1674 Wilhelm von Fürstenberg: „Confessio quadragesimalis publica Guilelmi principis a Fürstenberg“[1]

Bonnae in arresto Anno 1674.

Ab omnibus ut audiatur necesse est Exigua potentia proditor, & Proditorum Princeps? hic totum me sisto proxima est Judicij dies, Principem montes obruunt. Sum notus nimis, omnibus, paucis indigeo verbis, tot rebelliones fovi, quot status mutavi vis scire titulos, hic habes. Clericus cleri Seductor, Canonicus sine Canone, Consiliarius sine anima, Abbas sine Religiosis, Episcopus inordinatus. Rituali Gallico vixi, Romanum respui, Talis fui Ecclesiasticus verus & fictus, Deus me a facie sua projecit, quia beneficia injurijs rependi, periurus Vasallus Dominum non agnovi; Spiritu principali confirmavit familiam meam Caesar, quia beneficia injuriis rependi, non proditorio Gallus, Patriam odio habui; ingratus Germaniæ Filius.

Quia viperae naturam indui, quae semper Auctorem enecat suum. Nam judicor bene & corripior, audiant omnes, cui malo sim obnoxius. Ut communicata tribulatione conjungi possit oratio, quidquid fingere potui, tota vitae finxi. Corpore semper dissolutus, nunc desolatus, inter mortuos ad tempus liber. Colonia trium Regum sepultura me infelicissimum Cæsaris totidem Regnorum Regis Proditorem vix non sepelivit. Ut ubi bene conservantur Sanctorum Reliquiæ Regum ibi rebellium in Reges exploratorum Corpora, mala pene ac terribilis dies! Quæ me justo Dei Judicio a loco suspecto prodeuntem in captivitatem induxit. O Bonna non omnibus bona! Nec Legatus, aut ablegatus, sed malis correspondentijs ligatus fui. Gremovilli perversus Socius, Nadasti juratus frater, Szrini colligatus familiaris, Frangepani intimus amicus. Omnesque contra Cæsarem, imperium, & Romanum Regem rebelles Artibus ac iniquitatibus innumeris concitavi.

Da nunc publice veniam, Augustissime Leopolde , confitendi Justitiam, Tua enim plures servavit Clementia, quam sustulit, Orbis quietem quæris, & sæculi pacem, Infirmi captivi miserere. Ab eoque imposterum cave, qui te in Patrio solo Prodit ore, nec unquam fidas Principibus, ut filijs hominum in quibus non est salus.

FINIS



[1] Fundstelle: BSB München, urn:nbn:de:bvb:12-bsb10511117-1.

zurück © 2019 by nf established 02.02.2019 Valid XHTML 1.0 Transitional
BilderGalerie