBuchVerlag, 2021.

—. Wie Cassius und Florentius nach Bonn kamen. Norderstedt: Books on Demand, 2018.

Levison, Wilhelm. Aus rheinischer und fränkischer Frühzeit. Ausgewählte Aufsätze. Herausgeber: Walther Holtzmann. Düsseldorf: Schwann, 1948.

Levison, Wilhelm. „Bischof Eberigisil von Köln.“ In Festschrift Albert Brackmann, 40 ff. Weimar: Böhlau, 1931.

—. „Bonn – Verona.“ Rhein. Vjbll., 1931: 351 ff.

Neubauer/Stern. Hebräische Berichte über die Judenverfolgungen während der Kreuzzüge. Berlin, 1892.

Pick, Richard. „Zwei Handschriften aus dem ehemaligen Minoritenkloster zu Bonn.“ AHVN, 1885: 127 ff.

Schreiber, Alois Wilhelm. Mahlerische Ansichten des Rheins von Mainz bis Düsseldorf. Frankfurt am Mayn: Wilmans, 1806.

—. Streifereien durch einige Gegenden Deutschlands. Vom Verfasser der Szenen aus Fausts Leben. Leipzig: Voß, 1795.

Schreiber/Vogt. Voyage pittoresque sur le Rhin depuis Mayence jusqu'a Dusseldorf. Herausgeber: L'Abbe Libert. Bd. 3. Frankfurt/Main: Wilmans, 1807.

Valder-Knechtges, Claudia. „Die Musikgeschichte [Bonns].“ In Bonn als kurkölnische Haupt- und Residenzstadt 1597-1794, Herausgeber: Dietrich Höroldt, 449 ff. Bonn: Dümmler, 1989.

Valder-Knechtges, Claudia. „Musik am kurkölnischen Hof.“ In Kurköln. Land unter dem Krummstab, Herausgeber: Hauptstaatsarchiv, 361 ff. Kevelaer, 1985.

Wissing, Anton. „Descriptio status miseri ... civitatis, conventus ac ecclesiae Bonnensis.“ Trier, 1690.

 

1 [aus: Migne, Patrologia Latina, Band 212,  Brüssel 1852; von dort auch die Anmerkungen. Die Zuweisung zu Helinandus ist unzutreffend: (Levison, Bonn – Verona 1931) und (Levison, Bischof Eberigisil von Köln 1931). Die „Passio“ wird in das 10. Jahhundert vorverlegt; siehe auch Anm. 21].

2 De hac apud nos potissimum jam actum ad xxii Septembris diem, qua S. Mauritius ejusque socii, Agauni martyrium passi; in Mrl. Rom. hodierno signantur.

3 Ephes. iv, 5, 6.

4 Psal. lxxii, 28.

5 Rom. viii, 35.

6 Ibid. 37.

7 I Cor. xv, 46.

8 Ita fere ad Philip., cap. I, 23.

9 Serius hic, quam patiatur veritas; Maximiani Herculii differuntur initia; neque enim anno demum 291, sed jam inde ab anno 285 caesar, ac deinde anno 286 augustus fuit creatus. Adi ad utrumque hunc annum in Criticis Pagium.

10 De tumultu, a Bagaudis, Aeliano et Amando ducibus, in Galliis anno, ut plerisque placet, 286 excitato, sermonem hic fieri, ex iis, quae num. 10 sequuntur, fit perspicuum. – Caeterum de Bagaudis videsis Operis nostri tom. 6 Septembris pag. 34b et seq. in Annotatis ad lit. b.

11 Hunc fuisse Zabdam, censent nonnulli; ast rectenc, an secus, statues ex iis, quae Operis nostri tom. proxime laudato pag. 347 in Annotat. ad lit. C., itemque tom. 2 Octobris in Comment. SS. Tyrsi, aliorumqpe MM. Trevirensium Actis praemisso, num. 108 sunt dicta.

12 Si, ut infra biographus noster dilucide tradit, bello adversus Bagaudas, quod anno 285 aut certe non serius, quam anno 286 fuit confectum, in Galliis exorto, SS. Mauritius, Gereon, Cassius, Florentius, Victor eorumque socii martyrium sint passi, nequit sane, quod hic de Marcellino, Romano pontifice, abs illis consulto memorat, veritati esse consonum, cum hic ante anuum 296 S. Petri cathedram haud occuparit.

13 Joan. xvii, 3.

14 Maximianus hic recte, si bellum adversus Bagaudas anno 286 fuerit confectum, vocatur « Augustus »; at non itidem, nisi forte per anticipationem, si jam inde ab anno 285 istud acciderit; neque enim tum augustus, sed causar duntaxat erat Maximianus.

15 Solo adventantis Maximiani timore domitos fuisse Aelianum et Amandum, hic indicare videtur noster biographus; ast id non sine praeliis, utut levibus, factum, Eutropius in Breviario lib. ix docet.

16 Carausii rebellionem non serius, quam cum Maximiani in Bagaudas seu Aelianum et Amandum expeditio jam staret parata, evenisse, hic indicatur, sed perperam, cum haec illam, uti in Comment. praevio num. 77 ex Eutropio docui, uno alterove anno praecesserit.

17 Fuisse sane a Maximiano, cum in Alpibus adhuc consisteret, aliquot militum ac proin et Thebaeorum turmas in Galliam, ut terrarum tractum, Rheno vicinum, contra hostes tutarentur, praemissas, a vero neutiquam abhorret.

18 Quo loco Octodorum, itemque Agaunum S. Mauiitii, eorumque, qui cum eo martyrium subierunt, palaestra, situm fuerit, apud nos tom. 6 Septembris in Comment. SS. Mauritii ejusque sociorum Actis praev. num. 1 et 2 exponitur.

19 S. Mauritium ejusque socios ac dein etiam sanctos nostros, quod huic Maximiani praecepto obtemperare nollent, fuisse occisos, narrationis, quae hic sequitur, serie indicatur, idque ipsum etiam quantum ad Mauritium ejusque socios, Agauni necatos, in interpolatis horum Actis, apud nos tom. 6 Septembris pag. 345, 346, 348 et 349 recusis, diserte asseritur; verum in antiquioribus, quae eidem Operis nostri tomo pag. 342 et seq. exstant inserta, S. Mauritii sociorumque Agaunensium MM. Actis a S. Eucherio, Lugdunensi episcopo, conscriptis, alia plane, ob quam hi martyrio fuerint affecti, num. 3 allegatur causa, videlicet quod, « cum … sicut et caeteri militum, ad pertrahenda {duo apud Ruinartium codices habent dilaniandam} Christianorum multitudinem destinarentur, soli credulitatis ministerium detrectare ausi sini, atque hujuscemodi praeceptis se obtemperaturos, negarint. »

20 Decimationem apud Romanos in militum seditiosorum suppliciis ustitatam fuisse, ex Polybio, Julio Capitolino, Livio ac aliis Baronius in suis in Mrl. Rom. hodiernum Notis ad xxii Septembris diem ostendit. Eum itaque consulat, qui de re isthac plura desiderat.

21 Hic per Veronam, non Hollandiae civitatem homonymam, haud procul Alcmaria olim sitam modoque excisam, sed Bonnam significari, in Commentario praevio num. 7 et 8 contra Miraeum ostendi, ibidem etiam num. 10 adjectis quae isthanc Germaniae civitatem « Veronae » quoque nomine sec. xi venisse, evincunt; iis autem addi adhuc potest inscriptio, a Gelenio de Coloniae Agrippinensis magnitudine lib. 3, syntagmate xii, pag. 363 adducta; in hac enim, in qua Volcmarus, ab anno 966 ad annum usque 969 Coloniensium archiepiscopus, laudatur, Bonna etiam vocatur Verona; quod sane, si, ut apparet, inscriptio illa vel vivente adhuc Volcmaro vel haud diu post ejus obitum fuerit confecta, saec. etiam x « Verona » nomine Bonnam venisse, argumento erit. [Zu « Verona » siehe (Levison, Bonn – Verona 1931) und neuerdings https://www.inschriften.net/bonn/inschrift/nr/di050-0006.html?tx_hisodat_sources%5Baction%5D=show&tx_hisodat_sources%5Bcontroller%5D=Sources&cHash=96061e2a8ca898e27cf6b7ce640b4bee.

22 Hinc apparet, haud omnes, qui cum SS. Cassio et Florentio a Maximiano in Galliam fuerant præmissi, exstitisse Thebæos.

23 Ita saltem Gregorii Turonensis ætate de quinquaginta, quos hic lib. 4 de Gloria Martyrum cap. 62 memorat, legionis Thebaeae militibus credebatur, uti ibidem apud scriptorem illum licet videre.

24 Hic verosimiliter designatur columna, SS. Thebæorum ac Maurorum, ut aiunt, sanguine conspersa, de qua Gelenius de Magnitud. Coloniæ pag. 260 sic scribit: « Tradunt præterea, columnam ex theatro internecino SS. Thebaeorum et Maurorum Martyrum superesse partem, eorumque sanguine conspersam, quae in superiore parte laminam habet hac inscriptione visendam :

Adde fidem, fuit hic pridem fusus cruor idem,

Ad lapidem si dem me male, punit idem.

Verum, si S. Gereon in Theatro habuerit palæstram, qua ratione verum esse potest, fuisse illum, ut narrationis Helinandææ series indicat, in campo aperto necatum?

25 Oppidum, de quo hic sermo instituitur, primo « Vetera » dein « Bertinum » ac denique « a S. Victore » ejusque sociis, ibidem pussis ac cultis « Sancti » seu « Sanctum » vocatum fuit, postea interim id, cum posterioris hujus appellationis ratio haud sat haberetur comperta, nonnullis etiam ac nominatim hic Helinando, qui Trojanam Francorum originem credebant, idemque oppidum a Trojanis conditum, præpostero nimiæ antiquilatis amore abrepti volebant, « Xanthum » ac « Trojam Minorem » appellantibus.

26 Apud Surium legitur « quinquaginta » ; sed Ms. Audomarense, Petrus de Natalibus ac Mombritianum Passionis Sanctorum nostrorum compendium etiam habet « sexaginta »; cum autem id ita sit, ac 360 Mauri in S. Annonis Vita, in Comment. prævio plus semel laudata, etiam numerentur, codicis nostri lectioni hic standum videtur.

27 Haud diu post Sanctorum nostrorum martyrium imperio et purpuræ nuntium remisisse Maximianum, hic indicari videtur; ast id verum esse non potest, si, ut supra tota narrationis serie pariter indicatur, Sancti nostri pro fide occubuerint, instante adversus Bagaudas bello. Id enim, ut supra docui, non serius quam anno 286, ac proin diu ante annum 305, quo Maximianus ac Diocletianus, uti modo inter eruditos convenit, imperio et purpuræ nuntium remisere, fuit confectum. Nec Maximianus, qui, quamvis post annum 286 saepius e Galliis, post iteratas ibidem moras, in Italiam fuerit profectus, imperio ibidem, uti iterum hic indicatur, sed Nicomediae in Bithynia nuntium remisit, tyrannidis adhuc usum, deposito imperio, retinuisse recte hic asseritur. Etsi enim S. Victoris Massiliensis, e quibus id utcunque probari posset, Acta, Massiliæ Sanctum hunc Maximiani jussu, cum hic illuc, quod anno 310 facium, vitæ simul et criminibus modum positurus accessisset, pro fide fuisse necatum, memoriae prodant, iis tamen hac in re haud standum, uti, quæ Cuperus in Commentario Sancti illius Actis prævio, num. 24 adducit, salis ostendunt.

28 Qua ratione hæc de Constantio intelligenda siul, in Opere nostro loco non uno, ac inprimis ad iv Octobris diem in Commentario, SS. Tyrsi et sociorum MM, Actis prævio, num. 94 exponitur.

29 Qui id, quod Pagius in Criticis anno 306 innectit, Constantio Chloro jam morbo, quo e vivis excessit, laborante, acciderit, Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 24 narrat.

30 Vocem hanc inter et proxime sequentem ponitur apud Surium: « Legibus Christianae religionis per beatum Sylvestrum Papam initiatus »; ex hisce autem verbis, quæ tamen, cum in codice nostro non legantur, Helinandi fortassis non sunt, Constantini Magni per Sylvestrum Papam baptisma admisisse auctor videtur; ast, an Constantinus baptismate vere fuerit a S. Sylvestro initiatus, do. et cap. 2 historicus de Sancto illo imperatore Commentarius, ad xxi quo is in nonnullis Fastis sacris memoratur, Maii diem Operi nostro insertus atque a Papebrochio contextus.

31 De S. Helena ad xvii, quo haec Mrl. Rom. hodierno inscribitur, Augusti diem actum apud nos jam est; anne autem, quod hic de potestate sanctorum Martyrum corpora elevandi, quam huic sanctæ matri suæ Constantinus Magnus impertierit, ac ipsemet per omnem terrarum orbem exercuerit, narratur, veritati certo consonet, statuesiis, quae ibidem in Comment., Actis S. Helenae prævio, itemque in historico, quem ad lit. præced. laudavi, de Constantino Magno Comment. disputata sunt.

32 Collegiata « S. Gereonis » Coloniae ecclesia, aut, si mavis, canonicorum, quod huic addictum est, collegium olim, ut Gelenius de Colon. Agrippinensis Magnitudine syntagm. 2, § 1, ac Galliæ Christ. auctæ Scriptores tom. iii, col. 722 docent, exstitit monasterium; hincque haud dubie sic etiam hic vocatur; id autem a S. Helena conditum fuisse, minime probant, de quibus hic sermo fit, insignia, utpote quæ ibidem possint non citius, quam jam aliquot post S. Helenæ ætatem sæculis elapsis, fuisse locata.

33 Vocem hanc inter et proxime sequentem in Ms. Audomarensi et apud Surium ponitur « Mauri ».

34 De nomine quo vocata fuerit Coloniensis « S. Gereonis » ecclesia seu basilica, Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Mart. cap. 62 sic scribit: « Sanctos Aureos ipsam basilicam incolae vocitare voluerunt. »  

35 Id, quod hic refertur, nec a quo factum fuerit, adjungitur, a Gelenio S. Helenæ attribuitur, sed sine ullo vade antiquo.

36 De S. Materno, Trevirensi episcopo, ad diem, quo Mrl. Romano hodierno exstat insertus, xiv Septembris actum apud nos jam est, liquetque ex ibidem dictis, vera esse, quae de illo hic memorat Helinandus.

37 Inter S. Maternum et S. Severinum Coloniae Agrippinæ sedit Euphratas; ut S. Evergislus, qui S. Severino in sedem Coloniensem proxime successit, non tertius, sed quartus fuerit hujus sedis antistes; ast hic illum « cognitorum sibi tertium » Helinandus fortassis vocat, quod Euphratas, veluti Ariana hæresi infectus, de episcopatu, ut nonnulli volunt, fuerit dejectus. Adi Galliae Christianae auctæ Scriptores tom. iii, col. 622 et seq. Porro Coloniensis, de quo hic agitur, antistes in Ms. nostro Audomarensi et a Surio, plerisque etiam aliis, quae de illo loquuntur, monumentis litterariis consentientibus, vocatur « Evergisilus »; verum cum hic in codice nostro appelletur « Evergisilus », quid ni factum esse queat, ut etiam « Eberegisilus », modico dumtaxat inter utrumque hoc nomen discrimine intercedente, a Gregorio Turonensi lib. i « De gloria mart. » cap. 62 fuerit nuncupatus?

38 Ita, ni fallor, indicatur tum nullum adhuc e terra prominens monumentum, quod, quo templi Gereonaei loco « S. Gereon » ejusque Socii jacerent sepulti, indicaret, in templo illo exstitisse.

39 Hisce Helinandi de S. Evergislo hic narratis respondet, quæ hujus biographus commemorat; ita tamen, ut postremum e duobus miraculis, qua idem biographus dilucide refert, dumtaxat obscure ab Helinando proponatur. Ast, an vere omnia et singula, quae ab Helinando et S. Evergisli biographo narrantur, adjuncta postremum istud miraculum comitata etiam fuere? Id, si laudato biographo et Helinando sit standum, S. Evergislo, Coloniae Agrippinæ in « S. Gereonis » ecclesia existenti, evenerit; contra autem, si iis, quæ Gregorius Turonensis lib. i De gloria mart. cap. 62, scribit, fides adhibenda sit, miraculum illud S. Evergislo, non Coloniæ Agrippinæ, sed in villa, civitati huic vicina, versanti, acciderit, nec pulvere, quem ipsemet, ut præfatus biographus ait, e Coloniensi « S. Gereonis » templo acceperit, sed quem inde acceptum diaconus ad illum attulerit, S. Evergislus capitis dolore prodigiose fuerit sanatus. Ast quid hic jam faciamus? Cum Gregorius, utpote sæculi vi scriptor, Helinando ac S. Evergisli biographo, quorum posterior verosimillime non citius, quam sæc. ix, prior saec. demum xii floruit, multo sit antiquior, fueritque adeo a sæc. v, quo verosimillime, miraculum istud evenit, multo minus, quam illi, remotus, enimvero Gregorio hic potius, quam duobus istis scriptoribus est standum. Hinc porro; cum primum e duobus, quæ, ut dictum, S. Evergisli biographus et Helinandus narranti, miraculis S. Evergislo certe, ut consideranti patebit, non alibi, quam in Coloniensi « S. Gereonis » templo obvenisse queat, consectarium jam fit, ut id non tunc, cum capitis dolore S. Evergislus prodigiose fuit sanatus, sed velante, vel post, contra ac Helinandus et laudatus biographus docent, evenerit. Id verosimillime observant Gelenius. Ita scilicet apparet, quod in sua, quam « De Coloniæ Agrippinensis magnitudine » inscripsit, lucubratione lib. iii, syntagm. 2, § 1, sic scribat: « Ex horum {miraculorum, quibus illustrata fuit S. Gereonis ejusque Sociorum Ecclesia} numero est illud, quod B. Evergislo episcopo obvenit ... ., qui cum acribus capitis seu cephalalgiæ doloribus conflictaretur, pulvere ad SS. hujus loci monumenta collecto eos sopivit, teste B. Gregorio Turonensi lib. 1 Mir., cap. 62. Et angelorum præsidium Evergislus ibidem alias agnovit, quando, hæc limina adiens venerabundus versu psalmi 148 Sanctos salutans, ‘Exsultabunt sancti in gloria’, angelos audivit responsantes: ‘Lætabantur in cubilibus suis’. Porro Fisenus in ecclesiæ Leodiensis Historia ad annum 450, num. 58, hunc Helinandi locum commentans, de S. Evergislo sic scribit : « Sanctiora civitatis {Coloniensis} loca cum supplicabundus aliquando vi Id. Oct. lustraret, S. Gereonis ædem ingressus, beatos martyres e genibus salutabat, recitato hoc versu: ‘Exsultabunt Sancti in gloria’: statim vox hæc divinitus reddita est, ingenii multitudinis adstantis admiratione: ‘Lætabuntur in cubilibus suis’; simulque se divinitus edoceri sensit, ibi sanctorum Martyrum esse conditorium, unde vox prodire visa erat; et illum ipsum martyrii diem esse. Utrumque ad eam ætatem incognitum erat. » Ita ille; verum quis determinatus esse queat templi Gereonæi locus, quo sanctorum Martyrum esse conditorium, S. Evergislus divinitus didicerit? Gregorii Turonensis aetate in ecclesiæ Gereonaeæ medio puteum aut, ut verosimilius apparet, putei saltem, in quem, ut tum fama ferebat, quinquaginta martyres Thebæi post martyrium fuerant conjecti, partem adhuc exstitisse superstitem, e scriptoris illius verbis docemur; verum ibi Sanctorum illorum quinquaginta corpora fuisse adhuc S. Evergisli ætate condita, vero reddit absimile primorum Christianorum erga martyres veneratio, qua fuerit verosimillime, ne dicam indubie, facium, ut Thebæorum corpora, quae in puteum fuerant conjecta, ex hoc haud diu post martyrium extraxerint, unaque cum aliis aliorum nostrorum Martyrum, cum S. Gereone occisorum, corporibus sepultura, ut decebat, honesta donarint. Ac id quidem in putei illius circuitu seu vicinia eo ipso loco, quo modo Gereonæum templum conspicitur, fuisse tum a Christianis factum, a vero etiam neutiquam abhorret; ast, etsi res ita habeat, omnia tamen illa corpora ibidem haud separatim ac sparsim, sed uno eodemque loco aggesta ac veluti uno tumulo conclusa fuisse, nemo facile credet, qui considerant, quae de Martyrum corporibus, quorum unum S. Gereonis a plerisque fuit creditum, Coloniae Agrippinæ in Gereonæa ecclesia a S. Norberto inventis, Rudolphus, Trudonopolitanus abbas, in Epistola, ad posthumae Sanctorum nostrorum gloriae calcem huc transferenda, memoriæ prodit. Quod cum ita sit, quid per locum, qui veluti commune « S. Gereonis » ejusque sociorum conditorium revelari, et a S. Evergislo summa cum reverentia consignari potuerit, hic Helinandus et Fisenus verbis supra huc transcriptis significatum velint, haud satis perspicio, certeque a S. Evergislo « S. Gereonis » corpus, contra ac posterior hic scriptor ibidem etiam in margine notat, haud fuisse inventum, vel ex eo liquet, quod id ante annum 1121, uti ex infra dicendis patescet, haud fuerit repertum.

40 Quod ad viginti sex millia seu milliaria, quibus hic Helinandus Veronæ seu e supra dictis Bonnæ a « S. Victoris » ecclesia seu Sanctensi oppido distantiam metitur, spectat, leucas Gallicas per millia, de quibus loquitur, verosimillime intelligit. Utut sit, de Germanicis equidem, cum Bonnam inter et Coloniam Agrippinam quatuor ad Summum aut etiam dumtaxat tres leucæ Germanicæ communes, ac fere tantummodo duodecim postremam hanc civitatem inter et oppidum Sanctense intercedant, interpretandus non est.