1690 Anton Wissing: Beschreibung der bedauernswerten Stadt Bonn und des Minoritenklosters1

  1. I. Ad lectorem / an den Leser
  2. II.De statu conventus Bonnensis ante bombardationem et conflagrationem / Der Bonner Konvent vor der Bombardierung und dem Brand
    1. De statu in spiritualibus et aliis ecclesiam concernentibus / Die Kirche
    2. De statu conventus Bonnensis quoad temporalia / Das Bonner Kloster
    3. De doctione philosophiae et litterarum humaniorum / Der Unterricht in Philosphie und Geisteswissenschaften
    4. De situatione officinarum conventus / Die Arbeitsräume des Klosters
    5. Qualiter Galli incolae nobiscum conversati ante bombardationem anno 1689 / Wie die Franzosen mit uns umgegangen sind vor der Bombardierung 1689
    6. Galli benefici erga nostrum conventum / Französische Wohltäter unseres Klosters
    7. De quatuor fornacibus pistoriis a Gallis in nostra area erectis / Vier Backöfen der Franzosen in unserem Kloster
    8. De provisione nostra ante bombardationem / Unsere Vorsichtsmassnahmen vor der Bombardierung
    9. Lis mota circa sepulchri largitionem in nostra ecclesia / Der Streit um eine Beerdigung in unserer Kirche
    10. Praeambula ante bombardationem / Vor der Bombardierung
  3. III.De statu conventus Bonnensis sub actuali bombardatione / Das Kloster während der Bombardierung
    1. De initio bombardationis / der Beginn der Bombardierung
    2. De combustione conventus nostri / der Brand unseres Klosters
    3. De ecclesiae nostrae Bonnensis tectorum incendio et conflagratione etc./ Von dem Brand unserer Kirche
    4. De calamitosa vita nostra in horto tempore bombardationis post conventus et ecclesiae exustionem / Unser unglückliches Leben im Garten nach dem Brand des Klosters und der Kirche
    5. Quid Coloniae fecerim post nostrum egressum e Bonnensi oppido tempore obsidionis eius / Was ich in Köln machte nach unserem Weggang aus Bonn während der Belagerung
    6. Quid Galli interim fecerint Bonnae in fundo conventus nostri post nostram inde expulsionem / Was die Franzosen in der Zwischenzeit auf unserem Grundstück nach unserer Vertreibung machten.
  4. IV.De stato conventus Bonnensis post bombardationem et civitatis expugnationem / Der Zustand des Bonner Klosters nach der Bombardierung und Eroberung Bonns.
    1. De prima civitatis reoccupatione / Die erste Rückeroberung der Stadt
    2. De reparatione cultus divini / Die Widerherstellung des Gottesdienstes
    3. De miserabili incolatu nostro tempore hiemali post bombardationem / von unserem beklagenswerten Wohnen nach der Bombardierung
    4. De subventione nobis ab aliis conventibus facta / von der Unterstützung durch andere Klöster
  5. Literaturverzeichnis
  6. Anmerkungen



Descriptio status miseri et hinc miserandi ante, in et post bombardationem exustionemque Civitatis, Conventus ac Ecclesiae Bonnensis F[ratrum] Minorum S[ancti] P[atris] Francisci Conventualium

factam ab obsidentibus Brandenburgico- Hollandico- Monasteriensibus Gallos Bonnae incolas, sub quorum iugo vivebamus,

per F[ratrem] Antonium Wissingh, Sigburgensem, S[anctissimiae] Theol[ogiae] Doctorem in Universitate Trevirensi, Provinciae Coloniens[is] Diffinitorem perpetuum, tunc Guardianum Bonnensem, at nunc, cum haec scribit, Guardianum Trevirensem,

inchoata Anno millesimo sexcentesimo nonagesimo in Festo gloriosae Matris S[anctae] Annae +


Beschreibung des erbärmlichen und seitdem bedauernswerten Zustandes vor, während und nach der Bombardierung und des Brandes der Stadt Bonn, des Klosters und der Kirche der Minoriten des heiligen Franziskus;

zugefügt von den belagernden brandenburgisch- holländisch-münsterschen Truppen den Franzosen und den Bonner Einwohnern, unter deren Joch wir lebten;

verfasst von Bruder Anton Wissing aus Siegburg, Doktor der Theologie an der Universität Trier, beständiger Definitor (=Leiter) der Kölner Provinz, damals Guardian (=Klostervorsteher) in Bonn, und jetzt – während er das schreibt – Guardian in Trier;

begonnen im Jahr 1690 am Fest der heiligen Mutter Anna (26. Juli).

I. Ad lectorem / an den Leser2

[…]

II.De statu conventus Bonnensis ante bombardationem et conflagrationem / Der Bonner Konvent vor der Bombardierung und dem Brand

De statu in spiritualibus et aliis ecclesiam concernentibus / Die Kirche

[Seite 127 ff.]

In diesem Abschnitt beschreibt Wissing die Kirche und das Kloster, geweiht dem heiligen Antonius von Padua. 1661 wurde die Mönchsgemeinschaft gegründet, Kurfürst Max Heinrich stiftete den Hochaltar.  Die Mönche widmeten sich vor allem dem Chorgesang.  Der Messwein wurde erbettelt; Messen wurden so zahlreich bestellt, dass manche Messen an andere Klöster vergeben werden mussten.

1. Ecclesia nostra Bonnensis post collegiatam archidiaconalem sanctorum Cassii et Florentii et primariam parochialem sancti Remigii fuit primaria totius civitatis et quoad confluxum hominum devotionisque communis frequentiam fuit absolute prima: praeter summum altare sex aliis altaribus minoribus adornata, uti3 et variis nitidis picturis appensis, statuis sanctorum patronorum ad latera hinc inde firmatis sanctorumque 12 apostolorum, Christi salvatoris et beatissimae virginis Mariae maioribus statuis ad columnas in medietate affixis, affabre elaboratis, per totam ecclesiam distributis.

2. Prope altare beatissimae virginis Mariae (quod erectum magnificentia serenissimi electoris Ferdinandi, diaconi, Coloniensis archiepiscopi, qui praecessit immediate Maximilianum Henricum) fuit camera aliqua nitide elaborata et multiplicibus fenestris perlucida, inter duas columnas versus altare maius, eiusdem electoris insigni decorata, in qua solitus fuit audire missam, quae etiam cum altaribus conflagravit. Solebamus in hac camera reponere antipendia minora (dum non amplius pristino serviebat usui) et ornatus altarium. Ego tempore bombardationis in ea reposueram meas conciones et alia mihi cara, quae omnia sunt combusta cum antipendiis.

3. Altare sancti Antonii de Padua fuit magnificentia serenissimi electoris archiepiscopi Coloniensis Maximiliani Henrici erectum circa annum domini millesimum sexcentesimum sexagesimum primum et argentea statua cum inclusis de sancto Antonio Paduano reliquiis ditatum, quas cum magna solennitate in processione publica conduximus, comitante clero et regulari et saeculari totius oppidi Bonnensis, ex aula serenissimi. Quo tempore ego et frater meus Franciscus Wissingh4 (qui obiit Bonnae post incendium

/

1691, 21. februarii, eiusdem conventus vicarius et concionator, aetatis 44, professionis 27, sacerdotii 20, vocalis perpetuus quia ultra 12 annos novitiorum magister Coloniae, Monasterii et in Valle felici) fuimus syntaxistae in gymnasio nostro Antoniano Bonnensi. Eodem tempore etiam confraternitas sancti Antonii Paduani fuit Bonnae erecta, quae iam tum praevie fuerat Coloniae erecta, cui et nos curavimus ibidem inscribi adhuc studiosi saeculares. Promotor eius fuit reverendus pater Laurentius Textorius, concionator etc.

4. In ecclesia nostra punctualiter excellebat cantus choralis (in alma provincia nostra Coloniensi ad meliorationem et tantam perfectionem promotus sedulitate et fervore admodum reverendi eximii patris magistri Honorii von der Ehren, trina vice provincialis, qui fuit Bonnae meus guardianus, dum ibi frater clericus studerem philosophiae, et in Valle felici [=Siegburg-Seligenthal], ubi me investivit fecitque novitium, ubi et novitiatum peregi anno millesimo sexcentesimo sexagesimo quinto). Cantabantur indies duo sacra (aliquando plura), primum circa horam sextam post absolutam meditationem et primam de beata virgine Maria, quod multis annis fuit ad organum musice cantatum, at cum musici deficerent, postmodum choraliter a nostratibus in choro; secundum summum medio decimae post cantatam tertiam. Habebamus duo gradualia maiora ex membrana facta, conscripta manu antiquarii, at antiphonalia potissimum ex maiori et solida charta. Omnia conflagrarunt cum processionalibus et libro meditationum Ludovici de Ponte. Nullus nostrum fuit, qui prae nimia perplexitate et timore recogitasset tollere illa, alioquin facile potuissemus subtrahere incendio. Organum erat suavissimum, quod a prima sua perfectione ne minimum defecerat. Organoedos etiam communiter habuimus Bonnae excellentes. Confessionalia quinque fuerunt in ecclesia (absque eo, quod fuit in sacristia, et itidem alio, quod fuit supra sacristiam superius in aliquo oratorio); frequentabantur sedulo ab hominibus circa dies festivos, maxime autem circa festa ordinis nostri, circa dies singulos Martis, postquam novemdiaria devotio ad sanctum Antonium de Padua sumpsit initium, etiam specialiter per particulares indulgentias ditata, maxime prima die Martis in mense, tunc enim et pridie compulsabantur campanae.

/

5. Solenni missae sacrificio diebus principalibus festivis solebant cum sua tota aula et solennibus epheborum caerimoniis interesse serenissimi electores. Dominus Maximilianus Henricus (defunctus circiter anno ante incendium Bonnense) solebat ascendere dormitorium, in quo erat aliquod oratorium supra sacristiam altariolo nitido ornatum, erecto in honorem sanctarum lacrymarum et guttarum sanguinearum Christi domini sub admodum reverendo eximio patre magistro Ottone Bonavilla, qui prope habitabat et in isto oratorio celebrare solebat, postquam expleto trino provincialatu se ad quietem spiritualem illuc receperat, qui et peculiari portione tam in carnibus quam vino pascebatur a serenissimo. Ex hoc oratorio, cuius fenestrae prospiciebant ad summum altare in faciem celebrantis, solebat altefatae memoriae archiepiscopus audire solennia missarum et vesperarum, itemque audire concionem, quae a concionatore aulico ex societate Iesu habebatur dominica passionis de passione et aliis diebus festivis de festo occurrente, ex suggestu aliquo, qui erat mobilis et ponebatur ad summum altare ad cornu evangelii ante scamnum communicantium.

6. Solebat idem serenissimus vel ipsemet interesse processioni solenni, quae convocato clero regulari et saeculari habebatur in festo sancti Antonii de Padua (in qua et a duobus clericis ordinis nostri portabatur statua argentea ipsius sancti, indutis vel superpelliceis vel dalmaticis), vel iubere, ut per aulam eius transiret processio, ubi ipse flectens accipiebat benedictionem sanctam venerabilis sacramenti.

7. Concio habebatur communiter (exceptis festis ordinis, in quibus concio habebatur mane hora 8) intra vesperas et completorium, diebus solum dominicis, non festivis, post quam, dum erat dominica prima mensis, instituebatur processio sacramentalis per ambitum, ratione archiconfraternitatis sancti patris Francisci, cuius statuam portabant duo fratres laici albis et dalmaticis induti. Sequebantur venerabile sacramentum plurimi ex aulicis et primariis civibus faces ardentes praeferentes, qui et postea transeuntes per chorum sancti patris Francisci, prius offerentes nummum in scutellam scabello impositam, recipiebant patronum mensis cum inscriptione certi nominis alicuius confratris ex confraternitate ex manu praesidis confraternitatis.

8. Antehac, antequam patres Societatis Bonnae inciperent docere, in triduo bachanaliorum preces 40 horarum habebantur in ecclesia nostra; item per triduum in hebdomada maiore. Con-

/

fluebat ad primas preces tota civitas, maxime tertia die ad completorium, tunc enim et processio instituebatur per ecclesiam in circuitu cantabaturque praecedente vexillo Te deum laudamus. Studentes quoque saeculares, cum adhuc haberemus gymnasium, utroque triduo suam servare debebant stationem in ecclesia quoad orationem.

9. Antehac in triduo maioris hebdomadae augustum conficiebatur sepulchrum (ut vocamus), quod occupabat totum chorum beatissimae virginis Mariae, lampadibus variis adornatum et a latere utroque figuratis et pictis angelis in maiori statura, qui arma passionis Christi domini praeferebant compatientes. Quae omnia in generali incendio suut combusta.

10. Summum altare a nostris fratribus laicis elaboratum et illuminatum erat speciosissimum, cui nullum simile in tota civitate, forte nec aliquod elegantius Coloniae, erat pulcherrimis statuis sanctorum ordinis nostri infra et supra a lateribus circumquaque aliorum sanctorum perpolitis statuis, etiam angelorum adornatum; in cuius apice sanctus Ludovicus5, patronus ecclesiae, episcopali vestitu ornatus, cuius latera parum inferius stipabant sanctus Bonaventura et sanctus Carolus Borromaeus, sanctae Romanae ecclesiae cardinales; inferius supra ianuam, qua ex choro ibatur ad ecclesiam, a parte aquilonis erat maior statua sancti losephi Iesum sexennalem ante se stantem tenentis, ab altera parte supra ianuam a cornu epistolae maior statua sanctae matris Annae tenentis ante se stantes filiam et Iesulum. Tres picturae erant in altari sat elegantes et amabiles; maior et inferior, quae in superiori solum parte erat rotunda, continebat historiam indulgentiarum Portiunculae praesentantem ad vivum; in media pictura Christus dominus tria tela intentabat mundo, quae avertebat sanctus pater Franciscus; in suprema, quae erat ex toto figurae orbicularis, repraesentabatur sanctus pater Franciscus delicias habens cum puerulo Iesu. Tres has picturas curavi per tegularium nostrum deponi tempore bombardationis iam iam inchoandae, at quoniam relinquebam extensas super suas ligneas figuras (rähmen), nec poterant extra chorum ferri; hinc, dum combustum fuit maius altare, et ipsae quoque sunt in cineres redactae. Altare maius maiori ex parte erat inauratum, in superficie inferiori laevigata nigrum, alio colore medio non erat imbutum, excepto, quod hic et ibi in vestimentis statuarum interioribus (nam exteriora erant omnia inaurata, exceptis statuis patronorum ordinis) erat inspersus color

/

rubens, uti et caputio cardinalium, superpelliceum etiam erat album.

11. Missae primitus communiter inchoabantur hora quinta matutina, ultima medio undecimae inchoabatur. Missa de sancto Antonio Paduano a serenissimo Maximiliano Henrico fundata compulsabatur hora septima.

12. Vinum omne impensum pro sacrificio et communicantibus mendicabatur hebdomatim per civitatem. Stipendia pro sacris legendis tot offerebantur, ut non essemus sufficientes ad satisfaciendam, sed oporteret frequenter mittere ad alios nostri ordinis conventus. Funera celebriora totius civitatis obveniebant ecclesiae nostrae, ex quibus et annexo offertorio non modicum sustentabatur nostra oeconomia; ex cera oblata in ecclesia nostra, maxime dum essent funera, poteramus utcumque habere sufficientiam pro usu nostro in ecclesia.

13. Guardiani conventus Bonnensis semper fuere praecipui, aut enim exprovinciales aut sacrae theologiae doctores aut alii patres praecipui, qui advigilare possent et oeconomiae et regulari disciplinae et cultui divino in choro et ecclesia rite peragendo.

14. Suppellex ecclesiastica erat varia et nitida, etiam tempore incendii conservata in sacristia, partim sub altari sancti Antonii in sepulchro inferiori, at antipendia maioris altaris, quia erant in choro reposita prope tabernaculum in loco redusorio ad hoc accommodato, omnia sunt combusta cum omnibus sacris reliquiis, quae in plurimis capitibus artefactis erant inclusae, et floribus sericis aliisque ornamentis, quae in dorso altaris scriniis erant inclusa.

15. Ex magnificentia serenissimi electoris archiepiscopi Maximiliani Henrici ingens cereus fuit erectus et firmatus ad columnam angularem, qua clauditur chorus beatae virginis Mariae. Cui sancti Antonii Paduani effigies fuit impicta cum nomine et insigni praedicti electoris, at tam hic quam alii magni cerei e regione altaris sancti Antonii Paduani positi, ex devotione Bonnensium civium oblati, ex nimio calore tempore incendii liquefacti fluxerunt in terram. Cera tamen a nobis levata fuit et conservata, etiam post tempus bombardationis a Gallis relicta cum aliis facibus et cereis sub altari sancti Antonii in sepulchro inventa a nobis, quando Gallis egressis nos iterum civitatem sumus ingressi, cessitque ad usum nostrum.

16. Praefatus piissimae memoriae eminentissimus elector, quotiescumque solennis processio habebatur de sancto Antonio Paduano,

/

dum ad illam et festam illum invitaremus, solebat ex devotissima clementia ecclesiae toties quoties offerre in signum magnificentissimae devotionis et gratitudinis erga thaumaturgum sanctum vel calicem vel par ampullarum vel par argenteorum poculorum, quibus flores imponuntur, vel par candelabrorum argenteorum vel 25 imperiales seu ducatos vel similem memoriam.

17. Solebat quoque mendicantibus regularibus omnibus circa festa beatae virginis Mariae et alia quaelibet principalia mittere portionem in carnibus, vino et panibus albis. Solebat idem accurate attendere, an mendicantes etiam nocte hora consueta pulsarent ad matutinum. Frequenter item iubebat, ut horologium nostrum concordaret horologio suo, quod habebat in aula sua, quod ludebat cantilenarum tonos.

De statu conventus Bonnensis quoad temporalia / Das Bonner Kloster

Etwa 30 Mönche lebten hier, die ihr Auskommen hatten; für eine Beerdigung gab es einen Taler, fürs Glockenläuten 1 Gulden.

1. Conventus noster Bonnensis fuit quoad temporalia utcumque bene provisus, ita ut triginta personae in familia potuerint commode sustentari (praeter adventantes, hospites etc.), partim ex fundationibus, partim ex mendicatione in termino extra et intra urbem, partim quoque ex oblatis gratuito eleemosynis, item ex praesentiis oblatis pro missis.

2. Admodum reverendi domini canonici archidiaconalis ecclesiae Bonnensis fuerunt nobis apprime addicti et plurimum benefici, uti et primarii cives et domini totius civitatis, a quibus patres nostri et in communi et in particulari plurima accipiebant beneficia, eo quod potiores nostram frequentabant ecclesiam nostratesque habuerint confessarios vel proles habuerint, quas nostri patres in humanioribus docuerunt scholis, antequam Iesuitae inciperent doctionem.

3. Ex mendicatione in et extra civitatem, uti et ex propria crescentia in Hon[ne]ff et Poppelsdorf tantam habebamus sufficientiam, ut etiam vinum vendere potuerimus. A bonis patronis frequenter offerebatur recreatio in vino pro refectorio non tantum in festivitatibus, sed etiam aliis diebus.

4. Ex conductione funeris semper offerebatur imperialis ante incendium (at post incendium, cum familia esset minor, aliqui homines se difficultabant allegantes, esse nimium pretium pro tam paucis personis). Dum pulsabantur campanae a duodecima ad primam vel a prima ad secundam pro mortuo vel adulto vel parvulo, dabatur

/

florenus Coloniensis pro panibus albis et paucae mensurae vini. Dum cantabatur responsorium Libera in exequiis aut anniversario alicuius et compulsabantur interim campanae, dabatur portio vini pro communitate in refectorio.

De doctione philosophiae et litterarum humaniorum / Der Unterricht in Philosphie und Geisteswissenschaften

Bis 1673 unterhielten die Minoriten auch einen Schulbetrieb in Philosphie und Geisteswissenschaften, dann aber entzog Max Heinrich ihnen den Unterricht zugunsten der Jesuiten; den Minoriten beliess er den Chorgesang, zum Missfallen mancher Bonner, die lieber die Minoriten als Lehrer wünschten.

1. Litteras humaniores docuerunt nostrates a multo tempore, at scholae prius erant ad posticum in loco superiore, ubi inferius erat domus braxatoria. Postmodum vero sumptibus corrogatis gymnasium6 sub titulo et patrocinio sancti Antonii de Padua fuit erectum in area ante ingressum conventus in vicinia prope ecclesiam, in quinque scholas divisum. Inferius antem aula erat, in qua saepius exhibebantur actiones, declamationes gloriosae et in qua docebatur philosophia a duobus patribus lectoribus nostri conventus, ad quam etiam concurrebant saeculares studiosi, inter quos et ego studui incipiendo logicam anno 1663, dum adhuc essem saecularis sub lectoribus memoratis in prooemio7.

2. Philosophiae lectores erant semper duo; eius auditores communiter octo vel novem fratres, qui erant a communi patrum dormitorio divisi, et habebant suum professatum secundum eiusque locum in duabus partibus seu alis ambitus, nimirum duplicem partem angularem ad dexteram, dum ingredimur portam conventus prope ecclesiam.

3. Patres lectores solebant etiam in typo exponere theses publicas disputandas, invitabantque ad illas reverendos patres ad sanctam Crucem [=Kreuzberg] et in Heisterbach aliosque et regulares et ecclesiasticos dominos intra civitatem.

4. Magistri humaniorum fuerunt in initio insignes patres, licet postmodum tepuerit fervor. Et quia quinque professores humaniorum, uti et duo lectores philosophiae, erant liberi a choro (magistri tantum infimae et secundae frequentabant alternatim matutinam de nocte, ad quod dabat primum signum hora undecima laicus, qui tam diu vigilabat), hinc fratres studiosi potissimum

/

sustinebant onera chori, maxime dum alii patres erant in confessionalibus occupati. Eapropter non semel audivi, dum essem frater studiosus, ab admodum reverendo eximio patre Honorio von der Ehren, qui tunc erat meus guardianus, dici: optarem, ut scholae essent Constantinopoli, eo quia patres professores habentes voces meliores emanent et ego cum solis fratribus me hic fatigo. Praeterea etiam cum nimia familiaritas professorum cum discipulis eorumque parentibus et amicis frequenter generaret disordinem et dissolutionem emansionemque ex antiphona beatae virginis Mariae, quae cantabatur a communi choro exeunte ad navem ecclesiae, sub statua beatae virginis Mariae ex fornice pendula, erat haec doctio humaniorum litterarum nostro ordini saepe occasio scandali et mali nominis, cum exinde nostrates intitularentur meribibuli.

5. Hinc cum nostro non plane discontentamento anno 1673 exclusive licentiati sumus et exonerati a doctione humaniorum per clementiam serenissimi principis electoris archiepiscopi Maximiliani Henrici, utpote qui dicebat, professionis nostrae esse inservire choro, lesuitarum autem docere iuventutem, qui etiam iam tum pro aliquot scholis habebant annuos proventus ex fundationibus. Proinde nobis licentiativum dedit rescriptum testificativum, quod hucusque laudabiliter humaniora docuerimus et quod nostra culpa non simus a doctione amoti, quod rescriptum continetur et adhuc conservatur in archivio.

6. Eodem anno ultimus professor infimae fuit frater meus germanus Franciscus Wissingh. Eodem anno Bonnae in quadragesima celebravi primitias in ecclesia nostra Bonnensi. Eodem anno capta Bonna a Caesareanis iunctis Hollandis, et Galli exierunt.

7. Multi civium peroptabant, ut nostrates adhuc retinuissent scholas. Fuit nostratibus adempta occasio scandali et nimiae familiaritatis cum saecularibus. Aliqui civium aiebant, iuventutem Bonnensem melius fuisse eruditam a nostratibus quam postmodum a patribus Iesuitis, hincque adhuc bene afficiebantur nobis.

8. Postmodum turris, per quam ascendebatur gradatim ad scholas, fuit sublata et campana in eius summitate pendula divendita alicui ecclesiae in pago. Et ex scholis illis admodum reverendus eximius pater magister Theodorus Echten, guardianus Bonnensis, curavit fieri cameram ministerii provinciae cum adiunctis sociorum cameris, nitido opere fabrefactam. Ex eodemque loco curavit ambitum duci prope murum seminarii ad locum communem extra castra. Omnia sunt postmodum combusta.

/

9. Iesuitae dicebantur praetendere locum scholarum pro doctione a se inchoanda, at praevenimus eos demoliendo scholas, commutando usum earum.

10. Varia poemata et emblemata a nostratibus tempore suae doctionis facta partim sunt concremata, partim incendio erepta et adhuc conservata.

11. Unus ex patribus honoratioribus erat praefectus scholarum, sicut apud patres Societatis usitatum erat.

12. Feria sexta post dominicam passionis ducebatur processio ad montem sanctae Crucis; comitabatur iuventus studiosa secundum ordinem et distinctionem classium et cantabat in via eundo et redeundo quadragesimales cantiones. Et in monte cantabatur a nostratibus sacrum musice cum ministris.

13. Antehac serenissimus Ferdinandus volebat a nostratibus, qui pollebant vocibus elegantibus et accommodatis, etiam in monte sanctae Crucis decantari passionem, cui intererat libenter auscultans.

De situatione officinarum conventus / Die Arbeitsräume des Klosters

Es gab den Kapitelsaal, das Sommer-Refectorium, das Brauhaus, das Schlachthaus, die Backstube, im Obergeschoss die Bibliothek, ausserdem den Garten.

1. Domus capitularis, refectorium aestivale, domus braxatoria, mactatoria, pistoria ad posticum fuerunt antea sicut nunc in iisdem locis, ceterae officinae potissimum sunt immutatae ut sequitur.

2. Ante incendium talis erat officinarum situatio: in parte extrema ambitus ad finem refectorii aestivalis in angulo erat ianua, qua intrabatur ad interiores officinas; prope hanc ianuam in primo ingressu ad laevam erat ianua communis refectorii aestivalis. Proxime illam erat alia ianua satis lata, qua per gradus linea fracta et obliquata ascendebatur ad dormitorium. Infra hos gradus erat parva officina, in qua reponebantur carbones usurpandi in fornace refectorii hiemalis, item pocula pro refectorio ibidemque lavabantur, et per hanc officinam transeuntes inferebant portiones ad fenestram refectorii aestivalis.

3. Ulterius pergendo et declinando ad laevam erat ingressus in caveam cerevisialem et vinalem et utramque caveam lateralem, quarum una a parte sinistra ingressus erat pro abscondendis saecularium suppellectilibus, altera, quae erat a parte dextra ingressus, erat pro conservandis carnibus salsis, sale, salpa etc.

4. Magis declinando ad laevam erat magna structura, conventus non modica pars (quae iam est diruta), quae angulariter

/

tangebat maius refectorium aestivale et situata in horto, fere ad medietatem horti interiorem extensa, superius in frontispicio tribus apicibus eminens (dicebantur fuisse tres domus saeculares), inferios quoque in tres partes distincta. In prima parte erat refectorium aestivale, in secunda communis culina, in tertia aliae officinae, scilicet sartoria, sutoria, item aliud conclave pro hospitibus (ante quas tres officinas erat angustos ambitus), tandem hypocaustum pro patre procuratore, ad quam ingressus e culina et egressus ad hortum.

5. In superiori autem parte huius structurae erat supra refectorium bibliotheca, supra culinam infirmaria lecticis accommodata et exinde locus extra castra descensum habens in cloacam, in quam et colluvies culinae defluebat. Pater guardianus et pater provincialis antehac etiam utebantur isto loco. Supra alias memoratas officinas erant cum praeambitu camerae nitidae hospitum et in extrema parte angulari hortum aspiciente fuit antehac camera provinciae ministerii (in qua ego admissus sum ad ordinem ab admodum reverendo eximio patre Rocho Casem); postmodum ibi habitavit reverendus pater senior Sigismundus Gummersbach.

6. E regione horum conclavium versus aream ante puteum erat in angulo acuto camera patris guardiani duplex et camera laici servitoris, prope quam in angulo concavo calefactorium commune, quo tamen aliquibus annis non fuerunt usi, eo quod fornax refectorii in medio eius posita instrueretur carbonibus ferreis glebae immixtis et in globulos maiores formatis. Infra cameram patris guardiani erat parvum conclave seu hypocaustum pro amico accommodando, lectica et fornace instructum, ad quod erat descensus ante cameram patris guardiani, sub gradibus illis erat lectica. Prope hoc hypocaustum a parte sinistra erat ingressus in hortum, a parte dextra ingressus in aream ante puteum.

7. Prope domum braxatoriam erat aliud aedificium, in cuius priore parte versus aream erat officina scriniaria, versus murum stabula porcorum, quod iam est dirutum. Prope illud aedificium erat hortus in quadrangulo. Prope puteum ab utraque parte erat conservatorium lignorum (holzschopp), iam autem post incendium a puteo usque ad domum braxatoriam inclusive ductum aedificium pro prima inhabitatione, quod postmodum, dum conventus perficietur, serviet pro cameris hospitum et pro officinis fratrum.

8. Supra dormitoria patrum erant duo tecta ad interiorem partem conventus, puta supra ambitum unum et aliud supra refec-

/

torium aestivale, inter quae duo decurrebat aqua pluvia; similiter ab altera parte versus puteum unum tectum supra fratrum seminarium seu professatum secundum et aliud supra commune patrum dormitorium, per quod erat ambulatorium ad locum communem extra castra. Inter quae utrinque tecta aqua maxime ex dissoluta nive aucta et confluens ascendebat et per tegulas exitum quaerens frequenter dissolvebat calcem et glebam inferiori pavimenti parti allitam, uti et fiebat intra tectum chori sancti patris Francisci et tectum dormitorii parvi ibi contigui, unde aqua ex soluta nive confluens quaerebat exitum per fornicem a parte illa prope altare sanctae Annae, ubi statua sancti patris Francisci ad murum erat locata, et respergebat pavimentum ligneum et lapideum chori sancti Francisci. Fratres studentes communem cum patribus habebant locum extra castra, sed asseribus disiunctum et loculis distinctum.

Qualiter Galli incolae nobiscum conversati ante bombardationem anno 1689 / Wie die Franzosen mit uns umgegangen sind vor der Bombardierung 1689

Stadtkommandant war der Franzose Graf Alexis Bidal d’Asfeld8. Die Mönche versteckten die heiligen Geräte und was sonst noch wichtig war, in der Kirche – auch wenn sie keine französischen Räuber fürchteten, erst recht keine deutschen. Die französischen Offiziere kamen öfters in die Kirche und liefen durchs Kloster auf der Suche nach Betten für ihre Kranken. Zwei französisch sprechende Patres wurden öfter zu erkrankten Franzosen gerufen und wurden beschenkt.

1. Dum approperarent Germani confoederati ad civitatem Bonnensem redimendum, erat quidem primitus rumor et timor, quod Galli incolae essent civitatem incensuri et relicturi; attamen quia hic rumor a vulgo exortus, licet non careret omni fundamento, nullo tamen nitebatur sufficienti, hinc tenebat uniuscuiusque animum suspensum, ideoque generalis comes d’Asfelt, qui incolebat aulam et cameras serenissimi post abscessum eminentissimi domini cardinalis de Fürstenberg9, qui alioquin incolebat aulam utpote postulatus archiepiscopus Coloniensis a potiore et saniore (ut ipse cum suis adhaerentibus asserebat) parte, curavit ad se advocari magistratum civitatis, inquirens, quo auctore hic rumor sparsus esset per civitatem ad aures omnium. Qui respondit, se nescire, interim tamen rumorem illum non sine timore audire. Quos interim aliosque urbis incolas dominus d’Asfeld assecuravit, se nihil posthac debere formidare, Galli enim essent urbem defensuri ex mandato regio usque ad ultimum. A quo tempore rumor iste subsidit, maxime cum confoederati magis appropinquarent, ut Galli incolae vix amplius tuto possent erumpere et effugio se salvare.

2. Hinc etiam nos nostra suppellectilia in sepulchris ecclesiarum, videlicet sub summo altari, sub altari sancti Antonii etc. abscondimus quidem, non tamen exquisite et subtiliter clausimus,

/

sed vestigia aperturae reliquimus, quia non metuebamus amplius exspoliationem et direptionem a Gallis incolis futuram. Nec timebamus Germanos ad urbis circulum exteriorem circumfusos, quia sperabamus illos optimos amicos et nostros redemptores, hincque nullam spoliationem verebamur ab illis nobis obventuram, quantumvis urbem captam essent ingressuri. At ipsi extra manentes perdiderunt nos, effectus suos intromittentes.

3. Primarii officiales Gallici confluebant diebus dominicis et festivis ad ecclesiam nostram et hinc posticum debebamus ipsis relinquere apertum. Saepe nos inquietarunt volentes habere lectos non nostratium sed rusticorum, quos audierant plurimos uti et civium aliorumque dominorum esse depositos ad custodiam in nostro conventu, ut et verum erat. Curabant nobis non semel indici, se visitaturos nostrum conventum ratione lectorum. Ego avisavi nostros, ut absconderent lectos alienos, quantum possent, me autem id velle nescire, ne, si sisterer inquisitioni, urgerer ad prodendum. Ipsi absconderunt in fornice chori sancti Antonii et os seu foramen aditus obstruxerunt pictura pendula beatae virginis Mariae, ad quod accessus erat ex toxali.

4. Inceperunt quidem Galli visitare unam aut alteram cellam, at cum nil alienum reperirent, nauseabundi cessarunt dicentes, se non velle nostros sed aliorum lectos abundantes pro solatio suorum infirmorum militum. Postmodum coegerunt nos, ut aliquot matrazias, pulvinaria et stragulas laneas ipsis extraderemus pro solatio infirmorum, quos habebant aliquot centenos. Signavimus quidem cum spe et facta nobis promissione recipiendi, at nihil umquam recepimus.

5. Iteratis vicibus molestarunt me, ut ostenderem et evacuarem cameras ministerii, quarum fenestrae prospiciebant ad aream ante fores templi, ut ibi officiales hospitarentur. Dicebant, se audivisse, quod gratis ex oblatis civium fuerint ista loca nobis constructa. Lustrarunt ergo, inquisierunt autem, an non esset alius aditus vel ascensus ad illas quam per conventum aut per sacristiam et dormitorium; respondi, quod non esset alius (licet ad portam interiorem esset accessus et ascensus per se factus ad organum et inde etiam ad cameras ministerii; sed ego ianuam illam iam praevie curaram obstrui ferro et ligno, manebat tamen ianua patens ad oculum, latebat autem aspicientes, ad quid serviret ipsa). Cum autem non cessarent me desuper molestare, rogavi admodum reverendum eximium patrem Antonium Faure, eleemosynarium regium

/

seu castrensem confessarium ordinis nostri ex provincia sancti Bonaventurae, ex conventu civitatis, quae vocatur Podium, in quo habitavit sanctus Antonius de Padua, in quo et plura fecit miracula, qui hospitabatur apud nos et erat egregius, apprime doctus et fervens religiosus simul et exemplaris, ut dignaretur illas cameras incolere, qui annuit, claves a me recepit, sed statim restituit. Deinde contra illos commissarios Gallicos protestatus est, se eos apud dominum d’Asfeldt et dominum Hees, intendentem, accusaturos, quod suam personam vellent turbare ex sua camera, quam religiosus habebat apud religiosos, cum tamen ipse aeque bene esset in servitio regis christianissimi ac illi. Itaque cessavit molestatio nec facta est inhospitatio istarum camerarum.

6. Memoratus pater nobis procuravit multa funera primariorum officialium in ecclesia nostra vel ambitu sepultorum mortuorum vel morte naturali vel violenta per bombardas etc. Quando funera primaria conducebamus, unusquisque ex nostratibus, quotquot eramus, etiam crucifer, accipiebamus album ardentem cereum praeter alios cereos circum tumbam gestatos, qui omnes manebant ecclesiae. Et quando ibant ad offertorium in sepultura, officiales sat large offerebant.

7. Dominus d’Asfeldt curabat frequenter olera et lactucam adferri ex nostro horto, uti et dominus thesaurarius Ioannes Baptista Segur, qui multum boni nobis fecit; hinc ei, quidquid in horto habebamus, ad servitium offerebamus.

8. Duos patres habebamus Bonnae gnaros Gallicae linguae, scilicet reverendum patrem Aegidium Bivort, exlectorem philosophiae, et venerabilem patrem Georgium Richtermo10 sacristam, qui frequenter vocabantur ad eorum infirmos nobisque saepius a Gallis impetrabant beneficia, utpote quibuscum conversari poterant. Curabant interdum missas celebrari, legi et cantari, maxime quando audiebant sibi notos milites aut consanguineos mortuos, tuncque simul ibant ad offertorium; pro missis offerebant stipendium pingue.

9. A memorato patre Antonio Faure, doctore sacrae theologiae admodum reverendo et eximio promoto a reverendissimo patre nostro generali, cuius testimoniales ego vidi et legi, fuerunt in

/

aliqua festivitate in nostro templo vexilla militaria benedicta cum maxima solennitate, applausa et concursu officialium Gallicorum, intersonante organo nostro suavissime.

Galli benefici erga nostrum conventum / Französische Wohltäter unseres Klosters

Französische Offiziere, z. B. der Schatzmeister Jean Baptiste de Ségur oder François de Momfort, liessen den Mönchen hin und wieder Sach- oder Geldspenden zukommen. Die Franzosen besuchten regelmässig und in grosser Anzahl die Messen und beteiligten sich z. B. an der Fronleichnamsprozession. Ein französischer Soldat, der beichtet, wundert sich darüber, dass ihm Absolution erteilt wird.  Kardinal Fürstenberg feierte am Tag des hl. Antonius (=13. Juni ?) die Messe im Kloster; als er Bonn verliess, schlug er das Kreuz über die Stadt.

1. Iteratis vicibus accessi dominum generalem d’Asfeldt, qui suam gratiam adpromisit nostro conventui; erat Germanus natus, at quia inter Gallos educatus et perfecte loquebatur Gallice, hinc erat illis pergratus. Non nisi semel, quantum memini, accepimus portionem carnium, licet saepius dare promiserit, cum ipsum invitaremus ad festa ordinis nostri. A domino intendente Hees nihil umquam accepimus, non erat bonus pro nobis.

2. Dominus thesaurarius regius Ioannes Baptista Segur peti[v]it et accepit filiationem conventus nostri Bonnensis cum nominis mei subscriptione et sigilli conventus adpressione. Huius domini gratiam et favorem in nos impetravit et conciliavit nobis memoratus pater eleemosynarius utpote patriota cum ipso. Hinc ut ostenderet se gratum et nostrum patronum, cum solveret officialibus singulis mensibus stipendia, retinuit de singulis regimentis aliquid eum eorum consensu pro nostro conventu, dicens illis, quod nos serviremus diu noctuque eorum infirmis petentibus militibus, quod hinc deberetur nobis aliqua recognitio. Proinde binis vicibus mense transacto mihi tulit personaliter 12 imperiales, quod semel fecit in profesto sancti Antonii Paduani, in cuius festivitate ipse accumbens nobiscum cum uno aut altero suo amico omne vinum solus curavit adferri et solvit ex suo.

3. Erat certus quidam praenobilis dominus capitaneus dictus Franciscus de Momfort, qui subinde nobis in refectorio portionem dedit in carnibus et vino, et nostris se commendabat orationibus, quando commendabatur de nocte ad stationem periculosam, videlicet in fortalitio (schanz) in Beuel. Idem dominus, quando ecclesia nostra iam tum conflagrarat cum pulcherrimo maiori altari, mihi in ecclesia (commiseratus nostrae miseriae) numeravit 4 imperiales pro novo altari exstruendo. Et alius quidam officialis, attamen Germanus natione, oriundus prope Wesaliam, obtulit in auro fere sex imperiales pro eodem fine ex simili compassionis affectu.

4. Fimum pro stercorando horto sufficientem Galli ipsimet gratis iuvexerunt in hortum nostrum, qui quidem tempore bombar-

/

dationis cepit ardere et flammescere, potior tamen et pinguior pars mansit, qua post hiemem stercoravimus nostrum hortum. Praedictus dominus Franciscus de Momfort postea mortuus, credo ex blessatione, pro ipso ex gratitudinis affectu obtuli sacrificium missae.

5. Dum Gallici pistores in nostra area, ut postea dicetur, pinserent panes pro milite Gallico, ipsorum magister dictus Paulus ex Flandria convictor noster fuit nobiscum in refectorio, aliquando dedit recreationem, dedit pro convictu hebdomadario duos imperiales specie. Hic promisit, fenestram maiorem in ecclesia se soluturum, at ut fratris sui insigne imprimeretur, qui est praelatus ordinis Praemonstratensis. Hic quoque pistorum magister, dum Galli exirent Bonna, Germanis intrantibus, nobis reliquit aliquot saccos repletos panibus, oleum et si quae habebat suppellectilia.

6. Gallici milites confluebant ad ecclesiam nostram in maxima multitudine, sed libenter habebant missas breves (petit). In festo sanctissimi corporis Christi cum magna solennitate, reverentia et militari pompa stipabant, deducebant, anteibant etc. sanctissimum sacramentum in processione cum frequenti explosione bombardarum seu sclopetorum.

7. Contigit, quod aliquis miles Gallicus, qui callebat linguam Germanicam, circa festum sanctissimi corporis Christi venerit ad nostram ecclesiam confessusque fuerit uni ex patribus nostris, cui post acceptam absolutionem dixit: iam video, verum non esse, quod de vobis dicitur. Quaerebat confessarius admirabundus: quid ergo? respondebat: noster capitaneus cum aliis audivit, quod vos sitis istius opinionis, neminem posse absolvi, qui militat sub rege christianissimo utpote gerente bellum iniquum; proinde misit me huc ex ista intentione, ut huius sumerem experimentum. Respondet confessarius: quare non? cogitans interim, meum hoc non est diiudicare vel decidere, qualis autem confessio, talis absolutio; quandoquidem mihi aperte non constet, a parte cuius stet iustitia belli, suppono, nullum iniuste bellare, qui putat sibi favere iustitiam. Gregarii autem militis hoc non est discutere, sed potest supponere, pro suo rege stare iustitiam belli.

8. Illustrissimus et eminentissimus dominus cardinalis de Fürstenberg11 a nobis invitatus pro festo translationis sancti Antonii de Padua comparuit et superius ex oratorio prope summum altare audito ultimo legibili sacro nobiscum in refectorio prandium sumpsit. Solus cum comitibus sibi adhaerentibus accubuit primae mensae, cui et assedit ad latus eximius pater provincialis noster.

/

Ipse curavit omnia cibaria, assata, altilia et confecturas prius praeparari in culina aulica et inde praeparata huc per suos adferri, uti et scutellas, cochlearia, pocula, orbes, mappas mensae suae et mappulas, vinum pro ipsorum mensa album generosum, at pro communitate rubellum. Omnia consumpta a multitudine famulorum, nihil pro coena habuimus residuum.

9. Cum eidem eminentissimo (praeveniendo, quia audieram transitum eius in brevi) apprecarer in aula felix pascha in initio hebdomadae sanctae, ille nobis, uti et aliis religiosis mendicantibus, iussit, reliquias oeconomicas culinae erogari, puta quae residua in cibariis, pisculentis, salpa, prunis, sale et portionem vini in vasculo. Altero die Bonna profectus cum suis, ut in coena domini fuerit Treviris. Cum esset iam extra civitatem Bonnensem, compatiens malo eidem obventuro, gemens fecit magnam crucem super eam, quasi diceret: deus misereatur tui etc., non possum te iuvare.

De quatuor fornacibus pistoriis a Gallis in nostra area erectis / Vier Backöfen der Franzosen in unserem Kloster

Vor Ostern liessen die Franzosen vier grössere Backöfen von einem Bonner Maurer errichten. Sie mahlten Tag und Nacht, sangen dabei, scherzten und tanzen, so dass die Patres kaum schlafen konnten. Um an Brennholz zu kommen, liessen die Franzosen in der Umgebung von Bonn und im Kloster Obstbäume (Apfel, Nuss, Birne, Kirsche; Maulbeere, Aprikose, Kirsche) fällen und abtransportieren. Dinkel und Weizenmehl, später auch die gebackenen Brote stapelten die Franzosen in der Kirche. Der Aufseher über die Bäcker, der im Kloster über der Backstube wohnte, hatte Bilder aus der Kirche gestohlen, musste sie aber auf Befehl Asfelds wieder an die Patres zurückgeben. Den Bäckern musste das Kloster Rotwein austeilen.

1. Octiduo circiter ante pascha inceperunt Galli quatuor fornaces maiores erigere per murarium Bonnensem, quarum una intra puteum et locum extra castra, ceterae tres inter puteum et domum scriniariam seu antiquum stabulum prope murum, unde ligna nostra, quae sub isto tecto erant, debebamus ad alium locum asportare. Lapides lateritios curarunt adferri et solverunt, ut ipsi dicebant, patribus societatis Iesu, qui eos volebant insumere ad aedificandum novum templum, cuius structura iam consurrexerat, ut possent iam incipere fundamenta superioris fornicis. Diu noctuque pinsebant, ut vix haberemus usum putei nostri. Ianuam postici debebamus illis extradere, ut possent pro placito exire et redire. Cantabant, iocabantur, ludebant, saltabant per noctem, ut vix ego et alii patres, qui a parte illa habebamus cameras, possemus dormire aut nequidem dormire, maxime dum rediremus nocte ex matutino. Et tamen ideo non intermittebamus de nocte surgere, sperantes inde benedictionem dei ampliorem vel in saeculo hoc vel in futuro. Ex octo fratribus philosophis tantum quatuor alternatim frequentabant matutinum, uti et ex aliis sacerdotibus. Ego, quamdiu sanus fui, conatus fui semper frequentare pro ampliando dei cultu, aliorum exemplo et supplemento. Deo sit omnis honor et gloria.

/

2. Ut pistores illi haberent sufficientia ligna, curabant Galli circa civitatem in locis vicinioribus incidi arbores fructiferas pomorum, nucum, pirorum, cerasorum et advehi, quas, antequam dividerentur, nocte seponebamus aliquas ad scriniaria opera aptas et reposuimus vel sub aheno braxatorio vel retro maiora vasa cerevisiaria, at omnia postmodum combusta. Pro usu culinae nostrae insumebamus ex illis quoque lignis, quae dividi curabant Galli per operarios conductos. Et ego pro necessitate cellae guardianatus curavi supra culinam integram cameram impleri pro reservato ad futuram hiemem, si dominus deus daret in sanitate et integritate supervivere; et haec omnia combusta. Quorum combustio valde diu durabat, eo quod essent trunci arborum distorti et duri (knorren).

3. Spelta saccis contenta et siligine farinaque totus ambitus noster ab omni parte repletus, ut vix possemus transire; insuper totum refectorium aestivale repletum erat farina ad notabilem altitudinem, ad quod illi sibi retinebant clavem. Panes pistos ponebant in binis conclavibus ad ambitum situatis, in quibus iam destinatum est fieri refectorium hiemale. De panibus quidem nihil accipere poteramus, attamen de farina, spelta et siligine nostrates interdum accipiebant tum pro nobis, tum pro porcis nostris saginandis.

4. Diebus fixis concurrebant milites ad nostram aream, quibus distribuebantur panes per magnam fenestram inferiorem factam in uno ex memoratis inferioribus conclavibus. Magnae nobis creabantur molestiae, non tamen damna, nisi quod unam aut alteram arborem inciderint (quarum una morus, altera apricosbaum, altera cerasus), quae in horto isto plantatae, ubi iam aedificium primum pro hospitibus et officinis exstructum. In hoc horto ipsi reponebant sua ligna, quae, dum comminuebantur per fissionem, ponebant supra fornaces, ut exsiccarentur. Dum panes distribuerent, claudebamus ianuam ad conventum, ne possint intrare aut transire. Unus ex magistris pistorum alebat equum et uxorem. Commissarius inspector pistorum habebat suam cameram supra posticum; quo cum posuisset picturas nostras, quae erant in inferioribus conclavibus, quarum una erat beata virgo Maria, altera sancti patris Francisci, tertia cardinalis Lauraea et aliae, accusavimus eum apud dominum d’Asfeldt, qui ei imperavit, ut redderet nobis et nullam rem usurparet contra nostram voluntatem.

5. Memoratas quatuor fornaces, dum post Gallorum exitum

/

ingressi sumus iterum Bonnam, nos ipsimet in hieme destruximus, lapides reservavimus et retinuimus usui nostro et necessitati.

6. Quando pistores volebant habere vinum, ipsis ex nostra cavea promebamus vinum 20 fetmannis mensuram rubelli et vendebamus.

7. Antequam farinae imponerentur refectorio aestivati maiori, reverendissimus dominus officialis Quenteler, qui erat unus ex adhaerentibns eminentissimo domino cardinali de Fürstenberg, habebat illud repletum siligine, quae post eius discessum dum mensuratim singulis eius debitoribus secundum proportionem distribueretur, nos etiam accepimus aliquam inde portionem pro locagio. Refectorio autem evacuato Galli imposuerunt farinam. Et dum audissemus, quod fornix lapideus in domo capitulari maioris ecclesiae cecidisset, et farina super eum posita ita periisset, rogavimus Gallicos officiales, ut, quia pavimentum refectorii erat lapide stratum et hinc sat ponderosum non esset sufficiens pro novo pondere tantae farinae (nam inferius in cavea non erat fornix, sed tantum trabes de muro in murum superductae) sustinendo, interius in cavea firmarent aliquo ligneo fulcro trabes, quarum aliquae fere putridae prope murum, ut ipsemet proprio manuum contacta probavi, nam aqua ex horto per murum defluebat in caveam, ut ex humore nimio putrescerent. Annuerunt et ita fecerunt, at postmodum omnia concremata.

De provisione nostra ante bombardationem / Unsere Vorsichtsmassnahmen vor der Bombardierung

An Weizen, Gerste, Mehl hatten wir Vorrat für ein ganzes Jahr und 12 Schweine. Der Weizen wurde an drei Stellen im Kloster gelagert. Andere Lebensmittel wie Öl, Butter oder Salz konnten wir aus Köln dazukaufen – die Kölner nannten uns „französische Hunde“, obwohl wir doch nur gezwungen mit den Franzosen lebten. An Wein hatten wir fünf Lastwagen, teils Weiss-, teils Rotwein. Wir hatten auch mehrere hundert Latten aus Tannenholz im Garten vor den Franzosen versteckt. Mehl und Bier hatten wir ausreichend, im Garten Gemüse und Kräuter, ferner Weinbrand, Rindsleder für Schuhe, Leintuch für 20 Taler gekauft von dem Bonner Gerber Johannes aus der Sternstrasse. Das Kloster besass über 500 Taler an Münzen.  Das alles ist beim Brand vernichtet oder später von den Franzosen gestohlen worden.

1. In siligine, polenta, farina habebamus provisionem pro integro anno. Siligo partim ex termino priorum annorum, partim ex pretio locagii, partim ex emptione, nam cum nulli concederetur, ut siliginem vel hordeum vel triticum ferre posset extra civitatem, mediocri pretio vendebant. Hinc et nos emimus a reverendo domino pastore in Witterschlick, at, dum postea omnis esset combusta, illi quidem de iure tenebamur in conscientia solvere; ille tamen videns, nos non esse ditiores factos, remisit gratuito totam obligationem. Secus fecit dominus Schorn, commissarius annonae sub eminentissimo electore, qui dum aliquot centena maldera siliginis imposuisset aulae nostrae inferiori (pro pretio locagii soluturus annuatim 18 imperiales) et tota copia postmodum fuisset combusta, peti[v]i ab eo solutionem medii anni, quae nobis de iure

/

debebatur, quia iam medius annus transierat a ianuario ad 26. iulii, at renuit propter conflagrationem totius annonae.

2. Habebamus duodecim porcos, qui saginabantur et circa octobrem potuissent mactari, et ita habuissemus per medium annum carnes assatas partim residuas, partim ita recentes porcinas sale condiendas. Sed porci illi quidem non sunt combusti, sed a nobis post incendium conservati et pasti residuo farinae Gallicae, quae in horto ardebat accensa per globos et bombas sed a nobis extinctae, includebantur horto retro ecclesiam, attamen a reverendo patre procuratore Hugone Lehmen postmodum venditi, dum civitate expellerentur omnes nostrates, at pretio infimo quasi, quia merces oblatae vileseunt.

3. Siliginem ante bombardationem diviseramus in tres partes, una pars in bibliotheca, secunda in toxali12 ad organum, tertia in maioribus vasis mutuatis, in cavea nostra locatis, aliae partes hinc inde ante nostram cameram. At omnia combusta. Polentam et hordeum etiam in toxali reposueramus, nihil retinuimus.

4. Dominus thesaurarius cum eleemosynario Gallico suadebat nobis, ut provideremus nobis de necessariis victualibus usque ad festum nativitatis Christi domini et curaremus imminui familiam nostram. At nos non multum cordi sumpsimus curam nostram in domino iactantes. Familia tamen ex parte fuit imminuta, nam aliqui patres, ex quibus unus erat reverendus pater senior Sigismundus Gummersbach, qui postmodum senior factus in Linnich, petiere licentiam exeundi metu nimio exanimati; laici duo interim mansere in termino, at omnium tam horum quam illorum utensilia et suppellectilia sunt igne cremata.

5. Oleum, butyrum, salpam, salem etc. poteramus (permittentibus id Gallis incolis) nobis Coloniae comparare et Bonnam adducere, id quoque permittentibus Coloniensibus praesidiariis, qui erant Brandenburgici, dummodo constaret, quod coemerentur pro nostra personali necessitate. Hinc non nimis multum sinebant nos Coloniae emere et Colonia Bonnam ducere ob suspicionem, ne esset forte pro Gallis Bonnensibus. NB. Colonienses malo nomine honorabant Bonnenses vocantes eos Gallicos canes, sed irrationabiliter, nam non nostra electione, sed ex necessitate vivebamus cum et inter Gallos et sub iugo illorum.

6. In vino habebamus adhuc quinque fere plaustra in residuo partim de albo, partim de rubello, omnia combusta. Volebant Gallis vendere rubellum (uno plaustro pro nobis retento), at veta-

/

bant nostrates timentes, nobis postmodum defuturum vinum; hinc omisi capiens effugere occasionem murmuris, quamvis magnam pecuniae copiam potuissem pro conventu acquirere, nam rubellum erat carum et Gallis magis gratum quam album. At postquam combustum fuit, doluerunt, quod me in hoc impediverint. Dixi ego: superior regitur a speciali angelo in bonum subditorum, cur me impedivistis cum vestro damno?

7. Aliquot centenos habebamus asseres abiegnos, quos ex superiore parte conventus, ubi erant sub tecto repositi, detulimus ad hortum, inde vero, cum nimium paterent oculis Gallorum, qui illos cupiebant et conquirebant pro tentoriis, detulimus ad parvum derelictum locum intra locum secretum et aulam antiquam, in quo curaveram conseri seu plantari vibices, quae iam creverant. Multos autem ex illis collocavimus in toxali, omnes utrinque sunt combusti, ut vix vestigium cinerum remanserit.

8. Farinam habebamus multam in cavea in maiore vase et aliis continentibus, cerevisiam multam et materiam sufficientem pro ulteriore[?] coquenda; at omnia postmodum combusta. Hortus optimis oleribus consitus, at omnia vel combusta, vel a bobus consumpta, vel furto postmodum ablata, vel pedibus contrita. In horto nostro sic bene consito (erutis optimis oleribus necdum maturis) Galli duos magnos acervos demessae siliginis (fourage) deposuerunt, uti et in alio horto retro chorum, at ignis combussit duos, unus relictus, ex quo accepimus stramen ad tegendum nos utcumque, dum tempore bombardationis maneremus in horto ad murum intra palmites et palos vitium. Habebamus quoque ingentem struem stipitum ex vineis (weingartsrahm) locatam in horto in angulo concavo refectorii hiemalis et aestivatis, at hi, dum conciperent flammam, prae nimia siccitate mire arserunt, ut extingui omnino non possent.

9. Ex fecibus vini curavi vinum adustum fieri, quod postquam in sole distillaveram, impositis moris nigris seu uvis sancti Ioannis, ut vocant, ad 12 mensuras, volebam asservare pro tempore necessitatis et angustiae, at in culina tempore bombardationis repositum fuit attritum et ab igne consumptum. Fragmenta canthari post eruderationem postmodum adhuc inveni.

10. Pelles bovinas et vaccinas aliquot adhuc habebamus apud coriarium parandas pro calceis faciendis. At post incendium nihil recepimus, Galli omnia lustrarunt et pelles nondum satis calce decoctas extrahentes suis usibus applicarunt.

/

11. Recenter emeram pro suppellectili ecclesiae et oeconomiae ultra 20 imperiales linteum pannum a quodam cive Bonnensi, magistro Ioanne, coriario, in platea Stellaria, at quia absconderam in nostra cista sub altari sancti Antonii Paduani in sepulchro, Galli post nostri expulsionem cistam effringentes omnia extraxerunt praeter schedulas indulgentiarum et alia papyracea, quae vel reliquerunt, rei per ecclesiam disperserunt. Etiam reliquerunt aliquot pondo thuris, quae praevie Coloniae coemeram et cistae incluseram.

12. Conventus etiam habebat in residuo, credo, ultra quingentos imperiales in parata pecunia, cuius potior pars, quia erat in residuo in archivio, quod repositum fuit prope argenteam statuam sancti Antonii in reclusorio sacristiae, et cum illa conservatum, etiam conservata fuit et postea reperta et insumpta pro novae fabricae expensis etc. Ego etiam habebam personale pecuniarium vestiarium in eadem cista pro duobus fere novis habitibus, etiam variam et multam pecuniam spectantem partim ad conventum, partim ad saeculares, partim ad nostros confratres: omnia ablata per Gallos milites post discessum nostrum, nihil recepimus omnino.

13. Habebamus quoque multa adhuc legumina, fabas et pisa, sed combusta omnia. Plurimi hominum, qui sua frumenta aut alia suppellectilia detulerant nostrum ad conventum pro securitate, non gratis petebant, sed hilariter de suis nobis erogabant, quamdiu ipsis quidquam supererat.

Lis mota circa sepulchri largitionem in nostra ecclesia / Der Streit um eine Beerdigung in unserer Kirche

1. Hoc anno 1689 protestatio facta ab heredibus Kempens, scilicet domino Steinman et domino licentiato Kempens, quod sepulchrum eorum, quod est ad altare sancti Francisci ante confessionale, alteri contulissemus. Respondimus: sic invenimus in nostris libris, procul dubio id ideo factum, quia sepulchrum est ad nos devolutum, eo quod annuatim non illuminarint in die commemorationis animarum, ut ubique moris est; qua illuminatione neglecta iure communi ubique in omnibus ecclesiis recepto sepulchrum devolvitur ad ecclesiam. At illi replicarunt, sepulchrum hoc non indiget alia illuminatione, sed censetur sufficienter illuminari per hoc, quod hebdomadatim sit nobis annexa obligatio

/

desuper post missam feriae quartae super idem orandi psalmum De profundis. Replicavimus nos, quamvis ex hoc congrue deducatur, quod non debeat alienari, nisi etc., non tamen quod non possit alienari, si illuminatio annua non fiat. Hae enim obligationes sunt distinctae et separabiles. Hinc alii domini habentes apud nos sepulchrum, videlicet reverendus dominus Franciotti, item dominus Wideman et alii, super quorum sepulchris, licet etiam oretur post sacrum ab ipsis fundatum, tamen speciale quid legarunt conventui, ut illam obligationem illuminandi annuatim sepulchrum in se susciperet, citra praeiudicium heredum et sine periculo amittendi idem aut devolutionis eius ad nos. Et ita capitulariter coram patribus conventus conclusum.

2. Eodem anno in latere chori beatae virginis Mariae sub numero 25 sepulchrum ex gratitudine collatum domino medico Godefrido Pauli, cui a praedecessoribus fuit tale sepulchrum promissum, eo quod gratis mederetur nobis. Eius infantula in eo primitus sepulta. Hoc sepulchrum fuerat quidem primitus collatum domino pictori Quitters, cuius et filia inibi sepulta, at cum ille neglexerat illuminare, et insuper conditionem pacti non expleverit, quo se obligavit perfecturum nobilem picturam in fornice sepulchri desuper13, hinc et ex parte nostra cessat obligatio, cum ex parte ipsius defuerit conditio, ideoque sepulchrum ipsius devolutum fait ad nos.

3. Eodem anno petenti collatum fuit sepulchrum in eodem latere prope sepulchrum in der Klocken ad partem muri, scilicet numero 31 (qui tamen non fuit expresse inventus) domino Bartholomaeo Mainoni, Italo, mercatori in platea Rhenana, cuius cognatus in eo fuit primitus sepultus. Pactum, ut daret octo imperiales partim in pecunia, partim in mercibus solvendos et recreationem in refectorio, quam et dedit largam feria tertia paschatis. At venit postea tegularius quidam dicens, dictum sepulchrum spectare ad se, addens, se ostensurum sigillum et manum superiorum localium Bonnensium.

Praeambula ante bombardationem / Vor der Bombardierung

zu 1-21: Am Samstag, dem 16. April 1689, sind die Brandenburger vergeblich gegen die Beueler Schanz angestürmt. Am Ostersonntag [10.04.1689] abends machten die Franzosen eine Übung, die in der Stadt für helle Aufregung sorgte. Später eroberten die Brandenburger die Schanz. Wir freuten uns darüber, ich liess die silberne Statue des hl. Antonius mit anderen Reliquien unter einer Treppe, später unter den Stufen zum Chor, das Archiv in einer Säule verstecken. Als ich nach dem Vorbild der Rekollekten die Glocken bergen wollte, sagt der Dachdecker, er glaube nicht, dass die Kugeln so hoch flögen. Die Kölner verboten jegliche Ausfuhr, manche Bonner brachten ihr Vermögen nach Köln in Sicherheit. Dem einen oder anderen Bruder erlaubte ich die Abreise.

Die Franzosen ernteten im Juni alles ab und stapelten die Ernte u.a. in unserem Kloster, in dem später alles verbrannte. Wir erlaubten auch Bonnern, ihre Kisten mit Wertsachen bei uns zu deponieren in einem Gelass unter der Küche, das aber nach unserem Weggang entdeckt worden ist.

Es gab zahlreiche Vorahnungen des Brandes: die Brüder vom Kreuzberg, eine Frau Lintz und die Kapuzinerinnen sahen eine brennende stadt.

Die Franzosen verlangten, dass die Bonner alles brennbare Material ins Freie schafften und ausreichend Wasser in den oberen Stockwerken bevorrateten. Alle Bücher wurden hinter dem Altar der Jungfrau Maria versteckt.

Zwei westfälischen Patres, Albert und Anton Klinkhammer, erlaubte ich die Abreise in ihre münstersche Heimat; als sie auf dem rechten Rheinufer bei Vilich von den Belagerern abgefangen wurden, plauderten sie gegen meine Anweisung alles aus, was in Bonn vor sich ging. Dadurch wurden wir den Franzosen verdächtig.

1. Propter tumultus bellicos non est hoc anno instituta processio ad montem sanctae Crucis in hebdomada passionis (prout

/

moris fuit ante hos annos), uti nec anno sequenti, quando civitas combusta et Brandenburgici calvinistae ac lutherani fuerunt in civitate, propter nimiam miseriam, confusionem civiumque partim turbationem, partim dispersionem.

2. Hoc anno mulier quaedam lutherana fecit in ecclesia nostra publice professionem fidei, recipiente eam reverendo patre Maximino Birck, praesidente. Item alius dictus Iacobus, faber lignarius, Helvetus, fecit professionem fidei in manus meas coram testibus saecularibus ante summum altare, qui postmodum tempore incendii magnam nobis exhibuit fidelitatem, ut infra dicetur.

3. Ista aestate curavimus fieri prope domum braxatoriam in terra et extra eam receptaculum siliquarum (mittrass), in nova structura braxatoriae domus os ad idem est intra eam, quia structura illa nonnihil latior facta quam erat ante, eo quod esset nimia angustia in domo mactatoria, pistoria, braxatoria.

4. Decimo sexto aprilis, scilicet sabbato in albis Brandenburgici conati sunt fortalitium (schanz) e regione Bonnae in Beuel occupare, sed frustraneo eventu, nam repercussi cum non modica strage ab incolentibus idem Gallis.

5. Feria secunda paschatis ad vesperum sub horam nonam tumultus in civitate factus, quasi seditio esset; hinc ad campanam incendii notam (brandklock) frequentes et iterati dabantur ictus. Omnis civitas commota. Et nos putantes, quod forte Galli vellent spoliare cives et conventus, ut primitus spargebatur, conati sumus munire vastis arboribus, truncis et postibus nostrum posticum, et eramus in magno timore et angustia. Clamor, vociferatio, concitatio, armorum strepitus, ungularum equinarum discursus personabant tota in civitate et militum discursus duravitque per duas circiter horas. At nullus malus effectus secutus, namque innotuit postea, quod data opera a gubernatore haec concitatio mota fuerit ad probandum militum et civium vigilantiam.

6. Dum Brandenburgici tandem cum magna suorum strage cepissent fortalitium illud in Beuel Gallosque eiecissent, quorum aliqui se fuga salvarunt, alii navigio et natatione, indies advehebant tormenta bellica, bombas et alia fulmina terribilia ad bombardandum et quatiendum civitatem. Gaudebamus nos cum multis civibus (quorum tamen plurimi et primarii tempestive Coloniam migrarunt, uti et regens consul dominus Hülsman), sperantes eorum molimine solum Gallos feriendos et expellendos, nos vero libertati

/

restituenda, nihil subodorantes, quod haec virga etiam nostram proprium dorsum esset castigatura.

7. Attamen etiam timentes, quod tandem evenit, argenteam statuam sancti Antonii Paduam cum inclusis sacris reliquiis, aliquibus quoque calicibus, argenteis poculis etc. simul et tapete ex argento et serico intexto (qui substernebatur statuae sancti Antonii, dum circumferebatur per aulam serenissimi, ad quem et spectabat, sed postea nobis datus a magistro tapefiario, cum mortuus esset primarius dominus) curavi includi ligneo sarculo et reponi in reclusorio in sacristia sub descensu a dormitorio ad chorum. Sub quo et multi alii domini sua reposuerant, qui primitus sua reposuerant et condiderant in camera ministerii, cameris seminarii, uti fecerat dominus Klaut, satrapa (vogt) civitatis.

8. Nos primitus nostrum archivium et fratrum depositum aliorumque hominum peculium mihi concreditum reposueramus et reconderamus in interiori cavitate columnae unius lateralis, e qua consurgit fornix in sacristia. Superius cellas illas incolebat eximius pater magister Padolff, exprovincialis, qui hoc consilium dederat, itaque in ipsius camera supra tabulatum solvimus terramque inclusam eruderavimus nostrumque archivium cum aliis pretiosis inibi reposuimus et clausimus os superius tabulato ex assere abiegno, quo totum dormitorium ubique erat stratum.

9. At appropinquante apparatu bellico memorato et in nobis inde exurgente timore veriti, quid contingere posset, inde denuo inclusa haec extraximus et reposuimus ad statuam argenteam sancti Antonii sub gradibus, quibus descenditur ad chorum, nam licet prior locus salvaret inclusa contra spoliationem, non tamen, contra bombardationem, uti eventus docuit, et hinc divina providentia et miseratio nos in hoc consilio praevenit et direxit. Magni consilii angelus sit benedictus! Locus hic secundus saepe fuit apertus et iterum occlusus et lapide obfirmatus, eo quod plures alii de novo aliqua includere et conservare cupiebant. Primus inter omnes sua pretiosa ibi reposuerat clarissimus dominus Quenteler, vicecancellarius serenissimi. Cuius honorata et dilecta uxor promisit sancto Antonio auream catenam et puerulo Iesu similiter, si per eius intercessionem et consortium sua ibidem conservarentur. Quod utrumque factum est et suum votum fideliter exsolvit, dum nostra argentea statua sancti Antonii ad Clarissas postmodum pro maiori securitate translata est.

10. Audiveram, quod reverendi patres Recollecti utramque

/

campanam ex turri sua demissam sub terra absconderint, minorem tamen postea iterum turri reimposuerant, ut possent dare populo signum ad missam. Hinc et ego curavi cum praevio consilio nostrorum patrum advocari tegularium nostrum eidemque proposui, an non esset consultum, ut campanae nostrae deponerentur? Ipse subridens aiebat: non spero, quod tam altum venient globi et iactus etc. nec scio (subdebat), qua occasione et via commode possem illas demittere. Hinc et intermissum est, et campanae, dum ecclesiae tectum ardebat, et turris ferramenta cecidissent super fornicem sacristiae, liquatae, solutae et diffusae immersaeque reliquiae ruderibus ex lapidibus et tegulis, quarum paucas postea adhuc invenimus inter rudera, dum pars fornicis sub turris loco decidit, ut infra memorabitur. Procul dubio adhuc plures reliquiae manserunt superius in reliquo fornice, in quo inquiri debebunt.

11. Siliginem nostram interim absconderamus in tribus locis, ut, si percuteretur et combureretur una pars, salvari posset altera (si deo ita placeret). Una pars manebat in bibliotheca, in qua primitus totus cumulus iacebat occupans totum eius tabulatum, alteram deportaramus ad toxale prope organum, ubi et hordeum polentamque reposueramus, tertiam in cavea vini abscondimus in vasis magnis mutuo concessis ab heredibus domini consulis Weinreyss. Sed cum siligine vasa combusta nec heredes postea repetierunt illa, quia tamen fuissent combusta. Alia pars siliginis iacebat ante nostram cameram, quam nobis vendiderat reverendus dominus pastor in Witterschlick, quia non poterat extra urbem evehere (inhibentibus id Gallis) bono pretio. Et post bombardationem ille dominus pastor (cum ego dicerem ei: reverende domine, si velitis nobiscum stricte procedere, deberemus vobis solvere siliginem, quia emimus a vobis) dixit compassivo animo, quandoquidem vos exinde ditiores facti non sitis, nec ego volo quidquam inde habere. Hinc remisit totum ius; egimus ei gratias. Alii quoque homines, qui multam habebant siliginem aliaque frumenta in superiori parte dormitorii, volebant quidem illa mediocri pretio vendere nobis (cum non auderent civitate efferre et tamen extra carius venderentur), at renuimus emere nolentes in nos suscipere periculum. Alia quoque utensilia, videlicet vestes aut cistas vel lendes, fabas aut pisa aut saccos repletos extra civitatem ferre vix permittebatur a Gallis.

12. Coloniae interim generalis erat inhibitio, nihil extra mittere, quod Bonnae inferebatur, nisi clanculum id fieret aut quasi

/

furtive per homines simplices rusticos, de quibus non erat suspicio, quod Bonnae inferrent. Hinc etiam nos iteratis vicibus debebamus nostrum fratrem Philippum, coquum, Coloniam mittere, et in scripto testimonium petere a gubernatore Beeck et licentiam, quod necessaria pro conventu nostro, videlicet salem, oleum rapparum et olivarum, salpam, caseos inde acciperemus, dum manifeste constabat eis, quod esset pro usu nostro. Primitus quidem multi cives sua Coloniam transvexerunt ad securitatem, nos vero nihil omnino, nullum enim periculum subodoravimus. Et tempore ante bombardationem immediato nulli fas erat, quicquid extra civitatem alio deferre. Noster memoratus laicus coquus saepe aliis pecuniam eorum detulit Coloniam, videlicet domino consuli Brewer et tulit extra periculum, de nostra autem non cogitabamus. Ille pro recompensa dabat portionem in refectorio.

13. Multi ex nostratibus metuentes sibi petebant licentiam proficiscendi extra urbem, quibus et dedi, inter alios reverendo patri seniori Sigismundo Gummersbach, cuius etiam vestimenta et utensilia omnia combusta, cuius camera fuerat antiquitus camera ministerii, de qua art 4. no. 5 supra. Laici duo, unus frater Theodorus, scriniarius, et alter frater Servatius, sutor, iverunt ad terminum, ut interim evaderent periculum. Butyrum a se collectum reposuerunt in Euskirchen apud reverendos patres Capucinos, quod post bombardationem nobis usui fuit et valde acceptum.

14. Gallici milites, dum in iulio seges erat matura, immo circa finem iunii, antequam Brandenburgici propius ad civitatem accederent, demetebant segetem in pabulum equorum ante omnes portas civitatis, quas inferebant hortis et spatiis apertis vacuis. Etiam nostro horto retro ecclesiam intulerunt plurimas in cumulum coacervantes, quae combusta tempore bombardationis. In horto maiori duos magnos cumulos erexerunt, quorum unus combustus, alius mansit, ex quo stramen accepimus postmodum, ut nobis inde faceremus aliquale tegumentum prope murum in horto, ubi plantata vinea, contra solis aestum. Vere erat habitatio pauperum.

15. Stipites vitium, quos habebamus plurimos et exsiccatos, reposuimus in angulo concavo horti inter aestivale et hiemale refectorium, sperantes, nos eos sic salvaturos, at combusti sunt omnes.

16. Hominibus saecularibus variis petentibus concessimus, ut suas cistas suaque pretiosa imponerent reclusorio, quod erat ad laevam in descensu ad nostram caveam cerevisiariam, et iam sub

/

culina nova. Erant duo receptacula, quae cum essent totaliter repleta, lapidibus os illius est obseratum et ianua ablata. At Galli postmodum post nostram eiectionem e civitate invenerunt et spoliarunt, cistas aliquas ad aulam deportare debuerunt, ubi et cives varii suas cistas adhuc clausas et integras receperunt. At nos ex nostris rebus isti loco nihil imposuimus, quia erat nimis vulgatus et notus, unde et credimus ex civium invidia et loquacitate proditum, nam is, cuius aedes conflagrarant cum omnibus bonis, invidebat, quod alter aliquid retinuerat, ut postmodum proditum est.

17. Multa praesagia huius incendii praecesserunt. Nam imprimis isti reverendi patres Servitae in monte sanctae Crucis viderunt praevie civitatem Bonnensem quasi in medio flammae. Domina Lintz, vicina nostra, vidit in medio diei ecclesiam nostram quasi conflagrantem ideoque consternata emisit ancillam suam, ut videret miserandum horrorem. Sic ipsamet mihi narravit. Immo hac eadem aestate non diu ante bombardationem per vicinum civem Ioannem Heister, lanionem serenissimi, avisatus sum, quod moniales Capucinissae viderint eadem in aestate nostram ecclesiam cum conventu quasi conflagrantem. Idipsum quoque viderunt et retulerunt alii.

18. Omnibus civibus demandabatur a Gallicis officialibus, ut foenum, stramen et alia, quae leviter concipiunt flammam, extra domos in apertum hortum aut locum deferrent et ut aquam sufficientem ad superiora domus conveherent. Hoc secundum nos quidem fecimus, aquam namque abundantem comportavimus ad dormitorium, superiora conclavia, cameram ministerii prope cameram guardianatus et immediate sub tecto supra cameram ministerii, ubi maius erat periculum, eo quia vicinum erat stabulum et horreum alienius civis, a quo etiam, dum illud postmodum arderet, noster conventus flammam concepit primitus et conflagravit, quamvis conarentur duo concives vicini, quorum unus erat faber serarius Christopherus dictus et alter lanio, ex sincera fidelitate et adiutorio extinguere flammamque avertere et quae lignea erant in nostra fabrica, maiori ferreo malleo effringere et demoliri. Stramen, si quod habebamus modicum pro necessitate porcorum, extraximus et in area ante stabulum posuimus. Ahenum braxatorium curavit quoque noster pater procurator ex sollicita cautela aqua impleri, quod et conservatum fuit; aberdiegrossebraubüdden, quamvis aqua essent repleta, sunt combusta, excepto uno, in quo inferior pars, carina, derboddem, mansit incombusta. Ligna, quae

/

habebamus residua (spelderholz), reposuimus in horto prope murum plateae novae, quae partim combusta, partim ablata nobis.

19. Libros omnes ex consilio admodum reverendi eximii patris provincialis detulimus ad reclusorium retro altare beatissimae virginis Mariae, in quo a bombardatione et incendio potissimum salvati quidem, attamen aliqui per Gallos postmodum vel alios ablati, inter quos aliqui meam personam concernebant. Unus vel alter ex parte ignem concepit, eo quod ianua combusta ignem ad eos transmiserit, flammam tamen libri clausi concipere non potuerunt Missale unum, quod spectabat ad arcem Godenau, fuit ex media parte combustum; item unum aut alterum vexillum, quod spectabat ad rusticos et erat convolutum, fuit ex parte combustum.

20. Duobus ex patribus nostris, scilicet venerabili patri Alberto et venerabili patri Antonio Klinckhammer, utrique Westphalo et ideo valde anxiis et sui emissionem a me efflagitantibus (aiebant enim, curo non essent filii conventus Bonnensis, si forte vulnerarentur aut mutilarentur, quis miserebitur aut medebitur ipsis?) dedi obedientiales et licentiam ad exeundum evadendumque periculum, quod metuebant. At praemonebam eos, ut caute se haberent nihilque dicerent in praeiudicium Gallorum, ne, si hi in notitiam talis divulgationis venirent, nos interim incolae adhuc urbis obinde pateremur. Addebam tamen, si possent aliquid boni pro nobis loqui apud officiales Monasterienses, patriotas suos, maxime apud generalem Schwartz, id facerent pro salvando nostro conventu et ecclesia a bombardatione. Hi mihi sancte promiserunt, se facturos, quicquid poterint. At venientes trans Rhenum prope Rheindorf et Vilich fuerunt interrogati ab obsidentibus, qualiter ageretur intra Bonnam. Incaute multa effutierant contra Gallos et dixerunt, ubi eorum magazin etc. Quod audierant aliqui ex Gallicis militibus, qui ibi detinebantur captivi, qui postmodum redempti et cum aliis Brandenburgicis, qui a Gallis detinebantur captivi, contrapasso commutati Bonnae sistebantur coram generali d’Asfeldt et aliis officialibus relaturi, quid apud hostem ageretur. Qui inter alia etiam retulerunt, quod viderint ibi duos patres cordelier (sic vocabant nostrates), qui multa etiam contemptorie sparserunt contra Gallos. Unde dominus d’Asfeldt concepit cum aliis officialibus odium et aversionem contra nos. Quod ipsum retulerunt mihi supra memoratus pater eleemosynarius Antonius Faure et dominus thesaurarius regis, dominus Ioannes Baptista Segur, qui et dixerunt, dominum generalem minitari nobis et moliri

/

vel nostri expulsionem vel monasterii nostri eversionem, se antem ad meliorem partem interpretatos fuisse, scilicet quod ex conventa nostro nullus egressus fuerit, quod essent forte isti duo ex conventu vicino Sigburgensi aut Vallis felicis. At illi replicarunt, se illos patres Bonnae in ecclesia nostra saepe vidisse et ex facie bene novisse. Quapropter manebamus interim Gallis suspecti et extra praedicamentum ipsorum, licet interim dominus thesaurarius optime loqueretur pro nobis.

21. Admodum reverendus eximius pater Silvester Schweitzer, guardianus Coloniensis, misit aliquos patres, inter alios reverendum eximium patrem magistrum Bonaventuram Creutzer, ut deprecarentur apud militem Monasteriensem pro salute conventus nostri et ecclesiae. Aliqui quidem dixerunt, se parcituros, aliqui dixerunt, se id non posse facere, sed debere se tormentis suis et bombis collimare in ista domicilia et loca, quae sibi in sua linea obvenirent, sive essent ecclesiae sive monasteria sive etc. Unde et postmodum Monasterienses catholici fassi sunt post excidium urbis, se etiam iuvisse ad perditionem nostri conventus et ecclesiae et se non potuisse aliter, se enim ad id coactos fuisse.

Zu 22-29: Ende Juni 1689 belagerten die Brandenburger Siegburg, meine Heimatstadt. Asfeld verspricht, das Elternhaus zu verschonen. In Bonn kommt es zu Missverständnissen: Als die Rekollekten mit der Mitternachtsglocke zur Matutin rufen, glauben die französischen Soldaten, die gleichzeitig zum Stockentor ausrücken, dass die Mönche damit ein heimliches Signal geben. Asfeld lässt aus allen Häusern in Ufernähe Latten und Stangen holen, damit die Soldaten Zelte an der Mauer bauen. Am Sonntag, dem 24. Juli 1689, morgens um 9 Uhr, werden die ersten Brandbomben geworfen, sie treffen die Krankenstation des Gudenauer Hofs in der Kölnstrasse. Es gibt Tote und Verwundete; einige Bonner freuen sich, dass es den Feinden an den Kragen ging … Als ich mit dem Kessenicher Arzt Gottfried Paul und dem Pfarrer von St. Gangolf beim Essen war, begann die schreckliche, todbringende, Bonn auslöschende Bombardierung.

22. Antequam Brandenburgico Monasterienses appropinquassent Rheno, adhuc Galli occupabant arcem Sigburgensem, quam, dum avisati essent de adventu militum Germanicorum, nocte reliquerunt et venerunt Bonnam, sed nec isti arci nec oppidulo Sigburgensi ullum damnum intulerunt tunc. At postmodum, dum Brandenburgico Monasteriensis miles castrametatus esset prope Sigburgum aufdemBrückberg, Gallici milites Bonna egredientes eos obruerunt, plurimos occiderunt et incenderunt multas domos in der Uhlgassen et vicinas. Quod contigit circa labentem iunium. Post iterum egressi Galli, numerosus miles, plurimi equites cum tormentis bellicis incenderunt pagos circa Sigburgum, qui renuebant dare contributiones Gallis Bonnae incolis. Eadem vice incenderunt domus Vallis felicis, at ad nostram obsecrationem dominus generalis d’Asfeldt iussit parcere non tantum nostro conventui et ecclesiae, sed etiam omnibus ad nos spectantibus aediculis, dummodo ad singulas collocaretur aliquis ex nostratibus habens vestem religiosam. Unde etiam nulli ex nostris domiciliis ex intentione nocuerunt. Quod autem ea vice molendinum nostrum, in quo oleum exprimitur, tunc conflagrarit, ideo factum est, quia flamma per vim venti e vicina domo ardente perlata est ad tectum stramineum huius nostri molendini.

/

23. Post diem unum aut alterum iterum egressi Galli volebant Sigburgum incendere. Quod dum mihi innotuit, cum memorato eximio patre Antonio Faure eleemosynario adivi dominnm thesaurarium obsecrans, ut pro salvatione saltem domus meae paternae, quae iacet in angulo acuto dextri lateris, dum ascenditur ad montem et arcem Sigburgensem, quam de facto incolebat soror mea Anna Gertrudis Wissingh habens maritum pistorem, instaret apud dominum d’Asfeldt, qui aiebat, utinam hoc citius scivissem, nam dominus d’Asfeldt iam cum militibus extra illuc profectus est. Interim quaerebat, an domus illa esset ita situata, ut posset salvari, si domus vicinae comburerentur? Respondi, omnino; nam nulli alteri domui contigua stat sola, nulli alteri aedificio immediate coniuncta. Quo audito ille statim concinna phrasi Gallica stylo deprecatorio composuit et scripsit mihi praesenti supplicam ad dominum generalem d'Asfeldt, dicens, ut quantocius mitterem aliquem ex nostris patribus, qui hanc supplicam domino d’Asfeldt in manus consignaret iam moranti in agro prope Sigburgum. Misi itaque cum illa venerabilem patrem Albertum, qui dum vellet adire dominum d’Asfeldt, ab altera parte Rheni habuit obvios milites Gallicos reduces, qui aiebant, sibi iam esse interclusum aditum a copiosiore milite Germanico adventante. Hinc re infecta redierunt Bonnam, de quo gaudebam propter salvationem patriae meae. Ex hac die memoratus pater Antonios Faure, cum ei referrem, nuper fuisse in Honff cum aliis domibus etiam a Gallis incensam nostram ibi villam, quae tamen, quia solitaria iacebat, potuisset commode salvari, dixit, se mihi inposterum significaturum, quando Galli vellent incendere aliquem pagum, ut, si inibi haberemus aliquam villam, possent parcere propter nos. Et dolebat, quod non praevie id sciverit de nostra villa in Honff, alioquin certo certius pepercissent. Unde et postmodum, dum volebant incendere, licet irrito conatu, Lintz, civitatem e regione Siguiaci prope Rhenum ab altera parte situatam, mihi id praevie significavit et an haberemus ibi domicilium, quod cuperemus salvari. Respondi, quod non. Deo interim sint grates, quod tota civitas illa manserit salva.

24. Inter alia retulit mihi memoratus pater, quod Gallici milites, quando de nocte egrediebantur per portam (Stockeportz), aegre tulerint, quod reverendi patres Recollecti circa medium duodecimae pulsarent ad suum matutinum; putabant enim, quod ipsi patres tamquam colludentes cum hoste darent hoc pulsu signum

/

hosti, quod iam milites egrederentur, proinde illi deberent sibi prospicere. Quod cum illi melius explicarem, vix potuit adduci, at idipsum crederet.

25. Stationibus in Rheindorf et Vilich tamdiu satisfecimus, quamdiu dabatur transitus; at ubi Germani milites advenerunt, transitus erat impossibilis. Hinc obligationes curavi per nostrates persolvi, etiam semel et iterum per patres nostros Sigburgenses, at taedio affecti vix potuerunt semper. Et per Colonienses patres erat impossibile id effectuare. Hinc domina abbatissa in Rheindorf, quam post evolutionem anni humiliter adii et rogavi, ut fieret nobis solutio tempore huius angustiae, cum conventus iam sit combustas et alibi obligationes legerimus, negavit absolute, dicens, sacra debuisse legi in loco ibi et non alibi, quod quia factum non est ex quacumque demum causa sive culpae sive impotentiae sive negligentiae, nobis non deberi solutionem, quae nec facta est. Attamen domina abbatissa in Vilich mitior fuit. Insuper reverendus dominus canonicus Lapp, pro quo deservituram habuimus ibi, totam solutionem dedit, antequam fieret ipse sacerdos, quamvis cum aliqua protestatione et non satis libenter.

26. Dum proxime immineret bombardatio, videns dominus d’Asfeld, generalis, acervos tantos bombarum ab altera parte Rheni curavit e domibus prope Rhenum asseres omnes tabulatorum solvi in inferioribus et superioribus partibus aedium ad usum suorum militum, ut exinde facerent sibi tentoria in fossis moenium civitatis circumcirca. Protestantibus civibus de hoc nimio et praepropero damno dixit ipse: praestat, ut ego tollam illa ad communem nostrum usum et bonum, quam ut hostis illa igne absumat, prout iam iam futurum erat, prout et factum est.

27. Pridie sancti Iacobi, quae erat dies dominica, legi sacrum apud Capucinissas, quae nobis saepe lavabant utensilia ecclesiae, et proinde petierant pro illis tribus diebus precum sacrum a nobis in sua ecclesia. Inde regressus visitavi supra memoratum eximium patrem Antonium Faure, eleemosynarium, decumbentem in xenodochio, quod aptatum erat pro infirmis, laesis et convalescentibus in villa Godenau in platea Coloniensi, cui servierat hucusque; sed cum infirmus factus esset, eius vices supplebat noster pater Aegidius Bivort, qui callebat linguam Gallicam. Inde redeundo domum tempore matutinali circa nonam facta est prima proba bombarum iniiciendarum et prima cecidit super domum convalescentium situatam in media vinea praedictae villae, quam divisit per medium

/

multis occisis, multis blessatis ex inibi degentibus. Quocirca magnus timor irruit super iacentes ibidem residuos infirmos, pro quibus transferendis ad ecclesiam maiorem archidiaconalem tunc laborabatur et memoratus pater etiam sui translationem moliebatur. Gaudebant aliqui civium dicentes: sic bonum auspicium, quod tetigit nostros conhospites, a quibus sperabant se sic liberandos, se solos intactos permansuros a bombis, in quo tamen decepti sunt multum. Heu! oculi eorum et nostri tenebantur, ne agnosceremus nostrum periculum, quamvis videremus ante nos virgam nostram et baculum, quo eramus feriendi.

28. Ipso eodem mane in nostra sacristia erat reverendus pater Schaffner, Carthusianorum Coloniensium, qui dicebat, sibi a suo reverendo patre priore scriptum, ut villam Bonnensem, quae erat ipsorum prope hortum reverendorum patrum Recollectorum, desereret et Coloniam peteret, omnibus ibi relictis et incendio futuro exponendis. Similiter unus reverendus pater ex Heisterbach dicebat, suum reverendissimum dominum abbatem scripsisse, quod deberent omnia relinquere in villa sua quantumvis concremanda, ut salvarent suas personas. Interim ego quoad meam personam et alii patres necdum timebamus nec nostris personis nec rebus nec domibus nec ullis ad nos pertinentibus, nisi timore debili et quasi de longe.

29. Hac die fui valde indispositus et postquam completorium fuit absolutum, male habui, ut resolverim non ire ad coenam. Interim visitatus ab expertissimo domino medico Godefrido Pauli, ex Kessenig oriundo, qui mecum studuit una schola post me et fueramus in uno hospitio Bonnae, et ab admodum reverendo domino pastore sancti Gangolphi, oriundo ex Beuel, qui et erat confessarius Capucinessarum, cum ipsis privatim coenavi in conclavi patronorum Bonnensium infra cameram guardianalem. Sub qua coenatione incepit bombardatio horrifica, terrifica, lethifera, excidii Bonnensis oppidi causativa. Deus misereatur nostri. JHS.

III. De statu conventus Bonnensis sub actuali bombardatione / Das Kloster während der Bombardierung

[Seite 158 ff.]

De initio bombardationis / der Beginn der Bombardierung

Vorbemerkung: Bonn war von den Franzosen zur Festung ausgebaut worden nach den Prinzipien Vaubans und Specklins, mit Bastonen und Ravelins. Dies alles wurde aber nutzlos, als die Feuerkraft der Belagerer gross genug war, um über die Mauern zu schiessen. Das Resultat des Bombardements von 1689 war dann, dass Bonn zu 80 % zerstört war, die Stadtbefestigung dagegen überhaupt nicht.

zu 1 – 5: Die Bombardierung begann am Sonntag, dem 24. Juli 1689, gegen 20 Uhr. Vom Klostergarten aus sahen wir die Granaten aufsteigen und niederfallen. Wer ins Haus geflüchtet war, kam dort um. Aus unserer Gemeinschaft starb niemand, aber je einer von den Rekollekten und Jesuiten. Inzwischen fielen die Granaten in grosser Dichte und Zahl, sie explodierten mit einem schrecklichen Lärm, wenn sie auf die Nachbarhäuser aufschlugen. Manche Granaten kamen bis zur Stadtmitte, andere nur bis zum Rheintor. Auch in den Nachbarorten vernahm man den Lärm und spürte die Erschütterung durch die Granaten. Wir hofften, als nach zwei Stunden Schluss war, dies sei das Ende – aber nein: das Bombardement dauerte 14 Tage, wobei in den ersten Tagen die schlimmste Verwüstung stattfand. Brennende Kugeln flogen durch die Luft und setzten Häuser und Kirchen in Brand. Ein unerträglicher Gestank lag drei Wochen lang und länger in der Luft: verbrannte Häuser und Gegenstände, Leichen und Tierkadaver und dazu die sommerliche Hitze. Nachts wurde die Luft nicht klar, tagsüber keine Abkühlung.

1. Bombardatio inchoata est 1689 in vigilia sancti Iacobi maioris apostoli, quae tunc incidebat in dominicam, sub vesperum

/

circa horam octavam. lam tum comminati fuerant Brandenburgici, quod circa festum sancti Iacobi, quod cadit in 25. iulii, essemus mira et horribilia visuri. Nil minus cogitabamus aut verebamur quam tam exitiale malum pro tali die. Per totam aestatem post completorium diebus festivis et dominicis in navi ecclesiae cum organo cautabamus pro conservatione civitatis responsorium: Civitatem istam etc. cum versu Peccavimus domine etc. et collecta: Deus, qui conteris bella etc. Dixi etiam iteratis vicibus nostratibus in communitate, ut satagerent vivere religiose et exemplariter, ne provocarent iram dei et vindictam iusti iudicis super nos, ne, si implerentur praesagia, de quibus avisatus eram14 haberemus iustam causam dicendi cum fratribus Iosephi: merito venit super nos haec tribulatio, quia peccavimus etc. Si autem ex parte nostra culpam non dederimus et causam iustae dei flagellationi, habebimus aliquale adhuc solatium, quamvis igne absumeretur conventus noster cum ecclesia, cogitantes, sic placere altissimo, quia dominus est, qui saepe percutit iustum cum iniusto et flagellat filium, quem diligit, ut doleat et corrigat servetque.

2. Dum inciperet bombardatio, relicta mensa in parvo coenaculo excurrebam ad hortum. Qui mecum coenabant domini (de quibus priori pagina), aiebant, cum horribiliter sonarent bombae explosae et pulvis nitratus incensus aerem obnubilaret, quid audimus? forte tonitru? At, dum veritatis experimentum sumeremus et videremus in horto, cibum et potum reliquimus supra mensam: illi domini abierunt ad sua, ego autem currebam ad hortum nostratesque ad eundem evocabam, ut sic vitae suae consulerent; nam in horto poteramus videre bombas as- et descendentes earumque casum et vim evadere, in claustro autem minime, nam aliqui ex civibus, qui se in caveis inferioribus duplici fornice obductis absconderant aut in domibus latentes manebant, bombis tacti et occisi fuerunt, immo in pulverem consumpti et combusti. Ex nostratibus tamen nullus fuit laesus, ex Recollectis unus tactus et mortuus, similiter unus ex Iesuitis. Aliqui ex nostratibus sua supellectilia ex cameris deferebant ad sacristiam et ecclesiam et culinam, putantes, se inibi conservaturos, in sacristia quidem conservata, at in culina omnia combusta.

3. Bombae interim in tanta multitudine et simultanea frequentia iniiciebantur, quasi aliquis e plena manu pisa proiecisset in

/

civitatem, ut huc illucque curreremus in horto, tabescentes prae nimia angustia et horrore, imaginantes nobis, ultimum tremendum diem iudicii advenisse; dum de loco in locum discurreremus, sperantes unam evadere, alterius casum et minas incurrebamus. Horribilis sonus in explosione et casu bombarum, dum cadebant in domos nostro horto vicinas, frusta tegularum dispergebantur per nostrum hortum. Aer igneis ex complosionibus totus factus lucidus in et supra civitatem, at obnubilatus ab altera parte Rheni, ubi fiebat explosio, in aere discurrebant huc illucque bombae, aliquae ad lineam rectam, aliae ad obliquitatem, aliquae brevem, aliae longam viam tenentes, aliquae ad circumiacentes fossas civitatis, in quibus degebant milites, qui omnes tunc ex aedibus, in quibus hospitabantur, currebant, moenia et fossas salvaturi. Aliquae bombae prope portam Rhenanam, aliquae ad medium civitatis ferebantur, aliquae dissiliebant in aere, aliae prius tunc et communiter, postquam iacuerant per modicum tempus in terra, aliquae diffundebant retro et ante se sulphuream et ignitam materiam, quae dum caderet supra domos et fenestras, nimium causabat fragorem, horrorem et metum. Interim ex nimia complosione tremebat civitas tota, ut diceremus, si diabolus cum suo stygio satellitio esset solutus ex inferno, non posset maiori horrore nos concutere.

4. Interim aliae civitates, oppida et loca vicina, videlicet Colonia, Sigburgum et circumiacentes pagi etc. homines in eis habitantes ascendebant ad turres et videntes a longe horribilem devastationem simul et audientes (nam et terra ad multas horas dissita tremebat) intime compatiebantur nobis, maxime illi, qui intra Bonnam habebant vel sua vel suos sibi notos aut consanguineos.

5. Sperabamus solum duraturam bombardationem ad duas boras et ad tamdiu sustinendum resolveramus nos, sed spe nostra nimium decepti sumus. Duravit enim ultra 14 dies, licet primis diebus maxima strages fuerit causata. Igniti globi horridum volabant et adigebantur per aera, per quos incendebantur domus et ecclesiae. Ex aedificiis hic et ibi et circumquaque corruentibus et impetu et collisione bombardarum nimius audiebatur fragor et horridus inde terror. Foetor intolerabilis per tres septimanas et ultra tum ex conflagratione aedificiorum, suppellectilium, laridi, olei, salpae et aliorum victualium conclusorum partim in domibus, partim caveis subterraneis, tum ex pulvere nitrato, tum ex cadaveribus et hominum et pecorum et equorum natus crevit indies, accedente nimio solis aestu, qui talem foetorem prope terram detinebat, ut

/

non posset dissipari. Hinc contraxi infirmitatem, ut quasi dysentericum senserim fluxum et passus fuerim per aliquot dies, quo et malo plurimi inficiebantur. De nocte parum purificabatur aer post quinque dies ab initio bombardationis, ut hinc daretur aliqualis pausa ad respirandum, de die autem habebamus respirationem nullam, nulla enim umbra, nullum refrigerium, ubique ignis, vapor et foetor per 14 dies.

zu 6 – 12: Am ersten Abend brannte der Stall des Kurfürsten, und mit ihm das Kloster und die benachbarte Kirche der Franziskaner-Rekollekten15, die Messgeräte und Hostien, die Bücher und aller Hausrat gingen in Flammen auf; die Mönche fanden bei den Minoriten Zuflucht. Auch die Nachbarn und die Stadtoberen suchten Schutz in der Kirche; überall Schrecken, Jammern, Tränen und Wehklagen; Mütter brachten ihre Kinder, die in der Wiege schrien. In dieser ersten Nacht brachten die Nachbarn ihr Hab und Gut in die Kirche, so dass man kaum hinein- oder herausgehen konnte.

In der ersten Nacht setzte eine Brandgranate das Dach des Klosters in Brand – aber mit dem Wasser, das ich Tage zuvor hatte bereitstellen lassen, konnte das Feuer gelöscht werden. Einige besonders ängstliche Frauen wollten uns viel Geld geben, damit wir Messen läsen. Gegen den Durst liess ich Wein und Bier ausgeben. In der Kirche beteten wir, auf dem Boden ausgestreckt: Herr, dein Wille geschehe! In der Nacht fielen zwar einige Granaten in die Kirche, aber sie blieb vom Brand verschont. Am nächsten Morgen sahen wir die Zerstörung ringsum und hofften, dass unsere Kirche weiterhin verschont bliebe – was aber nicht geschah. Ein Nachbar, Graf von Tiansche [?], liess seine Rinder in unseren Garten, in dem sie in kürzester Zeit alle Kohlköpfe wegfrassen.

6. Dum primo vespere nox ingrueret, primum incendium causatum in stabulo eminentissimi, quod conflagravit cum stabulo foenario et vicino conventu reverendorum patrum Recollectorum eorumque ecclesia, in qua et monstrantia sacra cum ciborio ac inclusis consecratis hostiis, bibliotheca et omnibus suppellectilibus igne consumpta sunt. Illi patres convolarunt cum fratribus clericis et laicis ad nostrum conventum et ecclesiam, cui nullum adhuc nocumentum illatum. Adpromittebam ipsis, quod, si deus conservaret nostrum conventum et nostra, vellemus ut fratres simul vivere ex uno penuario.

7. Convolabant quoque ad nostram ecclesiam et sacristiam vicini quique cives ac primarii civitatis cupientes, se inibi salvare, maxime in ecclesia ante altare sancti patris Francisci, in sacristia et in gradibus, per quos descenditur a dormitorio ad chorum, qui locus erat securior. Erat horror, gemitus et dolor, lacrymae, ploratus etc.; mulieres adducebant suos infantes in cunis plorantes, aliquae alios in sinu, ad ubera etc. Subinde blessati audiebantur, adducebantur ad nostram ecclesiam, quorum miseria nostram augebat. Vicini quique sua suppellectilia comportabant hac prima nocte ad sacristiam cumulatim, ut vix possemus ingredi et egredi.

8. Prima nocte per ignitum globum tectum conventus nostri supra seminarium fratrum concepit flammam et quandoquidem asseres ex nimio solis aestu totius aestatis essent summe aridi, flamma quasi volando absumpsit ligna tegularum latitudini substrata. Attamen, quandoquidem curaveram, undequaque aquam asportari tempestive aliquot ante diebus, hinc, cum aqua sufficiens esset ad manum, sedulitate venerabilis patris Thomae Rüsse, sacrae theologiae licentiati, philosophiae lectoris et fratrum instructoris applicantis fratres studiosos, ignis ille iterum extinctus est. De quo non modicum laetabamur sperantes, fore, ut iam cessaret pro futuro quassatio.

9. Dum autem cum anxietate crescente cresceret miseria et vicissim, aliquae ex praesentibus mulieribus nimium horrescentes,

/

clamantes dabant ex sacco suo pecuniam non numeratam pro sacris legendis, ut liberarentur a tanto periculo. Aliqui etiam et aliquae (inter quos et ego) nimio timore consternatae confitebantur sacramentaliter, quasi ultimum diem conclusurae. Et quia homines arescebant prae timore, ut eorum et nostrorum ossium medullae bullirent et exsiccarentur, nimia siti vexabantur, quibus curabam promi vinum et cerevisiam in abundantia. Et ego ipse, dum irem ad coenaculum, in quo vespere coenaram, videbam adhuc cibum et potum in mensa constitutum et prae nimia siti coactus fui bibere, quamvis intenderem sequenti die in festo sancti lacobi et festo sanctae Annae legere sacrum apud Capucinessas, nec tamen scirem, quota esset noctis hora.

10. In ecclesia orabamus ferventer prostrati in faciem, et cum iam globi et bombae circumquaque pervolarent, ita ut spes modica esset salvandi conventus nostri cum ecclesia, orabamus: Domine, fiat voluntas tua; iustus es domine et rectum iudicium tuum; peccavimus domine, cum patribus nostris etc. Cogitabam tamen interim, quomodo sinet divina benignitas nostram ecclesiam destrui et igne consumi, in qua tam multum boni a multis annis factum deoque oblatum est? Attamen has cogitationes denuo reprimebam et me consolabar ipsummet et erudiebam cogitans, quod summam complacentiam habuerit misericors deus in templo Salamonis, ita ut etiam adpromiserit: qui me in loco isto oraverit, exaudiam preces eius de coelo etc. et tamen non nisi ad tempus voluit in illo coli; postmodum autem sivit ita destrui, ut non manserit lapis super lapidem. Iterum cogitabam. Christus dominus sivit faciem suam conspui a peccatoribus, se conculcari, cruci affigi etc., quod maius peccatum finit quam ecclesiam comburi ab inimicis fidei nostrae.

11. Dum cuperem ad altare sancti Antonii Paduani orare pro conservatione ecclesiae, de repente cecidit bomba per fornicem ante altare sancti Antonii super lapidem sepulchralem et cum magno fragore rupta dissiluit, altari tamen isti non nocuit. Quod videns magis consternabar cogitans, si sanctus Antonius nos quoque derelinquat, non erit aliud solatium pro nobis, quam ut nos cum patientia et humilitate submittamus sub potenti manu dei. Hic ergo horror et timor et continuus bombarum fragor duravit per totam noctem, nobis interim gementibus et inter bombarum fragores huc illucque discurrentibus et noctem insomnem traducentibus, ut obinde doluerimus ex capite, stomacho et oculis. Interim mansit adhuc

/

conventus noster com ecclesia hac nocte incombustus, mane facto circumcirca respicientes videbamus circumquaque miseriam, ignem et flammam, domos conflagrantes et tamen nostram ecclesiam cum conventu a flamma adhuc illaesam. Sperabamus adhuc ecclesiam conservandam et fieri non posse, quod illa cum conventu combureretur. Attamen et hoc factum est

12. Cum inciperet bombardatio, in vicinia hospitabatur dominus comes d' Tiansche, qui praevie cum mea licentia curarat fieri ianuam per murum nostrum, qui respicit Rhenum, ut posset habere transitum per hortum nostrum tempore necessitatis ingruente bombardatione. Qui habebat multos boves, quos solutus immittebat in nostrum hortum per istam ianuam, qui brevissimo temporis spatio depascebant optimos caules et brassicas, quicquid erat viride in horto, ut remanerent soli trunci, de quibus altera die in medio horti coquebamus olera et pulmentum.

De combustione conventus nostri / der Brand unseres Klosters

zu 1 – 9: am folgenden Tag, dem Tag des heiligen Jakobus, waren wir so verstört, dass wir keine Messe und auch kein Stundengebet lesen konnten; so war es auch am nächsten Tag, dem Fest der heiligen Anna. In der ersten Nacht hiess es, Asfeld wolle die Stadt übergeben – was aber nicht stimmte. Asfeld verspottete den Feind: die Brandenburger hätten nicht ihm, sondern den Bonnern geschadet, dennen sie alles zerstört hätten; ihm hätten sie einen Gefallen getan, weil er jetzt seinen Leuten freie Hand beim Rauben gebe.

Als unser Kloster brannte, waren wir verzweifelt, denn Wasser fehlte, der nahe Brunnen war mit Trümmern voll, so auch der in der Brüdergasse; also schleppten wir alles in den den Garten, in die Sakristei oder in die Küche: eine Mütze, zwei Umhänge, Schuhe, Hosen, Betten, Decken - wir sahen sie später nie wieder. Meine Predigten und ein Pult brachte ich in die Kirche zum Altar der heiligen Jungfau Maria – nachher alles verbrannt. Unser Koch, Bruder Philipp Schaffstein, holte Fleisch aus dem Keller in die Küche, ausserdem ein Gefäss mit Salz – alles von den Franzosen gestohlen oder verbrannt, ebenso eine grössere Karaffe aus Messing, mehrere Tischdecken, Gefässe („schyphus“) aus Blei – z.T. gestohlen. Grosse und kleine Tücher gelangten zu den Kapuzinern, wo sie erhalten bleiben. Ich liess Mist heranschaffen und auf die Kellertür legen.

Die französischen Bäcker sahen tatenlos zu, wie unser Kloster brannte; erst als ihre Brote ein Raub der Flammen wurden, warfen sie sie vor das Haus. Im Garten, zwischen dem Gemüse, hatte ich ein Kistchen vergraben mit Geld, das dem Kloster gehörte; als die Franzosen in der Nähe buddelten, grub ich das Kistchen mit blossen Händen aus und verbarg es unter den Rebstöcken, wo unsere Leute es drei Wochen lang hüten mussten. Einige Bürger hatten ihr Hab und Gut in unseren Garten gebracht, wie sie und unsere Leute unter freiem Himmel wohnten und das Eigentum bewachten. Aber dann kamen französische Soldaten und sagten: das gehört euch nicht! und nahmen es weg, z.B. Kühe, Betten und anderes.

1. Dum continuo duraret bombardatio per noctem usque in diem, quae erat festiva sancti Iacobi maioris, ita exhausti fuimus timore, anxietate et siti, ut nullus ex nostratibus ea die legerit sacrum vel in nostra vel aliena ecclesia (excepto reverendo patre Hermanno Becher, concionatore, qui dum eadem die cum aliquot ex nostratibus emigraret civitate et tenderet Coloniam, prius legit sacrum in hospitali in platea Stellaria) nec unicum pater et ave potui rite recitare ex horis canonicis, sed omnes debui omittere prae consternatione et nimia continua turbatione, nam, dum vellem incipere, statim inturbabar, dum bombae aut globi veniebant. Idem factum est altero die, quo erat festum sanctae Annae.

2. Dicebatur quidem prima nocte, quod dominus generalis d‘Asfeld vellet tradere civitatem hosti bombardanti, sed nil minus verum erat. Ipse potius dicebat irridens hostem: qualis est iste modus recuperandi sibi civitatem? Amicus amico destruit urbem? non mihi nocuerunt isti Brandenburgenses16, sed miseris civibus et religiosis, quorum domicilia destruxerunt et incenderunt. Mihi autem potius profuerunt, nam dedi licentiam meis militibus, ut quaecumque vellent raperent, spoliarent (uti et pro dolor fecerunt). Praestat enim, ut ipsi sibi sumant usui, quam ut hostis igni tradat devorandum residuum.

3. Dum videremus, quod conventus noster flammam concepisset prope puteum, ubi panem pinsebant Galli, et prope locum extra castra, ubi in inferioribus conclavibus panes pistos repone-

/

bant, desperabamus de extinctione ignis et conservatione ulteriori conventus, quia et eramus viribus exhausti et aqua defecerat et putei tectum supra ardebat, quod dum conflagrasset et funis deesset et puteus interius lignis et immunditiis repletus esset (uti et contigit in vicino puteo inderBrüdergassen), hinc itaque vidimus et laboravimus, ut aliqua e cameris possemus exportare in hortum vel sacristiam vel culinam. Itaque assumpto uno aut altero cive saeculari fideli extraxi ianuas, fenestras, mensas etc. ex camera guardianatus, quam incolebam, et deportavi ad hortum cum variis picturis, item omnes sedes corio obductas, quae omnia postmodum adhuc in horto salvata sunt. Nam ianuas, fenestras et mensas Galli postmodum applicarunt ad faciendum inde tentoria in nostro horto et nos postea recepimus. At pileum duasque tunicas inferiores, crepidas, braccas, lectos, stragulas aliaque utensilia camerae portavi ad culinam, quae erat fornice obducta; haec omnia sunt combusta. Etiam unam ex maioribus mensis refectorialibus deportavimus cum suo pede seu fulcro ad hortum, quam postea non vidimus amplius.

4. Conciones cum pulpito et alia mihi cara ex camera deportari ad ecclesiam prope altare beatae virginis Mariae, reposui in conclavi illo, in quo reponebantur antipendia minora et ornatus altarium. Omnia postmodum combusta. Cetera, quae minoris erant momenti, proieci extra fenestram in hortum, quae postmodum adhuc reperi, uti et duos corbes viridi colore coloratos, qui imponuntur fenestris apertis.

5. Noster interim coquus bruder Philippus Schaffstein solicitus erat, ut aliqua victualia ex cavea inferiori (fleischkeller) exportaret ad culinam, ein tonn mit zulper fleisch, item vas cum sale etc. Multi quoque saeculares cistas plurimas et suppellectilia ad culinam cumulatim tulerant sperantes inibi conservanda, at omnia postmodum vel a Gallis rapta vel combusta. Salem postea adhuc invenimus instar lapidis coagulatum, licet vas circumcirca fuerit combustum.

6. Obbam maiorem aeream ex refectorio tuli ad culinam et mappas maiores et minores mensarum, at combusta. Schyphos tuli quoque stanneos, quorum aliqui, dum cum stanneis utensilibus ecclesiae proiicerentur in cisternam aqua plenam in culina, partim sunt a Gallis postmodum inde rapta, partim adhuc aliqua a nobis postmodum reinventa et extracta. Mappas multas maiores et minores duobus corbibus maioribus imposui et curavi deferri ad sacristiam,

/

quae postmodum & nostratibus delatae ad patres Capucinos, qui in suo reclusorio subterraneo eas reposuerant et conservarunt nobis. Prope ianuam culinae iacebant aliquot trabes sectae pro aedificio spectantes ad nos et alia suppellectilia lignea a civibus illuc deposita, quae, quantum poteram, conabar adiuvantibus aliis amovere a ianua culinae et fenestra, quae in muro culinae erat, ut, si comburerentur, saltem culinam intrare non posset flamma, at incassum, nam omnia ad pulverem consumpta.

7. Curabam per nostrates ex horto inter volantes globos fimum adduci (qui tamen vix audebant ire et redire propter circumvolantes globos) et poni super os caveae nostrae (kellerthor). Cui cum proxime adiacerent duo vasa plena pomacio, ea traxi super istum fimum et os caveae, ut, si ignis circumquaque serperet, ex istis vasis ardentibus fieret aliqualis extinctio vel ignis restinctio, si liquor inde efflueret. At igni nimio modicus liquor nequibat resistere. Ante culinam iacebat eingrossewasserbutt, quod vas ad aream anteriorem ante puteum extulimus, quod postinodum fuit nobis usui in horto, nam farinam ad Gallos spectantem imposuimus, cum alia conservatoria in horto non haberemus.

8. Gallici pistores videntes conventum nostrum ardentem, nil cordi sumpserunt, sed immoti stantes aspexerunt, donec panes ab ipsis pisti flammam conciperent; quos dum eiicerent ad aream anteriorem, qui volebant sibi sumere, sumebant. Nos quoque inde duos saccos replevimus, quos cum postmodum in horto inter olera sepelivissemus, Gallici milites sibi repetivere et extraxere. Et cum ego in eadem fossa abscondissem parvam cistulam, in qua aliqua pecunia spectans ad conventum esset conclusa, dum avisarer a nostratibus, Gallos ibi fodere, statim cucurri et manibus conatus sum effodere, dum illi bipaliis uterentur, et extractam cistulam, quantum potui, conatus sum conservare retro murum in horto sub vitibus, ubi nostrates per tres septimanas debuerunt hospitari sub dio. Semper ex nostratibus aliquis debebat praesens manere, ut dum victualia et vinum ceteri mendicabant, non iterum furtim raperentur nobis inde.

9. Cives quoque confluebant ad hortum nostrum, qui et nobiscum inibi habitarunt sub dio, et dum sua utensilia, pallia, tibialia et alia vestimenta Gallica illuc deportarent, nostratibus custodienda tradiderunt. Hi dum super illa sederent, ut melius custodire valerent, a Gallicis militibus depositi fuerunt dicentibus: illa non spectant ad vos, hinc non habetis ius illa tuendi contra nos; ita-

/

que rapuerunt illa. Sic et rapuerunt et abduxerunt vaccas a civibus in horto nostro pro custodia alligatas ad arbusculam, uti et lectos et alia. Dum protestaremur contra, dicebant, illa non spectant ad vos. Aliqui ex nostris lectis sunt in sacristia conservati, aliqui vero in horto, quos tamen non omnes postea recepimus, sed furto ablatos aut combustos amisimus.

zu 10 – 14: In dieser Not kam ein französischer Unteroffizier zu uns, der mir sagen liess, einige Soldaten wären darauf aus, unsere Habseligkeiten zu rauben, er aber könne sie daran hindern, wenn wir ihm eine Pistole gäben. Es half aber nichts: wir verloren die Pistole und das übrige. Aus dem o.a. Kistchen verloren wir die Schlüssel zum Archiv, zur Kammer des Guardian und zwei grosse Siegel.

Als der Durst durch Feuer und Hitze immer grösser wurde, gingen unsere Leute in den Garten zu zwei Behältern mit Apfelsaft, der aber wegen der Hitze schon zu gären begann; sie tranken ihn, ich nicht. Die Frau unseres Hausmeisters Johannes brachte ein Gefäss mit Wasser – es schmeckte köstlich. Während des Brandes holten die Franzosen ihre Mehlsäcke, die im Kreuzgang und Refektorium lagerten, heraus; die angesengten Säcke gaben wir – mit dem trüben Wasser der Zisterne vermischt den Schweinen zum Fressen. Auf den Vorschlag eines guten Freundes haben auch wir einige Mehlsäcke vor dem Feuer gerettet und beiseite geschafft, aber es dauerte nicht lange, da kamen die Franzosen und verlangten die Herausgabe – ein paar haben wir dennoch versteckt.

10. Dum essemus in ista angustia et paupertatis miseria, veniebat aliquis Gallicus miles, officialis inferior, qui curabat mihi dici, stare ibi multos milites paratos ad spoliandum et surripiendum nobis paucula residua nostra in horto conglomerata, se autem velle eos impedire, si vellemus dare pistoletam. Annuebam et dum pater Aegidius, qui id referebat, pro me exponeret illam, cui postea reddidi, nil tamen iuvit nos, quia absque hoc spoliati sumus ab illis, sicque amisimus et pistoletam et reliqua.

11. In cistula memorata supra no. 8 etiam reposueram claves nostri archivii, item claves ianuarum camerae guardianatus et duo sigilla conventus nostri, quos omnes postmodum nostrates perdiderunt cum maiori sigillo; minus sigillum ego postmodum contuli Coloniam, dum post 14 circiter dies a bombardatione propter infirmitatem et omnimodam indispositionem cum tribus laicis nostratibus, habita prius licentia per supplicam a domino d’Asfeld impetrata.

12. Dum interim acerba siti cruciaremur, undique igne et aestu nos exsiccante, non habebamus aquae guttam. Nostrates ibant ad duo vascula in horto reposita, quae pomacio plena erant soli exposita et iam acescebant. Hi inde bibebant, quamvis iam esset in via ad acetum, mihi autem dum inde adferebant, bibere non potui, sed magis infirmabar. Venit autem quaedam mulier, uxor nostri bedelli Ioannis, quae vas aqua plenum (büttgen) ferens in capite suo nobis ad bibendum. Inde bibebamus ore toto imposito et sapiebat nobis optime, numquam melius; quod videns aliquis dominus ecclesiasticus fiebat compatiens nobis.

13. Dum adhuc, ardente conventu, iacerent multi sacci pleni farina spectantes ad Gallos in nostro ambitu et refectorio, illos pistores Gallici efferebant ad hortum extra ianuam domus capitularis, qui sacci dum cum farina ignem concepissent et arderent, porci nostri, quos habebamus adhuc 12, soluti e stabulo nostro inveniebant ibi sufficiens pabulum, at carebant aqua. Unde lustravimus cisternam, quae in fine horti nostri ad murum plateae novae recipit aquam ex torrente currente per civitatem, et ibi adhuc in-

/

venimus parum aquae crassae, quam immiscuimus farinae pro pabulo porcorum, quos conclusimus in horto nostro retro ecclesiam, ne abscurrerent aut auferrentur nobis.

14. Dum interim arderet ista farina nec ullus ex nostris vellet extinguere, venit aliquis bonus amicus dicens: quare non extinguitis, ut pro vobis conservetis, quod praestat quam ut comburatur? Ad cuius suggestionem nos hoc quoque fecimus et conservavimus nobis. At non diu duravit, nam Galli suam repetebant farinam, tamen aliquam abscondimus in terra nec omnem extradidimus.

zu 15 – 22: In diesem Elend haben verschiedene Bürger und Stiftsherren, die bislang ihre Häuser, Keller, Wein und anderes gerettet hatten, uns zu Hilfe mit Lebensmitteln, Salz, Wein, Essig, Brot, frischem und gepökeltem Fleisch und Bohnen, über die ansonsten nicht mehr verfügen konnte, weil das französische Militär alles beschlagnahmte. So bekamen wir Wein in grossen Mengen, den aber Fliegen verunreinigten; ich trank nicht davon, andere taten es umso ausgiebiger. Das Fleisch konnten wir wegen der sommerlichen Hitze nicht konservieren. Wein und Bier in unserem Keller waren verbrannt.

In diesen drei oder vier Tagen sahen wir nichts als Feuer und eine brennende Sonne, so dass die Augen schmerzten. Wegen der Flöhe konnten wir kaum schlafen. Die Diener des Herr von Tiansche lebten in unserem Garten, schlachteten und kochten dort, schliefen und tranken. Uns gaben sie gerne ab, weil sie wussten, dass wir nichts mehr hatten. Als die Sakristei ein Raub der Flammen zu werden drohte, stützten wir sie ab und konnten wir sie mit verschmutztem Wasser retten. Zwei unbeschädigte Türen aus dem Kreuzgang liess ich in die Kirche bringen, verkohlte Reste liess ich in den Kreuzgang schaffen. In der Kammer des Guardian sind Briefe verbrannt, die wichtigeren sind erhalten. In all dem Horror starb auch ein schwerkranker Mann von ungefähr 80 Jahren, Johannes Rosbach, ehemals Diener des Kurfürsten Maximilian Heinrich, wir begruben ihn im Garten an der Rheinseite.

15. Dum duraret haec miseria, cives varii et reverendi domini canonici, qui adhuc conservabant suas domos, caveas, vina et alia, nobis multa suppeditarunt victualia et salem, vinum, acetum, panem, carnes recentes et salsas et fumigatas, fabas etc., nam ipsimet non habebant amplius potestatem et libertatem utendi rebus suis, sed ad ipsorum aedes et caveas, in quibus adhuc erat vinum, ponebatur vigil Gallicus miles officialis, ne quisquam quid inde extraheret. Nobis tamen religiosis inde mendicantibus sufficienter inde suppeditabatur et erogabatur, et militibus et civibus id libenter permittentibus. Unde postmodum vinum accipiebant in abundantia, sed debebant nostrates adferre vel in olla testacea vel urna (eymer), quia pocula non habebant, et quia calefiebat nimium et muscis incidentibus impurum fiebat, non poteram ego bibere, alii bibebant eo libentius. Carnes, quas accipiebamus, vix poteramus conservare, quia a sole urente et foetore circumfuso inficiebantur, ut foeterent in horto. Aliqui ex dominis reverendis canonicis et civibus non infimis nobiscum manducabant in horto, cibos curabant ipsi et potum non levis notae adferri, ut interim refocillarent nostram miseriam. Adhuc vinum et cerevisia erant in cella nostra, sed illa postmodum, dum per bombarum iniectionem cavea oppressa, omnia combusta cum aliis multis vasis et cistis repletis spectantibus ad extraneos cives et rusticos. Quibus fecimus quidem gratiam, at exiguam gratiarum actionem reportavimus ab illis, quorum plurimi habuerunt nos suspectos, quasi retinuissemus nobis, quae tamen igne sunt consumpta.

16. Durantibus hisce luctuosis primis tribus et quatuor diebus, cum nil videremus aliud prope nos quam ignem et supra nos solem urentem, ita doluerunt oculi nostri, ut vix potuerimus aperire ad videndum et de nullo ita conquereremur sicut de dolore oculorum. Pulicibus ita excarnificabamur, ut dormire vix possemus.

/

Indusium debui pro me mutuare a bruder Adriano Böhmer, sacristano nostro.

17. Famuli domini marchionis d’Tiansche nostrum hortum ingressi inibi degebant, mactabant, coquebant, dormiebant, bibebant. Quos dum accederemus, nobis libenter suppeditabant ad manducandum et bibendum scientes, quod nihil haberemus amplius.

18. Ultima pars nostri conventus ardebat ultimo scilicet supra domum capitularem, ubi ingentes trabes non poterant tam cito consumi ab igne. Itaque dum tres ultimae trabes superiores arderent, ignis continuo decidebat in pavimentum stratum lapide domus capitularis, incendebaturque altare, quod in ea erat positum et scrinium super illud positum, repletum libris, spectans ad aliquem doctorem dictum Rassfeld. Nox imminebat et cum nostrates ex aestu et labore diurno fatigati in horto parum quieti se dedissent prope murum, qui erat inter conventum et Rhenum (qui murus fuit nostram antemurale et propugnaculum per tres fere septimanas), apud quem per tres septimanas fixeramus nostra paupercula tabernacula, ego, cum mihi prae aliis incumberet cura, videns nostram sacristiam etiam interius conflagraturam, si trabes ultimae eius ianuae, quae in domo capitulari aperitur, contiguae deciderent, animatus fiducia in dominum deum nec tamen apprehendens periculum (quod tamen erat non modicum, nam si bomba decidisset supra fornicem sacristiae, quae tunc iam combusta erat, contrivisset omnia, quae fuerant tunc in ea) assumpsi socium concivem aliquem lanionem nomine …17 , qui fideliter astitit nobis, et mansi ista nocte in sacristia (quae tunc ab omni parte, etiam quoad tres ianuas adhuc erat incombusta). Erat tamen interius tantus calor ortus ex circumvorante incendio, ut etiam candelae sebaciae inibi liquescerent. Cum autem dormire prae nimio calore et fatigatione non possem nec prae timore auderem, interruptis et quasi continuis vicibus surgebam ex lectis inibi in cumulum comportatis, spectantibus partim ad nos, partim ad saeculares, ut viderem, an etiam ignis interius noceret; nam cadebant per foramina e sacristia in domum capitularem respicientia scintillulae ignis quasi continui. Deinde cadebant asseres superioris pavimenti seu dormitorii strati mit den rieffelsgerten, quae ardebant ante domus capitularis ianuam, a qua e sacristia in illa et vicissim ibatur. Conabar maiore stipite ad hoc assumpto ignem retrudere

/

et a ianua longius amovere, at quoniam ianua illa nimium incalescebat nec aperiebatur nisi intro sacristiam, bine extraxi istam ianuam et posui intra sacristiam. Et interim confregi confessionale, quod ad angulum domus capitularis adhuc erat residuum a parte sacristiae (aliud confessionale ab altera parte domus capitularis iam erat combustum) simul et scamnum simplici opere ad murum intra domum capitularem firmatum (e quo postea tectum fecimus in horto, ponentes illum longiorem asserem super palos superiores vitium, desuper sternentes stramen adhuc siligine oneratum, de quo acervus integer adhuc erat ibi a Gallis comportatus), et unum latus istius confessionalis ex duobus asseribus abiegnis conglutinatum posui tamquam ostium in foramine ostii sacristiae, ut conspicerem ignem decidentem, ne sacristiae interiora accenderet.

19. At dum ultima trabs sacristiae contigua a parte respiciente ambitum arderet et fere ex parte combusta fuisset, diximus nos duo ad invicem: concludemus nos intra ignem nec poterimus evadere, nisi aliud medium et adiutoriura applicemus. Proinde ivimus ad hortum et nostrates somno sepultos excitavimus rogantes, ut, si haberent scintillulam affectus boni ad ordinem, iam proderent. Itaque aliqui viderunt, ut aliquid immundae et crassae aquae ex praefato puteolo seu potius tunc cloaca extraherent. Alii autem contulerunt trabes aliquas, quas posuimus in obliquum ante et supra os sacristiae, ut, dum trabs illa caderet, caderet remotius decidens ante os sacristiae ad latitudinem passus alicuius, quod et factum est. Et pro ista vice sacristia ita salvata est et trabs illa infusione aquae crassioris paulatim extincta est.

20. Videbam interim, quod adhuc duae ianuae perrimatae domus capitularis in ambitum prospicientes essent ab incendio adhuc intactae. Applicabam fratrem Andream Jüngling, ut illas extraheret et ferret per partem ambitus quasi inter carbones incedens in ecclesiam per ianuam chori sancti Francisci, ubi ianua, quae in ambita aperiebatur, quidem combusta est; at ianua utraque interior ad altare sancti patris Francisci respiciens mansit illaesa. Et ut ulterius illaesa maneret, carbones ante eam in ambitu cumulatim iacentes et adhuc ardentes detrusimus ad inferiora ambitus. Adbuc alia minutiora, quae videbam in ambitu ad latera pendentia, videlicet aliqua emblemata de sancto patre nostro et sancto Antonio, item vitam sancti patris Francisci serietim et historiatim per icoues[?] divisam ibique pendulam, item tabulam mortuorum iussi per eundem fratrem tolli, quae et conservata sunt.

/

Etiam tabula nominum ad portam affixa mansit illaesa, similiter et pulchra imago picta beatae virginis Mariae supra ianuam interiorem ambitus ad portam. Item alia imago picta grandior sancti patris nostri Francisci accipientis sacra stigmata, quae pendebat in vestibulo ambitus, habens figuram ovalem, quam aspiciebamus immediate, dum portam conventus aperiebamus.

21. In camera guardianatus combusta sunt omnes litterae concernentes processus et aliae minoris momenti, at litterae, quae erant alicuius momenti, uti et libri redituales et magisterialis et alii, in quibus notabilem continetur, sunt omnes conservati vel in archivio vel a reverendo patre procuratore Lemmen in aliqua cista.

22. Nondum hic, quod, dum arderet dormitorium nostrum et essemus multi congregati in culina, quae isto mane primo adhuc erat illaesa, erat inibi aliquis seniculus ad mortem infirmus circiter octogenarius, satelles quondam serenissimi altae memoriae Maximiliani Henrici, vocatus Ioannes Rosbach (qui meus et mei fratris Francisci Wissingh ante medium annum defuncti fuit quondam hospes, dum essemus humanistae et rhetores anno 1662/63, qui et habet filium in nostro ordine, qui vocatur pater Dionysius Rosbach), illuc pro securitate deportatus, et cum culinam clausissent a parte respiciente ambitum, nullus ex nostratibus volebat in ea manere. Et proles feminae volebant seniculum suum parentem ibi relinquere; arguebam eas, an haec pietas debita parentibus? Itaque assumpto adiutorio in hortum delatus de loco ad locum, ubi et intra biduum mortuus in illo horrore, stramine ad diem unum aut alterum involutus et repositus in superiori angulo nostri horti versus Rhenum; tandem, dum via aperiretur, in ecclesiae nostrae latere sancti patris Francisci extima parte sepultus per venerabilem patrem Ludovicum (cum modica caerimonia, quia tempus non patiebatur) in eodem sepulchro, in quo ante paucos menses uxor eius Elisabeth sepulta fuit, cui etiam libenter condonavi iura sepulturae, eo quod fuerit mea olim hospita et habeat filium in ordine, cum absque hoc non fuerint praedivites.

De ecclesiae nostrae Bonnensis tectorum incendio et conflagratione etc./ Von dem Brand unserer Kirche

zu 1 – 4: Als unser Kloster herunterbrannte, hofften wir im Stillen, dass Küche und Keller verschont blieben, aber eine Granate traf das Dach der Küche und alles verbrannte. Viele Bürger halfen uns aus, die wir jetzt für einige Wochen im Garten lebten, aber einer raubte den anderen aus. Ein französischer Soldat warf ein Frau namens Sibille zu Boden und raubte ihre Börse, in der sie acht Taler des Handwerkers Jakob aufbewahrte. Granaten fielen auf das Rathaus, den kurfürstlichen Hof, auf St. Remigius, auf das Münster; manche hatten 200, andere 300 Pfund Gewicht. Nach unserem Kloster ist auch das Kapuzinerkloster völlig verbrannt. Ihre Krankenabteilung wurde in den Garten verlegt, in eine mit Balken gedeckte Grube, in der auch das allerheiligste Sakrament verwahrt wurde. Im kurfürstlichen Hof und im Haus des Oberkellners Peter Büschmann versuchten die Dachdecker, die Ziegel und darunterliegenden Balken hinabzuwerfen, es nützte aber nichts, die Kanzlei verbrannte. Alle Häuser in der Rheingasse, Brüdergasse, Neugasse, Stockenstrasse, Remiguisstrasse, Acherstrasse, Belderberg, im mittleren Abschnitt der Bonngasse, in der Bischofsgasse, Kölnstrasse, Sandkuhle, Wenzelgasse, am Hof verbrannten.

1. Cum iam conventus noster esset totaliter combustus quoad lignea combustibilia, sperabamus culinam et caveam nostram seu cellam cerevisiariam et vinariam mansuram intactam, at per bom-

/

barum iniectionem nimis copiosam tandem fornix culinae iniectus et prius ignis interiora combussit; quod dum videremus in horto, scilicet e fistula furni culinae ascendentem vaporem flamma mixtum, plane despondimus animum videntes iam omnia nostra victualia inibi contenta et alia suppellectilia igne absumenda.

2. Multi ex civibus sua suppellectilia comportabant ad hortum, in quo nobiscum habitarunt per aliquot septimanas, at unus alteri sua rapuit. Ex militibus Gallicis unus feminam nomine Sibillam in terram deiecit eique crumenam abscidit, in qua habebat octo imperiales sibi a fabro Iacobo, nuper ad fidem nostram converso (de quo supra), concreditos custodiendos, quae eius miseri vices dolebat nimium et nos cum illa, eo quod fuerit fidelis et nobis postea (ut dicetur) magnam fidelitatem ostenderit in ecclesia.

3. Sciendum etiam hic, quod nec conventus noster nec ecclesia potuerint conservari a bombardatione et conflagratione, tum quia, ut postea fassi sunt impetentes, expresse collimabant in ipsum et ipsam ex odio fidei nostrae, tum quia sciebant, Gallorum farinam et fornaces esse in nostro conventu eiusve fundo, tum quia omnes bombae ignitique globi, qui tendebant in curiam civitatis, in aulam electoris, in turrim et ecclesiam sancti Remigii, in turrim et ecclesiam sanctorum Cassii et Florentii (quae ultima ultimo incensa est), volabant recta linea supra nostrum conventum, et hinc quia plurimae bombae simul et globi praeter intentionem collimantium velocius absolvebant impulsum sibi impressum et hinc decidebant in nostrum fundum. Ideo post conflagrationem ecclesiae et conventus tot globi et bombae ceciderunt in nostrum fundum et conventum iam totaliter destructum (praeter exulceratos muros adhuc stantes, ut sufficere potuissent ad unius civitatis destructionem); erant enim bombae, quarum aliquae 200, aliae 300 libras habebant

4. Dum durabat bombardatio adhuc post nostrum conventum iam combustum et destructum, stetit conventus reverendorum patrum Capucinorum, tandem etiam combustus et destructus est. Ipsorum tamen infirmaria conservata et aliud reclusorium in horto subterraneum fornice, terra et trabibus obductum, in quo multa conservarunt pro se et aliis hominibus, etiam sanctissimum sacramentum. In aula electoris et in domo supremi cellerarii prope nostrum conventum, in qua tamquam primaria domo olim quoque habitavit cancellarius serenissimi dictus Petrus Büschmann, conabantur tegularii deiicere tegulas et asseres substratos, at nihil profuit, cum nihilominus ex nimis frequentata bombardatione fuerint

/

omnes domus vicinae et totius fori (non tamen tota aula principis excepta cancellaria, quae tota fuit combusta); item plateae Rhenanae et circumcirca, item omnes domus in der Brüdergassen, Neugassen, Stockenstrassen, sanct Remigiistrass, Aachenstrass, Belderberg, media pars aedium in der Bongassen, Bischofsgassen, Cöllenstrassen, Sandkuhlen, Wenzergassen und auf dem Hoff apud dominos canonicos sint combustae, etiam media pars in platea Stellaria et circumcirca.

zu 5 – 12: Die Schäden an den Kirchen: Das Kloster und die Kirche der Franziskaner-Rekollekten, unser Kloster mit Kirche, das Kloster der Kapuziner mit Kirche, das im Engeltal mit Kirche, das alte Jesuitenkolleg mit Kapelle und Schule, unser Glockenturm mit drei Glocken, die Remigiuskirche mit Turm und Glocken, die Gertrudenkapelle am Rhein. Wenig beschädigt wurden die Gangolf-, Martins- und Paulskirche, Kirche und Kloster der Kapuzinerinnen, der Welschnonnen und das Stift an St. Paul.

Unsere Monstranz und das heilige Sakrament wurden von Pater Thomas Rüsse feierlich in den Garten getragen, nahe der Mauer an der Neugasse. Die Hostien liess ich in einem Ciborium in ein blindes Fenster in der Mauer deponieren, verdeckt mit einem Tuch. Währenddessen brannte das Dach unserer Kirche, niemand hatte daran gedacht, die Messbücher zu retten, sie verbrannten mitsamt Altar. Aus dem Betsaal frass sich das Feuer durch ein grosses Fenster zum Hochaltar, die Statue der heiligen Anna ging in Flammen auf, die Altarplatte zerbrach. Auch die anderen Statuen an den Säulen wurden ein Raub der Flammen. Und bei all dem Lärm zerbarsten auch die Fenster unserer Kirche. Die Metallformen, in denen wir die Hostien buken, hat ein Laienbruder gerettet und später den Kapuzinern zur Aufbewahrung gegeben.

Als unser Glockenturm brannte, sind auch die Glocken geschmolzen, von denen wir später kaum noch etwas wiederfanden. Die Eisenkonstruktion des Turms fiel auf die Sakristei, ohne grossen Schaden anzurichten; aber ein Eckstein schlug auf das Gewölbe nahe der Tür zum Chor. Die Treppe aus dem Schlafsaal zur Sakristei und zum Chor hat – weil sie aus massiver Eiche war – sehr lange noch gebrannt, als der Altar schon Asche war. Und weil wir kein Wasser hatten, konnten wir nur noch das Ende des Brandes abwarten. Mit Mist konnten wir die Tür zur Sakristei abdichten, so blieb sie erhalten.

5. Monasteria combusta primo reverendorum patrum Recollectorum cum sua ecclesia, nostrum cum nostra ecclesia, patrum Capucinorum cum sua ecclesia, in valle Angelorum cum sua ecclesia, patrum lesuitarum antiquum collegium cum antiqua capella et scholis, ecclesiae quoque collegiatae tectum combustum cum turri maiori et duabus maioribus campanis et campana horologii; nostrum quoque horologium totaliter combustum cum duabus campanis et campana capitulari. Ecclesiae sancti Remigii tectum cum turri et campanis combustum; item sanctae Gertrudis ad Rhenum. At ecclesiae sancti Gangolphi, sancti Martini, sancti Pauli non tam multum passae. Ecclesiae quoque et conventus Capucinessarum, Gallicarum Virginum et collegium domicellarum ad sanctum Paulum (quae praenobiles olim habitarunt in Dietkirchen collegio et ecclesia situatis ante portam Coloniensem in amplo loco, ubi et ego habitavi studiosus adhuc saecularis physicus, fuique ibidem praeceptor alicuius praenobilis adolescentis, qui vocabatur Ioannes Philippus a Bocholz et erat consobrinus dominae abbatissae Annae a Velbrück) pauca passa et fere nihil. Utinam omnes ecclesiae, domus et monasteria mansissent illaesa et nostrum solum cum ecclesia nostra fuisset combustum! tunc enim, ut confessio erat omnium concivium, citius et melius et libentius nobis fuissent opitulati ad exstructionem, novi.

6. Antequam ecclesia nostra combureretur supra et infra, venerabilis pater Thomas Rüsse, lector, pia cautela usus extraxit venerabile sacramentum in monstrantia cum ipsa et ciborio, quod dum deferret in hortum et staret sub istis arboribus tiliis prope murum situm ad plateam novam, circumflectebamus circum ipsum flagitantes misericordiam a praesente salvatore nimium tristes, nimium gementes et quasi corde conclusi imaginantes nobis coelum occlusum. Sacram postea hostiam iussi ex monstrantia tolli et imponi ciborio, quod curavi reponi prope nostra misera tentoria in ein blind fenster in muro et velo obtegi, gemens interim, quod

/

sanctissimo sacramento non possemus interim debitam exhibere reverentiam. Exhortabar tamen nostrates, ut saltem exhiberemus aliqualem et pro tantae turbationis tempore possibilem.

7. Interim videbamus ecclesiae nostrae magnificum tectum cum turri in flammis. O! quantus hic dolor nobis! qui augebatur usque ad nostram quasi infirmationem, dum videremus, quod obsidentes magis magisque ignem et flammam promoverent continua iniectione bombarum et globorum igneorum. Nec tamen ullus ex nostratibus eo usque se reflexisset, ut gradualia duo maiora ex pergameno seu membranis facta conscripta manu antiquarii et valde pretiosa ac antiphonalia conscripta in papyro aliosque libros plurimasque reliquias altariumque ornamenta pretiosa simul ac antipendia varia valde pretiosa cum aliis pro maiori altari in dorsi eiusdem scriniis contenta sustulisset inde; quia cogitationes nostrae fuerunt quasi constrictae, ut eo usque nullus cogitarit, quia continuo verebamur bombarum interruptam raro explosionem. Proinde omnia illa cum summo altari fuerunt ita ab igne vere devorante consumpta, ut vix reliquos aliquos videremus cineres. Summe deplorabamus conflagrationem tam speciosi altaris et alii innumeri intus et extra civitatem deplorarunt nobiscum.

8. Summum altare dicitur concepisse ignem hac occasione. In oratorio supra sacristiam fuit maior fenestra, qua prospiciebatur ad summum altare, quae seu cuius foramen intus et extra, scilicet intra ecclesiam erat ligneo parergo circummunitum. Dum ergo arderet istud oratorium (cuius tamen altariolum fuit inde sublatum et conservatum solicitudine admodum reverendi et eximii patris magistri Padolff, delatum enim ad hortum), flamma serpsit et istud parergum incendit. Quocirca prius statua sanctae Annae combusta, quae ibi prope erat constituta, et hinc citius potuit totum altare in flammam resolvi, cum inferius inciperet ardere. Ardebat autem nimis vehementer, nam lignum coloribus oleo mixtis coloratum fovebat ignem amplius quam alia simplicia ligna. Lapis summi alteris fuit etiam confractus et inutilis factus ex nimia vehementia ignis.

9. Antequam ecclesia seu altare intus arderet, noster sacrista, bruder Adrianus Böhmer sustulit ex altari maiori sex grandiora aenea candelabra et alia minora et reposuit in sacristia, ubi et conservata sunt. Christi domini salvatoris et beatae virginis Mariae statuae in ordine sanctorum apostolorum priores ad columnas laterales ad medium altitudinis earum per ecclesiam distributorum

/

quomodo incensae sint, facile constat, quia infra et prope illas nimias ignis erat et duae ultimae statuae prope seu ad organum positae ad eius conflagrationem conflagrarunt. At quomodo aliae statuae eorum incensae sint, non constat; hinc putamus, quod immediate per ignitos globos. Interim dum horrisonum sonabant et feriebant aeremque quasi incendebant ignitorum globorum tormenta et bombarum mortaria (quasi si os inferni aperiret sese), stridebat, clangebat, dissiliebat vitrum nostrae ecclesiae fenestrarum, de quibus parum aut nihil remansit sive in conventu sive in ecclesia - excepto quod hinc et inde manserit media fenestra in bibliotheca, in refectorio aestivali et alibi, at supra ianuam, qua domo capitulari exitur ad hortum, mansit una fenestra integra, in qua et icon sancti patris Francisci colore artificiali adustione impacta mansit integra, procul dubio ad consolatorium signum nobis, quod sancti patris nostri familia non esset inde deturbanda, sed ibi cum maiore gloria, si deo placuerit, reaedificanda aut resuscitanda.

10. Ferrum quoque, quo pinsimus hostias, idem laicus sacrista pia cautela reposuit et conservavit in sacristia, quod postea in nostratium expulsione fuit deportatum ad patres Capucinos ibique conservatum fuit.

11. Quando turris nostra conflagravit, etiam campanae liquatae sunt, de quarum materia, dum post in hieme fornicem decidentem eruderavimus, paucissima frustula reinvenimus. Ferramenta turris deciderunt super fornicem sacristiae sine huius nocumento, at deiectus magnus lapis angularis ex superiori parte exterioris columnae ecclesiae per vim tormenti bellici vulneravit acuta parte sui fornicem sacristiae prope ostium, qua itur ad chorum. Quem lapidem postea manu unanimi amovimus ab isto vulnere, cui incumbebat, ne plane fornicem opprimeret.

12. Gradus e dormitorio ad sacristiam et chorum ducentes, cum facti essent ex dura et densa quercu, diutissime arserunt post diu iam combustum altare. Et quoniam aqua deficiente non poteramus extinguere nec alio instrumento ignem dissipare aut alios grados incombustos adhuc residuos amovere, hinc debebamus finem combustionis illorum exspectare. Aliquis ex nostratibus ex cautela illic posuerat immediate ad ianuam maiorem sacristiae proximam istis gradibus fimum, quo ardor et ignis accessus ad istam ianuam arceretur; at iste fimus ex ignis ardore appropinquante factus est tam aridus sicut foenum; et lignum istius ianuae valde incalescebat nec poteramus carbones cumulatim decidentes

/

alio detrudere nec audebamus istam ianuam aperire, quia nimius ardor in sacristiam irrumpebat, in qua iam tum absque hoc sat ingens erat aestus propter calorem undique ambientem. Itaque praevidens, novum periculum sacristiae imminere, istum fimum ita arefactum sustuli et posui inferius ad sacristiae ianuam maiorem lapidem longum et latum, qui erat primus inter gradus et solus lapideos, a quo ascendebatur ad ligneos, et super istum lapidem superaedificavi alios lapides lateritios (quos tunc ubilibet inveniebamus plurimos), ne posset ignis alioquin proximus immediate appropinquare isti ianuae, quae proinde salvata est cum tota sacristia. Propter quod aiebamus deo gratias, qui dedit nobis victoriam istam per Christum dominum nostrum. Amen.

zu 13-22: Jetzt brennt auch die Tür zum Chor hinter dem Marienaltar. Ich bat unsere Leute, die brennenden Holzstücke wegzuziehen. Aber die Kirche war voller Rauch und Feuer, überall brennendes Holz von den Altären. Die Orgel und die Seitenaltäre waren noch intakt, alle freuen sich mit dem Organisten Albert Schauff. Aber das Feuer kriecht weiter, und es fehlt an Löschwasser. So wird schliesslich auch die Orgel ein Raub der Flammen, das Blei der Pfeifen fällt herunter. Der Schreiner Jacob lässt sich überreden, den Chor mit Hölzern zu stützen. Ich rette Kerzenständer und vergoldete Säulen; das flüssige Kerzenwachs wird aufgefangen. Der Kirchenraum ist schwarz vom Rauch.

13. Antequam haec accidebant, iam tura altare beatissimae virginis Mariae conflagrarat cum intermedio partim ex ligno, partim ex vitro facto conclavi. Simul et incipiebat ardere ianua, quae erat ad chorum retro altare beatae virginis Mariae, ita ut iam tum etiam proxime ibi adiacentia sive libri sive alia ad alienos spectantia conciperent ignem. Quod dum audirem ex aliquo ex nostratibus, cui iusseram, ut illuc iret et videret, quomodo sese ista ianua haberet (nam ipsemet nec intrare poteram nec audebam, eo quod nimis dolorem ex oculis, qui ex nimio igne continuo et circumquaque obiecto fere vel liquefacti vel exsiccati erant), rogavi per amorem dei nostrates, ut irent et longo stipite saltem ignem seu carbones amoverent seu retraherent, ne posset ignis ulterius serpere (nam liber non poterat librum accendere, cum non possent flammam concipere), at dum id sibi impossibile esse dicerent, eo quod ecclesia esset plena igneo fumo et vapore, et in media via iacerent ubique igniti carbones partim ex altari maiori, partim ex apostolis decidentibus, et ipse chorus beatissimae virginis Mariae esset etiam plenus igne partim ex combustione altaris eiusdem, partim ex conclavis intermedii, partim subselliorum seu stallorum, quae in eodem choro fuerant, et iam tum ex media parte combusta sunt. Itaque per dei amorem rogavi confraternitatis bedellum Ioannero, sartorem, ut faceret actum heroicum et oculos, quantum posset, clauderet et ignem removeret aliquantulum, qui attentans cito redibat, sibi impossibile esse aiebat, at iterum a me rogatus iterum attentavit et, quantum potuit, carbones retraxit et sic bibliotheca salvata est.

14. Post praedictorum conflagrationem adhuc aliquamdiu stabat organum inviolatum cum toto toxali et desuper iacentibus hordeo, polenta, siligine et pluribus asseribus novis abiegnis; item ad-

/

huc omnia lateralia altaria stabant intacta cum confessionalibus. Desuper laetabamur non modicum consolantes nosmet ipsos, quod, dum organum nobis relinqueretur cum organoedo nostro, qui tunc adhuc erat ibi reverendus pater Albertus Schauff, possemus nos invicem in cruce nostra et ingenti hac miseria consolari deumque in afflictione nostra collaudare iuxta dictum seraphici doctoris nostri: suave canticum in aure dei cantat, qui in tribulatione deum laudat.

15. At spei nostrae gaudium non diu duravit, nam cum saepe iremus et rediremus visuri, an organum adhuc staret inviolatum, vidit aliquis ex nostratibus flammam transparentem per fenestellam ex ligneis calathis cancellatam, quae erat ad gradus, quibus ad introitum portae conventus ascendebatur ad toxale et inde ad cameram ministerii. Quid consilii? Statim accurrebamus et iuvantes invicem assumebamus, quem invenimus pro adiutorio nobis per saeculares allatum ligonem (eingrossenbrandhak) et diruimus distraximusque ligna arida igne iam imbuta et nihil ignis in aliquo alio discontinuato toxalis ligno aut ullo assere amplius vidimus. At post aliquot horas propter nimium circumquaque calorem fenestrae ligneae ex bacillis transversis cancellatae iterum concepere ignem, ad quem proxime erant dispositae, in toxali itaque accurrebamus denuo et cum non daretur ascensus ad toxale bedellus confraternitatis ascendit supra cistam plenam picturis (quam ex horto, ubi prius locarat, curavit ad finem ecclesiae ad chorum sancti Antonii sub toxali collocari dominus Vogel, pictor et pincerna, qui et ipsemet ictus frustulo bombae disruptae prope columnam ad aulam ante caveam vinariam principis obiit, cuius moriturientis confessionem excepit admodum reverendus eximius pater magister Padolff exprovincialis, qui casualiter illuc vocatus) et ascendit desuper ad toxale et cum non haberet nisi parum aquae, infundebat quidem, at nil plus iuvit, quam si faber ferrarius parum aquae infundat super carbones ardentes, qui inde ardescunt fortius. Currebam ad vas stanneum, e quo in sacristia sacerdotes lavant manum, visurus, an non aliquid aquae possem extrahere. Sed vix erat media pinta. Ponebamus coriaceos cussinos super ignem, volentes sic suffocare, at parum aut nihil iuvit, lignum mallebat conservare ignem, ad quem proxime erat dispositum sicque flamma fuit fortior facta nobis. Quaerebam ex organoedo, an non posset fistulas repente extrahere et conservare? Respondit, quod nullas integras, posset quidem aliquas confringere et vi deiicere, sed ex

/

hoc quid commodi? Itaque debuimus aspicere et pati, quod totum toxale cum organo et omnibus frumentis in eo iacentibus magna in quantitate totaliter conflagrarit et in pavimentum deciderit. Plumbum tamen fistularum, cum esset ponderosius, subsidit et aliquod infra lapides sepulchrales diffusum, unde frumenta semicombusta et aliae sordes desuper ceciderunt et cooperuerunt; sub quibus plumbum conservatum fuit, ne Galli post nostram eiectionem raperent pro fundendis globis sclopetorum. Idem postea nos adhuc in magna quantitate ibi invenimus, levavimus et carrucis unirotis duximus ad conclusam cavitatem inter ostium sacristiae et ostium chori, unde ascenditur ad dormitorium.

16. Sed nondum hic status aut finis combustionis in ecclesia nostra, nam dum ingens bomba per fornicem superiorem super columnam unam, cui toxale innitebatur, eam confregit, simul et vas lapideum seu labrum elevatum, in quo continebatur aqua benedicta, decidit tabulatum toxalis adhuc ardens ac incendit ab utraque parte tabulatum inferius, quibus concludebantur altaria minora et confessionalia. Haec dum arderent, cadebamus animo, nil aliud nobis imaginantes, quam quod omnia lignea fabricata ab utraque parte essent comburenda. Quod et factum fuisset, nisi hic consilium adhibitum fuisset et siccum medium, nam aqua omnino deerat.

17. Hinc cum viderem, quod ab utraque parte iam duo confessionalia conflagrasset unique altare a parte chori sancti Antonii (quod erat factum simili figure et proportioned similiterque inauratum sicut altare sanctae Annae, et antehac fuit in loco, ubi iam est altare sancti Antonii Paduani, antequam serenissimus Maximilianus Henricus illud anno circiter 1662 curavit aedificari cum inclusione reliquiarum sacrarum sancti Antonii Paduani), aliud altare e regione, ultimum nimirum a parte chori sancti patris Francisci, ignis non potuit contingere, alioquin etiam conflagrasset. Visa, inquam, hac miseria simul et quod ignis cessare non posset, sed naturaliter loquendo deberet serpere et omnia, quae in isto ligneo tabulato ab utraque parte inveniret vel continuo vel contigua vel proxime cohaerentia, rogavi per amorem dei Iacobum, fabrum lignarium (de quo supra mentio facta), ut securi sua incideret trabem, cui hoc tabulatum incumbebat, et ipsum tabulatum securi inversa confringeret, ne ignis continuationem pabuli inveniret. Hic iam tum fatigatus et viribus exhaustus ex consimili labore, quantumvis esset bonae voluntatis, aiebat: pater

/

guardiane, est mihi impossibile, non possum amplius durare in igne (nam erat igneus vapor in ecclesia conclusus tantus, ut etiam cerei positi circa chorum sancti patris Francisci, prope altare sancti Antonii et alibi liquescerent et in terram fluerent elychnio haerente deciduo instar culmi straminei); videbam, ut acciperem haustum vini pro eo dabamque ipsi aurea verba, qui resumpto animo incepit incidere a parte chori sancti patris Francisci, quo facto reliquias asserum et trabis iam ab una parte ignitorum proiecimus in ignem devorantem, ut totum absumeret, quod lambere inceperat. Lignea quoque scamna, quorum aliqua iam tum ignem conceperant, retraximus ad cumulum, ut ab igne essent remotiora et manerent ulterius intacta.

18. At faber iste, labore hoc peracto, quamvis superioribus vestimentis exutus, reversus ad sacristiam, quasi cadens in terram dicebat: iam non possum amplius, nam ex igneo vapore devorato totus debilis et impotens factus sum. Illum refocillabamus, quantum poteramus. Intrans autem ecclesiam et videns, quod ignis serperet et iam fere pervenisset usque ad confessionale sancti Antonii altari vicinum, ex fervore et timore ascendi ferreum illud candelabritium (laminam ferream maiorem, in qua candelae ponuntur ante altare sancti Antonii eiusque statuam ad murum positam) et accepi illam in brachium iuvante bruder Adriano, sacrista, et aiebam: veni iam, mi bone Antoni, iam, ut apparet, non amplius hic honoraberis, non possumus te amplius hic iuvare, saltem tuam statuam conservabo, et accipiens illum in brachium tuli ad sacristiam, ubi et conservatus fuit statuatus hic Antonius usque ad nostrum reditum post egressum Gallorum.

19. Similiter ascendebam altare sancti Antonii Paduani et quatuor columnas inauratas ac quidquid poteram solvere ac amoliri, cum impetu solvebam lacrymante oculo, gemente corde, interim recogitans et dicens: o! quam multum boni ad hoc altare a multis annis factum est! et iam in momento dissolvitur et abscinditur spes omnis devotionis continuandae in posterum! Has columnas tuli cum praedicto laico retro columnas maiores in ecclesia nostra lapideas, quibus ecclesiae structura innitebatur, et manserunt intactae.

20. Laicus praedictus interim ceram, quam vidit ex liquefactis magnis cereis defluentem, conglomeravit et ad sacristiam tulit in magna quantitate, quam postea adhuc conservavimus et reinvenimus post egressum Gallorum. Unus ingens cereus a

/

serenissimo altae memoriae erectus ad columnam prope chorum beatae virginis Mariae angularem plane liquefactus est et cera eius definxit etiam infra lapidem sepulchralem, quod postmodum reperimus, quando ibi aliquis sepultus fuit. Huic cereo figura sancti Antonii Paduani erat impicta arte mirifica simul et insigne serenissimi et superius solebat alius cereus superimponi statis diebus ex iussu serenissimi, ut inferior cereus virgineae cerae ornatus auro et picturis etc. maneret integer et salvus; postea nil amplius.

21. Reversus ad sacristiam suspirans et eiulans voce moesta aiebam: o! quid consilii? debemus ante oculos nostros videre, quod speciosum illud altare sancti Antonii comburatur nec iuvare possumus. O! si serenissimus adhuc viveret et id viderat! Me in has similesque voces et eiulatus effuso nec consolari volente memoratus Iacobus, faber, resumpsit animum suamque securim et prope altare sancti Antonii etiam incidit trabem confregitque tabulatum, sicut ab altera parte factum, et ita altare illud salvatum est Benedictus dominus deus in sibi dilecto Antonio. NB. Iste Iacobus postmodum defunctus est; ex animi gratitudine saepius missas pro ipso celebravi et celebrari feci, quia fecit nobis magnam fidelitatem. Requiescat in pace et oret pro nobis.

22. Ex ingenti hoc igne tantus vapor igneus fuit in ecclesia conclusus, ut apostolorum residuorum et beatae virginis Mariae maioris statuae in medio ecclesiae pendulae vultus paene nigrescerent et aliarum statuarum parerga deciderent et cortina, quae velabat altare sancti Antonii, media ex parte fuerit combusta in superiori parte ex solo isto igneo vapore, cum alius ignis non appropinquant. Ipsa quoque pictura in apice altaris sancti Antonii ex solo isto vapore dissoluta omnem amisit decorem, cum alioquin esset amabilissima, et postea accepit speciem, quasi esset pannus mortualia. Per bombae ruptionem et globorum traiectionem una ala istius maioris statuae beatae virginis Mariae in media nave ecclesiae pendulae dissoluta fuit et diu usque in hiemem ita pependit ex una parte adhuc haerens, donec tandem expensis heredum fundatoris fuerit translata ad chorum sancti patris Francisci, ut esset immunis a vento et pluvia etc. Frustula inaurata, quae propter vaporem igneum a suis statuis dissoluta invenimus per ecclesiam dispersa, recollegimus et in unum locum comportavimus, ut suo tempore possent vel denuo agglutinari vel ad alium usum applicari.

/

De calamitosa vita nostra in horto tempore bombardationis post conventus et ecclesiae exustionem / Unser unglückliches Leben im Garten nach dem Brand des Klosters und der Kirche

Nach dem Brand schliefen und wohnten wir im Garten hinter der Mauer, um uns so gut wie möglich gegen die Kugeln zu schützen. Verschiedentlich kamen Bürger und bauten hier ihre Zelte auf. Wir hatten auch Besuch von kirchlichen und weltlichen Herren, die – weil sie nach Köln wegziehen wollten - uns etwas gaben an Speise oder Trank. Im Garten hinter der Kirche hatte ein Bürger seine zwei Kühe gestellt, von deren Milch wir nehmen durften. Herr Bartholomäus Löhr gab uns von seinem Wein ab, ebenso der Weinhändler Greyss (sie sind beide in unserer Kirche begraben.) Ich beauftragte die Bürger mit der Bewachung des Brunnens. Mit diesem Wasser kochten wir im Garten im Freien. Bei den Franzosen bettelten wir und bei Herrn Claut. Zwiebeln bewahrten wir in Fensterkörben auf, manche holten die Bürger zum eigenen Gebrauch. Blei, Eisenteile und anderes aus den Gebäuden waren – weil sichtbar – vor Diebstahl nicht sicher. Mit den unversehrten Torflügeln am Brüdergassentor liess ich die Eingange verschliessen. Nachts konnten wir nicht schlafen wegen der Kanonenkugeln. Als eine Kugel im Garten einschlug, bedeckte die aufgeworfene Erde alle unsere Vorräte, wenigstens war niemand verletzt – Gott sei Dank! Der Weizen in den Krügen glimmte noch ein halbes Jahr. Unser Koch fand das Pökelfleisch: verrusst. Herr d’Tiansche gab mir und den Kapuzinern Wolle. Schliesslich durfte ich mit den Mitbrüdern Christian, Isidor und Wirico mit Erlaubnis des Kommandanten Asfeld nach Köln abreisen. Am Sonntag, dem 13. Tag nach dem Fest des heiligen Jakobus, haben wir vier Bonn verlassen. Etwas Geld nahm ich mit nach Köln, etwas liess ich in Bonn zurück mit den Schlüsseln des Archivs und der Kellertüren, die noch intakt waren – aber alle Schlüssel sind verloren. Alle RELIGIOSI – ausser den Kapuzinern – mussten Bonn verlassen, weil sie im Verdacht standen, mit dem Feind zu konspirieren. Unsere Leute mussten die Tür und die Schlüssel zur Sakristei dem Hausmeister Johannes, einem Schneider, und dem Schreiber des Herrn Claut aushändigen. Die Lebensmittel verkauften oder verschenkten sie, z. B. 12 Schweine, und kamen mit dem Geld und der traurigen Nachricht zu mir nach Köln. Ich und Magister Padolff blieben in Köln, weil wir nicht wussten, wohin.

1. Post conventus et ecclesiae nostrae conflagrationem habuimus nostrum dormitorium et habitationem in horto retro murum, ut nos utcumque tueremur contra globos tormentarios et bombas, quantum possibile erat. Concurrebant promiscui sexus homines concives, ibidem nobiscum sua tentoria figentes. Visitabant nos aliqui domini civitatis et ecclesiastici et saeculares, qui, quoniam cogitabant Coloniam migrare et adhuc habebant aliqua victualia, nobis erogabant et in cibo et in potu, ut interim sufficientia habuerimus per dies 14 vivendi media. At ego plane debilis ex angustia et aestu et vapore igneo devorato vix potui cum ipsis gustare carnes aut vinum, quia erant mihi insulsa et plane contraria eo quod interius quasi exustus essem.

2. In horto nostro retro ecclesiam duas vaccas aliquis civium locarat ad custodiam, quas alebat interim satis parce mihique indulgebat, ut lacte isto pasci possem, e quo sinebam mihi mane aliquod iusculum fieri miscendo parum cerevisiae, quo nonnihil refocillabar; lactucam bonam adferebant a reverendis patribus Capucinis patres nostri, e qua nobiscum comedebant cives, videlicet dominus Bartholomaeus Löhr, vicinus, qui caveam vino repletam conservarat, et dabat inde bibere confratribus nostris advenientibus et bibere petentibus, qui non longe post fuit mortuus confrater ordinis; item dominus Greyss, oenopola, cuius domus conflagrarat, qui apud nos in horto cupiebat esse convictor noster, volens dare hebdomadatim duos imperiales; mihi quoque promisit novum pileum, cum pileus noster esset combustus, at numquam accepi, quamvis a filiabus heredibus post obitum eius et coniugis petierim. Et hi et ille fuerunt sepulti in nostra ecclesia.

3. Dum patres nostri, fratres et laici conveherent per diem victualia, ego utpote totus impotens et valetudinarius factus custodivi tentoria nostra et ab ipsis comportata. Ordinabam, ut quotquot essent in horto cives, iuvarent ad emundationem putei nostri, ut possemus iterum habere aquam, quod et factum est; funes frustratim consuimus, mendicavimus sicut et urnam, ut aquam extrahere valeremus pro coquendo. Coquebamus in horto sub dio erectis duobus stipitibus, quibus tertius hinc inde superstratus, ut ahenum vel ferrea olla ex illo pendere posset. Interdum ad milites in horto existentes seu Gallicos famulos domini marchionis d’Tiansche

/

ibamus mendicantes singilatim cibum et potum, nonnumquam etiam ad aliquem dominum maiorem in domo domini Claut, quo dum semel irem, ipse in horto habens in orbe posito super stipitem aliquam gallinam in pura aqua coctam et salem in alio orbe et panem, aiebat: pater mi, manduca mecum et bibe, quod et feci, qui cibus me parum refecit. Deo et ipsi gratias.

4. Adhuc plurimas cepas tunc habebamus in horto, collegimus quidem, at quoniam nullibi poteramus ad securitatem ponere, imposuimus duobus corbibus fenestraceis (fensterkörb), aliquas retinuimus, alias concives sumpserunt ad suum usum.

5. Multos flores in vasis tulere alii domini, videlicet dominus Quentel ad nostrum hortum ad custodiam; periere ut plurimum vel globis vel attritione vel lapidibus aut tegulis cadentibus obruti.

6. Si plumbum, ferramenta et alia de nostris aedificiis volebamus conservare et in locum reponere, auferebatur nobis iterum, quia omnia aperta, nullibi securitas.

7. Quoniam valvae ecclesiae nostrae totaliter erant combustae, hinc patebat unicuique aditus in ecclesiam, quod ut arcerem (nam auferebantur ex ferramentis pretiosiora et locus bibliothecae erat omnino apertus et circa locum summi altaris omnia aperta); hinc cum viderem, quod una ex valvis exterioris portae (anderBrüdergassen) adhuc esset incombusta, curavi ipsam extrahi et inverso modo ad longitudinem poni, ut duo ostiorum foramina ingressus ecclesiae utcumque inferius operiret et aditum praecluderet, quam longis stipitibus, quos in horto adhuc inveniebamus, firmabamus utcumque.

8. Circa noctem non audebamus cito et intrepide nos quieti dare; hinc parum morabamur circa medium decimae et ultra exspectantes, donec parum cessaret bombardatio et globorum transmissio. Contigit uno vespere, ut caderet (dum iam sopori nos dederamus) ingens bomba ante pedes nostros in hortum, quae eo ipso, dum cadebat, etiam in partes rupta et tantam foveam fecit, ut inibi equum erectis cum pedibus sepelire possemus. Terram, quam egessit et eruderavit super nos, salem et carnem et alia, quae habebamus, dispersit, ut omnia et omnes quasi terra operiremur et conspersi essemus. Subito prosiliimus et unus alterum interrogavimus, an adhuc viverent. Videntes ergo, quod nulli nec saecularium nec regularium esset nocumentum illatum, gratias egimus deo, qui salvavit nos. Fuit pro salvatione nostri, quod

/

bomba illa ceciderit in mollem terram, alioqnin plus damni intulisset, quia cum maiori impetu et fragore dissiluisset.

9. Quaecumque tunc adhuc ardebant ex frumentis, sinebamus ardere; nam quia omnia iam immunda facta essent, non poteramus salvare aut ullibi ad salvum reponere. Siligo in cavea vinaria ei aula arsit usque ultra medium annum; bine etiam in hieme nix cadens super illa statim liquefiebat, et quando ex aula in hieme eruderabamus ferramenta, quae ex superiori camera ministerii deciderant, erant valde calida, ut vix possemus manu tangere.

10. Noster coquus introitum quaesivit ad caveam carnium (quam postmodum pro cella vinaria in initio adhibuimus), ubi adhuc invenit carnes nostras in sale positas, sed sudantes ex igne, quo undequaque erant circumvallatae, et quia non audebat ibi relinquere, extraxit, sed etiam insumere non potuit tam cito; ex parte postea vendidit; aliquas carnes infumatas cum pisis dominis patribus Capucinis donavit, dum civitatem relinqnere debuit, at postea regressi, dum nil haberemus, ab ipsis rursum mendicavimus, qui libenter recommunicarunt nobis.

11. Dominus marchio d’Tiansche iussit, me ad se vocari, aiens, quod haberet adhuc multum lanae, vellet nobis medietatem unam et alteram dare patribus Capucinis. At numquam in effectum deductum fuit nec potuissemus ullibi conservare. Mihi quoque proecclesia donavit pulchras picturas ex serenissimi kunstkammer procul dubio ablatas et inter Gallicos officiales distributas; reposui quidem in nostra ecclesia, at postea non reinveni amplius.

12. Pater Ludovicus Wintges interim se insinuavit, ut coram domino d'Asfeldt legeret missam in aula per aliquot dies. Et quia hinc putabat, se esse aliquo loco apud dominum d‘Asfeldt, ipse audivit ibi, quod nulli vellet concedere amplius egressum ex urbe, nisi haberet suam licentiam in scripto. Hinc ille pater ex bona intentione ivit ad multos homines quaerens, an vellent extra civitatem vel manere. Multi sua nomina dabant, quae ille in charta annotabat, at multi indigne ferebant, inter quos villicus in Dietkirchen, quod hac occasione famuli et famulae famulitium suum resignarent et ille non posset solus suis iumentis inservire. Ab ipso autem conscriptos dominus d’Asfeld non voluit emittere suspicatus aliquid sinistri; ego autem, cum non amplius possem ibi durare nec possemus ibi omnes diu alimentari, curavi per eumdem patrem domino d’Asfeld supplicam praesentari, ut me cum tribus laicis, scilicet bruder Christiano, bruder Isidoro, bruder Wirico, novitio, sineret abire

/

Coloniam, cum incolatus nostri commoditas hic nulla esset amplius. Obtinui et cum illis extra portam Stock egressus illa die perveni cum uno ex illis Coloniam; sed in castris Hollandico-Monasteriensibus intermediis varie ubique tentus et interrogatus nil plus dixi, quam expediens esset de Gallis, quorum provisio, licet multa fuerit combusta, tamen maior portio adhuc erat salva, utpote quam sub terra condiderant in caritatibus artefactis. Unde postmodum, dum civitatem evacuatam iterum ingressi sumus, in aula adhuc magna vasa plena sale inventa sunt, vinum in magna copia in cavea aulica. In hoc egressu putabam, me venire ad paradisum, dum salubriorem aerem haurirem, et vegetior illico factus sum. In via in Herseel ab aliquo generali petiimus aliquid ad manducandam et bibendum, libenter dari curavit nobis. In hoc egressu mutuare debebam pileum et indusium ab aliquo laico, quia ipsemet carebam. Dum nostrates in borto permanerent, scutellas et orbes habebant testaceos, quos invenerunt in domo alicuius figuli, ubi milites omnia exspoliabant, et orbes et scutellas fictiles nostratibus cesserunt.

13. Fuit dies dominica, scilicet 13. dies post festum sancti Iacobi, quando cum tribus istis laicis egressus sum. Interim nostrates per sex fere dies adhuc mansere ibi, scilicet reverendus pater vicarius Schauff, organoedus, et reverendus pater Hugo Lemmen, procurator, cum paucis aliis. Aliquam pecuniam conventus mecum tuli Coloniam, aliquam reliqui Bonnae ipsis cum clavibus archivii et cellae nostrae ianuarum, quae adhuc erant inviolatae ab igne, sed omnes claves ipsi perdiderunt. Causa autem, ob quam nostrates et alii religiosi omnes praeter patres Capucinos civitatem relinquere cogebantur, haec fuit, quia suspicabantur de religiosis, quod cum hoste obsidente conspirarent. Deinde primaria erat ut postea mihi relatum a supra memorato patre eleemosynario Antonio Faure, quod milites Gallici deprehenderint aliquem ex nostratibus cum muliere in actu criminoso, et quidem in loco sacro. Hoc quidem ego non credo, attamen parcat illi deus, si verum sit. Ipsius nomen in hoc libro iam tum scriptum est.

14. Dum ergo nostrates civitatem relinquere cogerentur, ille pater adhuc voluit ibi haerere et occulte se detinere, at sub comminatione carceris debuit etiam fugere. Nostrates autem ianuam et claves sacristiae confidere debuerunt nostrae confraternitatis bedello Ioanni, sartori, et scribae domini Claut, praetoris civitatis. Victualia vel aliis donarunt vel vendiderunt, uti et 12 porcos, et

/

venerunt Coloniam mihi pecuniam deferentes et triste hoc nuntium. Inde sunt dispersi ad hunc illumque conventum aliumve locum cum obedientia mea et principali mandato et licentia admodum reverendi eximii patris provincialis, at solummodo ad tempus, donec Bonna reoccuparetur, quod ipsum sat diu duravit, scilicet per duos fere menses usque ad 15. octobris.

Ego et eximius pater magister Padolff potissimo tempore mansimus Coloniae, quia nesciebamus, quo deberemus alioquin ire, ubi fui in continua afflictione de praeteritis, praesentibus et futuris. Dolebam, quod gravarem Coloniensem conventum, qui absque hoc satis gravatas erat, et quotidie gravabatur a nostratibus euntibus et redeuntibus et exspectantibus Bonnae liberationem, sed non poteram emendare.

Quid Coloniae fecerim post nostrum egressum e Bonnensi oppido tempore obsidionis eius / Was ich in Köln machte nach unserem Weggang aus Bonn während der Belagerung

In Köln warfen mir Halbwisser aus den eigenen Reihen vor, warum ich nicht rechtzeitig die wichtigen Sachen z.B. nach Köln gebracht hätte. Dabei hatten unserer Oberen gerade vor Köln gewarnt. Bei dem Prälaten von St. Pantaleon erbettelte ich einen Malter Weizen, dasselbe bei dem Prior der Karthäuser; Bürgermeister de Grote gab mir 10 Gulden.

Pater Padolff suchte auf dem Kreuzberg den Kurfürsten von Brandenburg auf, er möge grosszügig zur Reparatur von Kloster und Kirche spenden. Aber jener wies ihn brüsk ab und bedauerte nicht, dass er „die Pfaffenstrasse“ verbrannt uns gesäubert habe; er setzet hinzu: „Warum soll ich euch irgendetwas geben, wo ihr doch verächtlich sagt, ich sei ein Ketzer ?

Ich selbst ging zum Herzog von Lothringen, der sich in Kessenich aufhielt, dessen Leute mir sagten: „Unser gnädigster Herr hat Bonn nicht zerstört, was also fleht ihr ihn an?“

Mehrfach hörten wir, dass Asfeld die silberne Statue des heiligen Antonius geholt und nach Frankreich gebracht habe, andere erzählten anderes. In Köln gaben die Äbtissin des Klosters der hl. Clara und Stiftsdamen Weizen, Kleindung und Einrichtungsgegenstände.

1. Dum venirem Coloniam, cum ampla charitate et sincera compassione exceptus satu a reverendo patre Wilhelmo Behnen, procuratore ibidem (cuius patruus Wilhelmus Behnen, mortuus Clevis guardianus, fuit meus olim professor in syntaxi poetica et rhetorica), cuius fui Clivis instructor et philosophiae lector itemque sacrae theologiae lector Monasterii. Ille mihi providit de novo pileo, tibialiis, indusiis aliquot et strophiolis etc. Scripsi quoque Monasterium Westphaliae ad meos antiquitus notos patres, qui mihi indusia sufficientia transmiserunt. Transmisi quoque plurimas obligationes hac illucque ad nostros patres, quibus conventus Bonnensis nimium gravatus erat fecique rationem et computum, ut nullam fere relinquerem obligationem Bonnae, quando inde amotus anno 1690 in aprili factus sum guardianus Trevirensis.

2. Coloniae quoque statim solvi debita omnia apud pecographum et restantia ratione acceptorum praecedenti anno bovum quatuor; item apud dominum Hetrop ratione pisculentorum ab ipso acceptorum. Dominus Monschaw in der Marckumsgassen, pecographus, aiebat, quod libenter vellet in hac summa afflictione nostra nobis adhuc ad integrum annum solationem prorogare, quia monasteria non emoriuntur, sed replicabam: iam adhuc habeo pecuniam, postea forte nihil habebo et tamen, quod debitum est, debet tandem solvi, tunc utrinque sumus omni in posterum cura exonerati.

3. Dum venirem Coloniam, adhuc per octo dies sustinui quasi

/

speciem dysenteriae, quae tamen non erat, sed erat naturalis expurgatio. Sumpta iterato medicina convalui et sequenti hieme Bonnae in magna ista aerumna vegetior fui, pro quo immortales deo gratias refero et referam.

4. Unum est, quod Coloniae affligebat nos super afflictionem nostram. Obiiciebatur et a nostratibus sciolis et quasi prudentibus et ab aliis extraneis, quare haec et illa non satis tempestive ad tutiora loca, scilicet vel Coloniam vel alio transtulistis? cur non altare summum deponi curastis vel saltem statuas eius? O stultae quaestiones! Mihi enim dictum a commissario domino Pröpper, quod eo tempore existimatum fuerit, fore maius periculum Coloniae quam Bonnae, et hinc, cum melius scire debebat et poterat conditionem et circumstantias temporum etc., dum erat in Westphalia in commissione, rescripsit uxori suae, ut ea, quae Coloniam transvexerat, denuo Bonnam reduceret tamquam ad locum tutiorem. Cur nostri patres seniores in et extra Bonnam aut ipsemet eximius pater provincialis mihi numquam tale aliquid suaserunt? Certe non est consilium contra altissimum. Cogitationes nostrae fuerunt conclusae, constrictae et quasi obtenebratae, ne agnoscentes periculum nostrum aut praevidentes tantam miseriam effugeremus manum ultricem iusti iudicis omnipotentis. Hoc modo responderunt et alii, qui nobiscum Bonnae fuerunt afflicti et sine praevidentia tanti mali puniti. Et sane credo, si tales scioli oeconomi fuissent in tali occasione vel periculo, deterius quid illis evenisset. Fecimus nos tunc illa omnia, quae secundum nostram scientiam, praescientiam et humanam possibilem providentiam facere poteramus, saecularium nos consiliis factis et solatiis pro tunc accommodantes et submittentes. Immo eminentissimns dominus cardinalis de Fürstenberg, postulatus Coloniensis archiepiscopus a multis coelectoribus, dum admodum reverendus et eximius pater provincialis me socium habens ei felix anni auspicium precaretur, dixit: audio, quod multi religiosi et domini ecclesiastici suadeant civibus et simplicibus hominibus, quod sua debeant Coloniam transferre quasi ad locum tutiorem, quale illud consilium? Postea venit inimicus et invenit omnia simul ibi. Haec ille; et dominus generalis d’Asfeldt aiebat videns, quod multi vellent sua Coloniam transferre: ego habeo plura amittenda quam vos miseri et tamen non ad alium locum transfero, hic sumus tutiores quam Coloniae aut alibi. Haec ille. His aliisque solatiis et confortamentis illecti et erecti in divina assistentia confisi sumus cogitantes, quod Galli incolae non essent pro tunc inimici nostri, sed potius

/

protectores et adventantes Germani essent omnino amici nostri, utpote adventuri ad redimendum nos ideoque desideravimus eorum adventum. Deinde vix habebamus, quod possemus alio transferre, non utensilia ecclesiae aut culinae, quia indies indigebamus et utebamur, non libros, quia satis bene ipsis provisum putabamus et providimus, non statuam sancti Antonii Paduani nec archivium, quia satis occultavimus et conservavimus, non frumenta nostra, quia, praeterquam quod hoc nulli permittebant civium aut rusticorum Gallici officiales, multo minus nobis, etiam fuisset aliquo modo scandalosum coram aliis intelligentibus, quod mendicantes adhuc haberent tantam provisionem; deinde frumenta putabamus optime et tutissime conservanda in cavea nostra. Quod autem per ignem perierint, quis accusabit divinam vel permissionem vel positivam ultionem?

5. Coloniae plurimi civium compatiebantur nobis et meae praesertim personae, qui mihi erant noti. Aliqui autem vocitabant nos Gallicos canes, at male; nam nobis non imputandum ad culpam, quod tam diu cum Gallis Bonnae habitare debuerimus. Cives Bonnenses dispersi ambulabant per civitatem Coloniensem mendicantes et gemebundi. Aliqui meliores in virtute facti occasione tanti damni, alii deteriores et quasi desperabundi aut pectore obtusi et quasi dei obliviosi vix audiebant sacrum, minus confitebantur sacramentaliter. Aliqui in veste attrita sine pallio, vix cum pileo, qui tamen antehac honeste incedebant. Et cum illi, qui erant modicae conditionis, vix invenirent Coloniae alimenta, ubi omnia caro pretio vendebantur, valde reanhelabant ad incolatum Bonnensem, ut ad propria redirent, ubi in sudore vultus panem manducarent.

6. Idem fere evenit mihi et nostratibus, nam quia imaginabamur Coloniae nobis, nos a nostratibus torvis oculis aspici et interdum verbis serio-iocosis per modum exprobationis pungi, valde aegre id ferebamus, cum non essemus de familia Coloniensi, nec possemus ad alium locum commode ire. Hinc festinabamus ad Bonnensis oppidi expugnationem, ut illuc daretur nobis redire, quantumvis in miseria vitam ibi traducturis; attamen hoc habebamus solatii, quod ibi habitaremus in nostro proprio conventu, ubi nullus posset nobis aliquid obiicere.

7. Ad sanctam Claram domina abbatissa et aliae religiosae virgines intime compassae nobis, quae et mihi dixit ut illuc venirem et manducarem, si in nostro conventu Coloniensi me torvis forte oculis aspicerent.

/

8. Quamvis nostrates Coloniae mihi inhiberent, ne Coloniae aliquid mendicarem pro futuro subsidio incolatus Bonnensis, attamen clam mendicavi apud reverendissimum dominum praelatum sancti Pantaleonis unum malderum siliginis; quem cum rogarem, ne Colonienses nostrates ideo minus acciperent, dicebat: si possem et vellem vobis novum monasterium aedificare, id vestri patres Colonienses nec audent nec debent aegre ferre. Similiter malderum siliginis mendicavi apud admodum reverendum patrem priorem Carthusianorum et apud praenobilem consulem de Grote, vicinum monasterio nostro, decem imperiales, quos compatienti animo pro futura nostri sustentatione erogavit.

9. Plurimas scripsi litteras ad guardianos variorum locorum, qui subsidium charitativum pro futura oeconomia et miserunt et gratis dederunt. Mendicavi item pecuniarium subsidium in Zons et Novesii pro hac eadem necessitate. Coloniae interim adhuc solvi debita alia pecuniaria, inprimis vietori magistro Bertramo, qui praetendebat adhuc 8 imperiales, item magistro Schal, qui ratione carnium nobis concreditarum post incendium exigebat adhuc aliquot imperiales.

10. Interdum misi nostrates huc illucque, ut aliquid mendicarent pro futura oeconomia Bonnensi. At illi sine solatio suo et meo reversi dicebant, ubique homines esse perditos et se vix pro sua persona posse accipere alimoniam. Interdum etiam ibamus ad fines Bonnae adiacentes visuri, utrum brevi esset reoccupanda nec ne. Subinde rumore deditionis Coloniae sparso exciti ibamus prope Bonnam, sed adhuc portas invenientes clausas redibamus cum novo moerore Coloniam. Admodum reverendus eximius pater magister Padolff accessit serenissimum electorem Brandenburgensem in monte sanctae Crucis18 supplicaturus pro nostra paupertate reintegranda, ut,

/

quia combusserant nostram et conventum et ecclesiam, dignaretur elargiri ex clementissima manu ad utriusque reparationem. At ille mendicantem indigne repulit non dolens, se combussisse et purgasse clericalem plateam (vulgo diepfaffestrass), dicens insuper et ei exprobans: quare darem aliquid vobis, cum vos dicatis contemptorie, me esse haereticum? O exigua consolatio in affectu, effectu et verbo!

11. Ego cum socio in festo sancti Michaelis archangeli accessi serenissimum et pientissimum ducem Lotharingiae, qui commorabatur in Kessenig (cuius consilio, labore et industria vires incolarum Gallorum tandem fractae et mnri[?] violentati, ut Galli coacti fuerint ad sui deditionem), per supplicam petens, ut dum dominus deus benediceret arma eius, dignaretur protegere per suos nos et nostra, si quae adhuc essent in ruderibus conventus nostri. Is quidem me non indigne repulit, at, cum mendico nullus sit amicus, audire debui apud eius famulos: noster serenissimus non destruxit Bonnam, quid ergo supplicatis ei? Itaque sine spe et consolatione regressus Coloniam.

12. Saepius Coloniae et in via Bonnam inter et Coloniam audivimus etiam a Brandenburgicis et aliis, quod statua argentea sancti Antonii esset a Gallis inventa et ad aulam coram domino d’Asfeldt adducta, qui eam curasset clam transferri in Galliam ad

/

ordinis nostri patres ibi vel, ut alii, adhuc in aula Bonnensi curaret conservari vel, ut alii, curasset eam transferri ad ecclesiam Clarissarum, quae adhuc integra erat. Magister curruum, quibus proviant advehebatur, dixit mihi aufderlangerMeylen19, quod aliquis aulicus dixisset coram serenissimo Brandenburgico ad montem sanctae Crucis, quod audivisset, apud minores conventuales esse argenteam statuam sancti Antonii Paduani, quod, si occuparetur civitas ab ipsis, esset optima ad cudendum inde Brandenburgicos florenos. Summa summarum tantus fuit rumor extra civitatem de ista statua, et quod fuisset in loco subterraneo inventa, ubi cadavera hominum (hoc tamen numquam factum fuit), ut, si fuisset tantus rumor vel notitia in civitate de ista statua, ubi iaceret, certo certius fuisset capta et abducta. Dei benignitas custodivit servi sui sancti Antonii reliquias eiusque statuam per eius merita et intercessionem locumque sacristiae propter sacras reliquias huius sancti inibi inclusas, ut non caderet bomba super fornicem sacristiae, alioquin fuisset ruptus certius et ne fraus inimici irreperet Hinc quando primo ingressi sumus civitatem, statim respiciebamus ad locum, ubi reposita erat statua et an adhuc esset bene clausus locus, quem tamen intra biduum necdum audebamus aperire propter metum Brandenburgicorum militum, ne raperent Tandem, dum aliqua securitas affulgebat, aperuimus et reverenter amanterque nostrum sanctum Antonium salutavimus deoque et ipsi gratias egimus, quod necdum plane essemus consumpti.

13. Etiam Coloniae interdum spargebatur, quod esset Caesaris expressum mandatum, quod non amplius deberet aedificari Bonna in civitatem, quandoquidem propter eam iam iteratis vicibus sit passam imperium totum Romanum, sed deberet etiam quoad aedes residuas solo adaequari et remanere solum ibi domus vectigalis, cuius tamen contrarium (deo sint grates) ipsa experientia didicimus.

14. Curavi mihi interim Coloniae parari novam tunicam inferiorem et novam braccam coriaceam, quia et haec et illa fuerant mihi combustae Bonnae.

15. Coloniae ipsemet descripsi missas votivas, quas potissimum Bonnae solebamus canere, nimirum de beata virgine Maria, venerabili sacramento, sancto Antonio Paduano cum kyrie etc.

16. Maximam habui solicitudinem circa vasa constituenda in

/

Honff, quae emere debui Coloniae a domino pecographo, et quia transitus non erat per Rhenum prope Bonnam, hinc a domino praetore in Vilich petii, ut per nautam ei notum vasa veherentur navigio usque in Berchem et inde cum occasione in Honff, quod et tandem factum est.

17. Curavi quoque interim aliquot matrazias fieri Coloniae, quia sciebam, plurimos lectos esse combustos Bonnae. Saccos quoque aliquot ipsemet confeci ex panno griseo Coloniae empto.

18. Unum aut alterum quoque laicum destinavi Colonia ad terminum vini in pagos, ubi adhuc aliqua spes, sed prope Bonnam potissimum omnia contrita a militibus et equis vel devorata a circumiacentibus exercitibus.

19. Cerevisiam quoque ab uno aut altero civium braxatorum Coloniensium terminavimus, quorum unus Henricus Schüller im Mönchen et alter dominus Cöllen.

20. Domina abbatissa ad sanctam Claram variam suppellectilem et ecclesiasticam et oeconomicam donavit conventui Bonnensi, inter alia duas planetas pro missa legenda, unam albam, duo maldera siliginis, lectum cum stragula lanea. Nomen eius Gertrudis Stein. Virgines ibidem religiosae, inter quas procuratrix virgo Ioanna Maria Goldtschmidts praecipua, varia nobis suppellectilia communicarunt, mappas pro mensa, stannea cochlearia. Venerabilis mater in conventu Conceptionis, item venerabilis mater in der Reimersgassen idem fecerunt, dum ipsas pro sublevanda inopia conventus obsecrarem.

Quid Galli interim fecerint Bonnae in fundo conventus nostri post nostram inde expulsionem / Was die Franzosen in der Zwischenzeit auf unserem Grundstück nach unserer Vertreibung machten.

Die Franzosen bauten 200 Zelte; dort wohnten auch Kaufleute, Köche, Wirte, Schuster und Schneider. Als wir zurückkamen, risssen wir alles ab, damit die Brandenburger sich nicht darin festsetzten. Aus dem Holz bauten wir Schuppen oder benutzten es als Brennholz im herankommenden Winter. In der Kirche unter dem Antonius-Altar waren 12 Bierfässer, die von Bonnern geholt wurden. Aus den Steinen des Kreuzgangs machten die Franzosen kleine Mühlen. In der Kirche in der Franziskus-Kapelle gruben sie die Leichen aus, deren Gebeine wir später neu beisetzten. Die Franzosen stahlen schier alles.

1. Postquam nos omnes egressi sumus Bonna, Galli statim occuparunt totum fundum conventus nostri, ecclesiae et horti; in horto quidem ex asseribus et lignis undecumque asportatis totum regimentum construxit sibi, ut credimus, ultra 200 tentoria tam affabre cum distinctione platearum, quasi esset parva civitas. Habueruntque ibi suos mercatores, coquos, cauponas, sutores et sartores. Quando autem nos iterum Bonnam ingressi sumus, destruximus et in confusum cumulum contrusimus haec tentoria, ne milites Brandenburgici irrumperent et sua ibi habitacula figerent, quia vix erat locus in civitate pro habitando tempore hiemali. Ex istis lignis nobis cellas fecimus ad muros aliisque civibus inde

/

communicavimus indigentibus et ipsimet sufficientia habuimus ad comburendum tota sequenti hieme et ex parte per aestatem sequentem, indeque stipites sumpsimus pro novo horto excolendo in fundo et loco antiquo horti, qui instar lapidis erat condensatus.

2. Galli quoque minati sunt, quod velint Coloniae simili modo ave dicere, sicut illi Brandenburgici fecerunt Bonnae.

3. In nostra ecclesia sub ala chori sancti Antonii Paduani habuerunt ultra 12 plaustra cerevisiaria, quae vasa postmodum nostro cesserunt usui, adhuc in uno et altero erat cerevisia, licet vasa sibi arrogarint aliqui ex civibus Bonnensibus, quod tamen falsum esse dixit Petrus Kistenmächer, meus quondam condiscipulus, nunc autem weinröder Bonnensis, qui dicebat, nos posse uti istis vasis pro nostra necessitate.

4. Nostra fornace parva pistoria, quae erat adhuc inviolata, utebantur interim Galli, aliis 4 fornacibus non amplius utebantur, quia vel non fidebant, vel mutilatae vel nimis magnae vel nulla apud eas commoditas amplius etc.

5. Lapides ex ambitu et domo capitulari ac ecclesia duriores sumpserunt et inde, ut credimus, ultra ducenta parva molendina fecerunt, quae postmodum invenimus in horto nostro.

6. In ecclesia nostra in choro sancti patris Francisci cum plurimos primarios officiales tumulassent, divina faciente memorato patre Antonio Faure, cadavera civium inde eruderarunt et extra sepulchrum proiecere, quorum ossa postmodum collecta curavi in unum sepulchrum denuo proiici ibidemque recondi sub terra.

7. Omnia quoque scrutati, quae potuerunt furari, furati ex reclusorio in ingressu caveae maioris, et quae nostrates ad se spectantia (uti et ego ad meum usum spectantia) condiderant sub altari sancti Antonii in sepulchro et in aliis sepulchris per ecclesiam (excepto sepulchro domini Widemanni, quod mansit interne ratum) et sub summo altari, extraxerunt, distraxerunt, plumas et pennas e lectis disperserunt, quas ego postmodum meliores recollegi et expurgari curavi et inde duos aut tres lectos (Coloniae empta materia linea apta) impleri utcumque ad nostrae paupertatis usum. Habitus et vestimenta ad nostrates spectantia distraxerunt, cistas in sacristia positas spectantes ad extraneos diruperunt, visitarunt, evacuarunt. Nos interim, qui Coloniae et hinc inde per provinciam haerebamus dispersi, nihil aliud faciebamus, quam ut desideraremus Bonnae expugnationem et Gallorum evacuationem, ut et civitas ad suum rediret dominum et nobis fas esset redire ad

/

nostrum conventum et fundum, quamvis non haberemus ibi aliud exspectare quam miseriam et locum videre horroris; interim proprius est focus multo pretiosior auro. Itaque tandem opitulante divina miseratione unius miseriae exitus est ad aliam miseriam factus introitus; sed nondum statim finis.I

IV. De stato conventus Bonnensis post bombardationem et civitatis expugnationem / Der Zustand des Bonner Klosters nach der Bombardierung und Eroberung Bonns.

[Seite 192 ff.]

De prima civitatis reoccupatione / Die erste Rückeroberung der Stadt

Am 13. Oktober kamen die ersten nach Bonn hinein: 3 Mitbrüder, 2 Patres und 2 Laienbrüder. Der französische Bäckermeister Paul schenkte uns ein Gefäss mit Öl, 2 Säcke Brot und anderes. Die Franzosen zogen ab am Sonntag, dem 15. Oktober. Ich betrat die Stadt durch das Sterntor, wir hatten etwas Käse und Butter von Köln mitgebracht. In der Kirche fanden wir etwas Bier; wir schliefen in der Sakristei. Wir bekamen 4 Soldaten als wache in die Kirche. Die Bauern und Armen, die ihr Eigentum bei uns hinterlegt hatten, kamen zurück um zu suchen. In den Zelten der Franzosen war einiges zurückgelassen worden an Salz, Weizen, Mehl und Gewürzen. Ehemals arme Bonner wurden reich durch Raub oder weil sie bei den Franzosen billig eingekauft hatten [und jetzt teuer verkauften]. Ich schrieb alles auf, was sich die Leute zurückholten. In Köln kaufte ich Kohl und eine Kuh. Den geschnittenen Kohl, das Bier und das Fleisch versteckten wir unter dem Hochaltar. Wir säuberten einen kleinen Keller, in dem wir Pökelfleisch, Wein aus Honnef und Brot versteckten.

1. Postquam advenisset dux Lotharingiae, eius prudentia et bellica dexteritate res eo usque brevi devenit, ut animorum et vires et animi frangerentur intra Bonnense oppidum. Itaque dum sub initium octobris circiter adorirentur civitatem (sturmlaufen) retro ecclesiam archidiaconalem et plurimi ab utraque parte mansissent, inter alios praecipuos bellicos officiales etiam blessatus fuit dominus generalis d’Asfeldt, quocirca animi ceciderunt aliorum (is autem postmodum Aquisgrani mortuus et sepultus est apud reverendos patres Praedicatores), deventum fuit ad capitulationem. Qua utrinque facta et acceptata primus ingressus permissus est aliquibus primariis 13. octobris in festo sanctorum martyrum ordinis nostri Danielis et sociorum, inter quos et tres ex nostratibus, duo patres et duo fratres laici20, qui prope civitatem advigilabant, ut, dum dederetur, essent primi ex ingredientibus et nonnihil prospicere possent, ut vel nostra residua Bonnae conservarentur et protegerent contra Brandenburgicos vel aliqua mendicarent a Gallis exituris pro necessario vitae subsidio; utrumque fecerunt.

2. Nam ex tentoriis Gallorum in horto nostro existentibus corraserunt, quae residua invenerunt, scilicet suppellectilia et provisionem oeconomicam, vasa stannea, ferrea, aerea, ahena etc. lectos, farinam, salem, siliginem. Salem reliquerunt nobis pro integro anno provisionem. Magister pistorum Gallicorum, magister Paulus, nobis donavit vasculum plenum oleo, duos saccos refertos pani-

/

bus etc. Nostrates haec omnia conglomerantes reposuerant in sacristia (quia nullam habebamus alium locum), in qua usque ad altitudinem humerorum erant cistae, sacci et alia convexa sine ordine, ubi et tanta copia muricum et soricum, ut horror fuerit.

3. Galli primo exierunt 15. octobris in festo sanctae Theresiae, quod cadebat in diem sabbatinum. Eodem die primum miles Brandenburgico-Hollandico-Monasteriensis intravit. Utrumque inspexi cum socio reverendo patre Alberto Schau[ff] organoedo, cum quo21

4. Eodem die intravi civitatem per portam Stellariam (nam per portam Coloniensem non dabatur exitus, quia nimio fortalitio ibi facto impediebatur exitus et per portam Stock ob copiam cadaverum et farraginem variorum palorum, lapidum, vallorum quassorum omnino non dabatur exitus), et parum casei et butyri nobiscum sumpsimus Colonia Bonnam, ut parum haberemus ad manducandum. Cerevisiam tenuem invenimus in nostra ecclesia adhuc sufficientem, de qua et alii primarii civitatis curabant adferri. Dormivimus ista nocte in sacristia quasi stantes ob multitudinem congestorum ibi.

5. Curavimus postmodum valvas pro ingressu ecclesiae fieri ex asseribus melioribus, quos in horto inveniebamus, ut arceremus milites ab ingressu ecclesiae, qui tamen abstulerunt tobaleam ab altari.

7. Petiimus ab officialibus catholicis vigilias militum quatuor, qui de nocte et die vigilabant in ecclesia et prope sacristiam per plurimos dies, quibus dabamus victum, potam ipsimet promebant in ecclesia. Hi arcebant homines, ne quisque raperet ex horto, quae volebat.

7. Rustici et pauperes undequaque accurrebant, qui sua in nostro conventu reposuerant, volentes videre, an adhuc aliquid conservatum de rebus suis et per mensem integrum et ultra cum petita a me licentia ibant per hortum conquirentes pro sua necessitate antiqua vestimenta, calceamenta, pileos, indusia a Gallis ibidem relicta etc. In tentoriis eorum plurimum adhuc erat salis, pulveris tormentarii, siliginis, farinae, corii etc.

8. Plurimi ex iis, qui manserunt in civitate et ante pauperes fuerunt, divites facti sunt, vel quia rapuerunt vel vili pretio a Gallis emerunt vel alia arte sibi prospexerant.

9. Ego, quae sciebam esse aliena, non volebam retinere, hinc curavi mundari stannea vasa et sinebam unumquemque accurrentem videre, quae sua essent, ut illa sibi tolleret; at debebam mihi prius

/

suum insigne edicere vel notam, ex qua nosceret suos vel lectos vel orbes vel etc.; in quibus talis nota non erat, reservabamus nobis, quia eramus propinquiores. Quos videbam repetere, quae sua non erant, sive in lectis sive picturis sive ahenis (dum contrariam mihi constaret), serio increpabam et confundebam.

10. Parum gratitudinis accepimus ab iis, quorum suppellectilia admisimus ad nostra reclusoria sive in conventu sive in ecclesia; nam loco gratitudinis odio habuerunt nos aliqui insimulantes nos furti, cum tamen causa nostra et culpa haec facta non sint.

11. Patres nostri et fratres laici aliqua tentoria in horto evacuarunt sibi, ut inibi dormirent. In uno illorum ad murum coximus et comedimus diu sat misere et miserabiliter usque in hiemem, ut nix et ventus et pluvia caderent super nos et mensam, cui accumbebamus. Saepe nos consolabamur dicentes: o! si sanctus pater noster Franciscus iam adhuc viveret vel de coelo descenderet, gauderet et diceret: hi pauperes sunt fratres mei et filii.

12. Curavi nunc et tunc pauca emi de brassicis et aliis oleribus (cum in horto nostro non esset viride folium), at postmodum Coloniam profectus ibi emi brassicas, bovem maiorem et alia necessaria pro oeconomia nostra (nam adhuc aliquid de pecunia conventus conservaram), adhuc fidem bonam habebamus Coloniae.

13. Brassicam contudimus et maceravimus in cavea sub summo altari, quo et cerevisiam reposuimus et panes et porcos aliquot, quos emeram Bonnae in foro indutus toga inferiore et tegmine solo scotico (nam sic incedebamus per totam hiemem utpote continuo fatigantes nos labore et dolore et miseria), ibi sale condivimus.

14. Emundavimus etiam minorem caveam, in qua antehac carnes conditas sale reponebamus et in ea reposuimus vinum ex Honff, salpam, panes. Et quandoquidem ista cavea habebat exitum in hortum, obstruximus illum lapidibus, ut unus tantum foret aditus.

15. Curavi per fabros lignarios, qui Colonia advenerant, plures paupertatis papiliones in horto fieri et ad praedictam caveam ianuam fieri, item in sacristia divisionem fieri (in qua ego per totam hiemem semper dormivi); curavi in ea mensam nobis accommodari, fornacem antiquam ex antiquo refectorio in ea reponi, ut esset nobis loco refectorii et dormitorii et sacristiae et cellae etc. Curavi quoque in angulo horti extra sacristiam fieri locum culinae et murum in furno perforari, ut exinde in sacristiam per illud

/

foramen cibi possent porrigi. Erat nimia miseria cum forno, qui nobis magnum cruciatam intulit in sacristia; nam globi ex carbonibus ferreis et limo facti, cum non statim ignem concipere possent, fumum nimium causarunt.

De reparatione cultus divini / Die Widerherstellung des Gottesdienstes

[zu 1-11:] Zuerst säuberten wir die Kirche und das Kapitel; wir kauften ein Pferdegespann für 28 Gulden, mit dem wir den Schutt/Schmutz zum Rhein oder vor das Stockentor fuhren. Im Garten sammelten wir die besseren Latten. Die Kölner Kuh wurde geschlachtet und gepökelt von der guten Mutter des Matthias Zander vom Jesuitenhof in der Breiten [?] Strasse. Am dritten tag nach dem Einzug in unsere Stadt weihte ich die ersten Hostien und hielt die erste Predigt. Am 25.10. habe ich Weihwasser geweiht und dem Volk gepredigt. Am selben tag wurde die silberne Statue des hl. Antonius mit dem Archiv, den Kelchen und etwas Geld nach Köln in das Kloster St. Clara in Sicherheit gebracht. Das Gewölbe des Kirchenschiffs stürzte am 30.10. während der messe krachend ein und bedeckte alles mit Staub [verletzt wurde niemand]. An Allerheiligen predigte ich zum Thema „Selig sind die Armen im Geiste“; an Allerseelen feierte ich die Messe für die Verstorbenen und segnete wie gewöhnlich die Gräber. Am 12.11. kam mein Bruder Franz aus Seligenthal. Den Bonnern gab ich von meiner Tinte ab.

1. Quae immediate ante dicta sunt, sine ordine quidem, non tamen sine omni ordine dicta sunt. Dicta sunt, cum mihi incidebant, ne postmodum elaborentur mihi aliis negotiis continuo et discontinue occupato.

2. Cum dicat incarnata veritas: quaerite primum regnum dei et iustitiam eius et haec omnia adiicientur vobis, hinc ad imitandum exemplum Machabaeorum, qui post devictas gentes primo sese dederunt ad emundandum locum sanctum, quem gentes prophanarant, etiam nos dedimus ipsimet laborantes manibus nostris ad emundandam utcumque ecclesiam nostram, quae interius erat ut locus horroris et vastae solitudinis. Deinde evacuavimus etiam domum capitularem, quae sordibus erat ita repleta usque ad ianuam sacristiae ab utroque latere, ut esset quasi locus deputatus pro latrina; sordibus squallebat usque ad altitudinem humerorum.

3. Equum cum carruca emimus 28 imperialibus, quo sordes eductae vel ad Rhenum vel extra portam Stock, ambitum expurgavimus, antiquam culiuam etc. In horto asseres meliores ad certum locum reposuimus, deteriores combussimus, per totam hiemem laboravimus in horto, fundo conventus, ecclesia operantes manibus nostris. Deo sint laudes, eo tempore optime sanus fui et hinc curavi per totum tempus ieiunii nostri coenam apponi pro operantibus, neutiquam tamen dispensavi in ieiunio cum otiantibus, in abstinentia numquam dispensare volui, quia, praeterquam quod non haberem causam ad id sufficientem, non habebamus tot carnes, ut non possemus consumere, carnes aeque debebamus emere sicut pisculenta.

4. Bos emptus Coloniae ibidem fuit mactatus et sale conditus a bona matre uxore domini Mathiae Zander in domo sanctissimi nominis Iesus in platea lata, quae habebat filium in ordine nostro. Cum occasione nobis transmiserunt partes, quia non habebamus Bonnae, ubi relinqueremus, hinc etiam carnes porcinae de porcis, quos mactavimus, sunt ad nostram instantiam infumatae in domo clarissimi et perdilecti confratris nostri domini Claut, ad quam

/

domum, cum ex plurima parte manserit, licet non omnino illaesa, habebamus confidentiale refugium nostrum.

5. Feria tertia post ingressum nostrum in civitatem iterum primo consecravi hostias in ciborio habuique sermonem consolatorium ad afflictos auditores incolas; erat 18. octobris.

6. 25. octobris de novo feci aquam benedictam habuique sermonem consolatorium ad populum. Eodem die argentea statua sancti Antonii cum archivio, calicibus et aliqua pecunia conventus, quam in archivio conservaramus, Coloniam translata ad conventum sanctae Clarae pro maiori securitate. Habebamus autem maiorem confidentiam ad illas religiosas virgines quam ad nostrum conventum nostrosve, tum quia nostrates solent esse incurii, ut quotidiana pro dolor experientia docet, tum quia virgines illae ducebant sibi id summo honori et expurgarunt nostra paramenta ecclesiae, ad solem exposuerunt, cum olerent fumum et pulverem etc., tum quia Colonia dicebatur bombardanda ab altera parte Rheni, quo in casu conventus Clarissarum fuisset remotior quam noster a tali periculo.

7. Fornix templi navis ad latitudinem duplicis crucis cancellatae, in cuius figura fornix consurgit, cecidit sub ultimo sacro post consecrationem habito a venerabili patre Benedicto Knoren ad altare sanctae Annae, in quo maior erat commoditas celebrandi, quia non tantae immunditiae et facilior prospectus populi ad illud altare. Factum id est dominica die ante festum omnium sanctorum, scilicet 30. octobris cum tanto fragore et impetu, ut lapides sepulchrales magis in terram intrusi et hostia consecrata in altari pulvere fuit obducta et tota ecclesia replebatur pulvere, quasi tormentum bellicum fuisset explosum. Ille pater nimium consternatus quasi exanimis factus relicto sacramento cucurrit ad sacristiam cum vestimentis sacris, inde post modicum eductus ab officialibus catholicis, qui intererant, perfecit sacrificium. Causa, quod deciderit ibi et non alibi, haec erat, quia die rippen oder schenkelen, id est rimae ex lapide caesae, e quibus fornix cohaeret et in altum consurgit, fuerant per globos tormentarios deiectae. Antequam caderet, dominus Claut, qui intererat, dum videret, quod aliquae reliquiae caderent praevie, monuit homines, quorum multi ibi flectebant in scamnis, [ut] retrocederent, quod et fecerunt et se retraxerunt sub fornice chori sancti patris. Francisci, et postquam recesserant, illico decidit et scamna duo contrivit. Cetera scamna maiora, quae ibi locata fuerant, ego pridie cum bruder Adriano

/

Böhmer, sacristano, retraxeram ad chorum sanctae Annae pro maiore commoditate populi et ornatu ecclesiae.

8. In festo omnium sanctorum in medio sacri a me celebrati loco summi sacri iterum sermonem consolatorium habui ad populum sub themate: Beati pauperes spiritu etc. Ab hoc tempore semper usque ad futuram congregationem Lennepii celebratam ipsemet concionem habui ante vel post credo in missa, nam vesperi paucissimi veniebant ad ecclesiam nec erat conveniens contionari pro tunc. Hac die vesperae et completorium et officium defunctorum lecta ad altare sanctae Annae, ibidemque primo iterum cum sacro ciborio data vespere benedictio.

9. In festo commemorationis animarum defunctorum sacrum a me pro defunctis primo choraliter cantatum cum aspersione sepulchrorum more solito. 3. novembris funebre sacrum cantatum a duobus patribus pro defunctis confratribus. Dominica infra octavam omnium sanctorum habitae vesperae et completorium a tribus sacerdotibus et data benedictio sacramentalis in sero post completorium cum duobus laicis acolythis et thuriferario.

10. 12. novembris e Valle felici advenit frater meus Franciscus Wissingh Bonnae habitaturus, qui ibi, Sigburgi et alibi plurima pro Bonnensi oeconomia mendicavit 13. primo incepimus cantare sacrum de beata virgine Maria. 14. funebre cantavimus pro reverendo patre Alphonso Ionas superiore defuncto in Schwalbach. 15. novembris primo iterum a me cantari inceptum sacrum de sancto Antonio pro domino Ignatio Wideman cum psalmo De profundis et benedictione ante et post. Eadem septimana iterum cantatum sacrum de venerabili sacramento. Feria sexta duplex sacrum cantatum, secundum pro Sibilla Schlaun. Sabbato de immaculata conceptione cantatum. In octava sancti Didaci venit vinum ex Honff. In festo praesentationis beatae virginis Mariae expositum venerabile sacramentum et ad completorium, sicut et pridie cantatae litaniae de eadem cum benedictione sacramentali in die.

11.22 NB. Ego Colonia contuleram materiam pro faciendo atramento, quod, dum fuissem Bonnae idque innotesceret, omnes primarii, qui id audiebant, a me atramentum petebant, cum nullum esset in civitate.

[zu 12-13:] Überraschend fanden wir zwei Gefässe mit Butter und zwei mit Öl, teils Oliven-, teils Rapsöl. Unser Koch erkannte sie als unser Eigentum, er hatte sie vor der Bombardierung in einer trockenen Zisterne abgelegt und geglaubt, sie seine zerstört oder geraubt. Herr Flörken, kurfürstlicher Verwalter, überließ uns mit Zustimmung des brandenburgischen Majors eine Menge Brennholz. Schlossermeister Christoph öffnete das Archiv im Beisein etlicher Herren, die ihm dafür ½ Gulden gaben. Herr Flörken teilte mit, dass wir die Kopien der Originalbriefe unseres Archivs der kurfürstlichen Kämmerei und Kanzler übergeben sollten, wenn wir kurfürstlichen Pensionen haben wollten. In Köln ließ ich Kopien herstellen. In der Sakristei liess ich eine Lampe Tag und Nacht brennen; drei Glöckchen – eins von Herrn Flörken – wurden aufgehängt.

12. In altari sancti patris nostri Francisci sacrum primo iterum cantatum dominica prima decembris, quae erat quarta dies

/

eiusdem mensis, cum concione ad confratres habita. Pridie etiam accommodatam est altare sancti Antonii de Padua, at possemus in eo celebrare. NB. Hac eadem dominica, eam peterent aliqui homines, at parum effoderent in nostra culina, ad quam reposuerant in sicco sarcophago in angulo culinae versos hortum posito, ad reperiendum stanneas scutellas et orbes, quos ibi reposuerant ante bombardationem, invenerunt insperate duo magna vasa fictilia butyro fere plena ad nos spectantia sub terra et ruderibus oppleta et duos magnos cantharos plenos oleo partim olivarum, partim raporum et cantharum acidularum itidem plenum oleo olivarum. Nos mirabamur prima vice non statim capientes, cuius essent, at noster coquus statim agnoscebat, qui ibi reposuerat in sicca cisterna ante bombardationem, at putabat, diu fuisse vel contrita vel ab igne consumpta. Magnum erat solatium pro nobis, novum gaudium ex antiquo bono! non habebamus tunc aliquid butyrum utpote ex cuius carentia adhibebamus adipem in coctura olerum et ante 12 dies vas plenum butyro a reverendo patre Rocho Wenneker, guardiano Monasteriensi, nobis transmissum, ad ripam Rheni iam in portu portae Rhenanae hic Bonnae fuit nobis ablatum ex incuria nostrorum laicorum.

13. In sacristia tamquam refectorio prima vice comedimus 2. decembris. NB. Hac eadem die primo filiatio ad ordinem nostrum praesentata pro illustri domino Francisco Antonio a Lansperg, gubernatori catholico Bonnensi, sed per vices mensium alternanti cum acatholico altero, scilicet domino…23 Addixit quidem, se pro recognitione nobis daturum die sparrenoderhebberhölzer pro sustentando tecto ecclesiae et conventus, sed, an accepturi simus, tempus docebit. 20. novembris translatio facta maioris statuae beatae virginis Mariae in medio navis ecclesiae pendulae ad chorum sancti patria Francisci. Solutio facta a domino Heufft 4 et ½ imperialibus. Eodem die a domino maiore acatholico nobis licentia data, ut adferremus de carbonibus lapideis ante portam Stock, quantum vellemus. Fecimus idipsum, adfuit nobis in prandio. NB. Dominus Flörken24, oberkell[n]er, a me rogatus ratione carbonum, dicebat

/

eos spectare ad serenissimum, at Brandenburgici aiebant, eos sibi relictos, quandoquidem Galli convexerant. Impetravi tamen a domino Flörken, ut conniveret negative se habendo, si pro necessitate nostra sublevanda cum sola licentia maioris Brandenburgici curaremus adferri illos.

Pridie sancti Thomae praesentavi reverendum patrem Franciscum Wissingh reverendo domino canonico Krufft in absentia amplissimi domini decani ad condonandum in festis apostolorum et audiendum confessiones in ecclesia archidiaconali more antiquo a nobis usitato. NB. Quandoquidem clavis archivii inerit a nostratibus in horto amissa, hinc apertum fuit per magistrum Christopherum, serarium, ad instantiam aliorum dominorum, qui in eo suam habebant pecuniam, qui ei dederunt medium imperialem. 7. iannarii accepimus caseum Hollandicum donatum a domino Adolpho Hetrop. 19. iannarii eruderari feci caveam, quae antea fuerat ergastulum et tempore Gallorum reclusorium, in quo saeculares sua reposuerant. 20. ianuarii incepimus eruderare culinam. Eodem die Monasterio advenit venerabilis pater loannes Zelting et bruder Iuniperus, hortulanus; hunc petieram ab eximio patre provinciali, ut nobis hortum Bonnae excoleret, quia erat laboriosus laicus. 31. iannarii 1690 mortuus reverendus pater Maximinus Birck in Obercassel (qui antea fuerat praesidens Bonnensis et concionator exemplaris), actualis pastor, quem ibi sepelivi in ecclesia ante maius altare; 3. februarii mecum legerunt ibi sacram duo sacerdotes et vicini pastores, qui et manserunt in prandio; 4 cereos contulimus nobiscum Bonna illuc, funeralia soluta ex eius residuo, sed pauca habuit ibi in pecunia in cista. Vestiarium autem eius habebat admodum reverendus eximius pater provincialis. Linteamina eius distribui inter patres; in cista eius reperi 4 imperiales, quos recenter acceperat pro novo superpelliceo, quos extraxi et reddidi ecclesiae. Ante hunc patrem post bombardationem huic parochiae deserviit venerabilis pater Ludovicus, post mortem patris Maximini cum consensu dominae abbatissae in Vilich annum gratiae explevit pro nobis reverendus pater Ludovicus Behnen. Habitum defuncti novum accepit bruder Servatius, conciones reverendus pater Franciscus Wissingh, uti et partes breviarii. Tunicam unam aestivalem mihi applicavi, quia nostra erat combusta. Cistam quoque eius mihi applicavi, quia nostra cista a Gallis rupta post-

/

modum reparata utcumque adhibita est, ut in ea paramenta ecclesiae transferrentur Coloniam ad sanctam Claram. A quadragesima incepta cantari antiphona Ave regina per totam hebdomadam cum salutatione quinque vulnerum Christi domini. Dominica tertia quadragesimae, quae fuit 26. februarii et finis iubilaei propter electionem summi pontificis Alexandri VIII., cantatum Te deum laudamus solenniter.

Dictum nobis a domino Flörken, ut originales litteras nostras ex archivio excopiatas exhiberemus cancellariae et camerae Coloniensi, si vellemus habere pensiones a serenissimo. Itaque cum consilio admodum reverendi eximii patris magistri Padolff Coloniam profectus ibidem cum eximio patre magistro Bonaventura Creutzer ad sanctam Claram extraxi litteras ex archivio, quas per suum scribam excopiari et per notarium authenticari fecit dominus Mathias Lapp, camerae praesidens et noster pater spiritualis. Id improbavit postmodum eximius pater provincialis dicens, id etiam a se antehac postulatum fuisse, non tamen fecisse, quamvis comminarentur, nos alioquin nullas pensiones accepturos. Litterae ratione molendini intra Bonnam et Coloniam erant solum subscriptae manu serenissimi Ferdinandi, sed non cum consensu capituli; hinc non erant hereditarii proventus ex illo molendino, et molitor parum dedit hoc anno, quia aiebat, pauci venerunt ad illud molendinum.

2. ianuarii frontispicia murorum nostri conventus plurima deciderunt, uti et in confinio. In choro beatae virginis Mariae erant plurimae sordes et rudera, uti et per totam ecclesiam variis vicibus interruptis conati sumus expurgare. Ad duo latera prope summum altare curavi fieri clausuram ex lignis, ne pateret cuique ingressus ad locum chori in interiorem caveam sub summo altari. Locum bibliothecae retro altare beatae virginis Mariae ipsemet clausi inserendo ianuam, quam in horto reperi aptiorem. Quoniam nullum horologium erat in civitate, erat nobis valde difficile, quomodo accommodaremus nos tempori; aliquando putabamus, nos valde mane surgere et tunc iam iam erat imminens septima. Patres Societatis prius iterum curarunt fieri horologium, deinde in summo templo. Curavi in nostra sacristia appendi ad parietem prope scrinium in muro, in quo erat sanctissimum sacramentum, lampadem diu noctuqne ardentem, quam adhuc salvavimus ex incendio, et prope eam excitatorium nostrum antiquum, per quod, dum mane excitarer hora quarta, semper conabar surgere per dei gratiam, ut possem congrue omnes horas usque ad vesperas absolvere ante

/

solis ortum et praeparamenta ad missam. Unde etiam ipsemet pulsabam mane in ecclesia ad missam primam, quam frequenter ipsemet celebraram, eo quod propter frigus et incommoditatem loci non vellem neo congrue possem nostros sacerdotes cogere, ut valde mane surgerent; hinc ne ipsi ex lecto ad altare immediate accederent, ipsemet mallebam primum sacrum vel legere vel cantare, ne fieret irreverentia tremendo missae sacrificio, et ut postea per totum diem essem inimpeditus ad laborandum manualiter aliosque ad labores applicandum et disponendum de oeconomia, fratrum necessitatibus et ad saecularium frequenter adventantium interrogationibus, inquisitionibus et molestationibus aliis satisfaciendum. Duo maiora tintinnabula vel nolas ereximus supra ianuam ingressus in ecclesiam, haec relicta et donata a Gallis nobis ante bombardationem, postea adhuc invenimus in sacristia; tertiam nolam paulo maiorem dominus Flörken nobis donavit, ubi acceperit, nescio. Resolvimus, quod si sciremus dominos trium nolarum, libenter vellemus reddere.

De miserabili incolatu nostro tempore hiemali post bombardationem / von unserem beklagenswerten Wohnen nach der Bombardierung

Während meiner Kölner Zeit erhielt ich den Brief eines irischen Soldaten, er wolle zurück nach Irland; er überliess mir Goldstücke, für die ich nach seinem Tod Messen lesen sollte – das tat ich. Am Hof traf ich Schatzmeister Jeann Baptist Segur, dessen Truhen dort aufbewahrt wurden – sie seien alle sein Eigentum, sagte er. Alle Bonner sollten am Hof ihre Verluste angeben, sie würden entschädigt – nichts geschah. Im Garten fanden wir Waffen, die wir einschmolzen. Der Winter war mild, so dass wir arbeiten und aufräumen konnten. Von dem in Köln verwahrten Geld kauften wir Balken. Obwohl wir wieder Türen anbrachten, brachen nachts brandenburgische Soldaten ein und raubten einen Kessel. Wegen der Nörgeleien und der üblen Nachrede bat ich den Pater Provinzial um Ablösung.

1. Dum adhuc Coloniae essem ante urbis expugnationem, quidem miles Gallicus mihi transmisit litteras, in quibus significabat, se, quandoquidem agnosceret iniustitiam belli, deserere militiam et denuo migrare ad patriam suam in Hiberniam (nam Hibernus erat inde fugitivus, quia catholicus factus parentibus relictis inheresi); quia autem Bonnae apud me repositam habebat aliquam pecuniam in auro, petebat, ut pro ea legerem missas, quod tum praevie mihi Bonnae significabat, ut, si audirem eum subito mori, legerem pro ista pecunia sacra ad solatium animae eius. Id et feci.

2. Quando ingressus sum civitatem, dominus thesaurarius Ioannes Baptista Segur, videns me in aula, osculatus fuit me ex affectu charitatis. Cuius cistae detinebantur ibi, ut, si quae haberet aliena spectantia ad cives, redderentur eis. Dixit tamen, se nihil alienum habere.

3. Dicebatur, civibus et nobis, ut scripto consignaremus deputatis in aula, quantum damni essemus passi per furta Gallorum, ut repararetur nobis. Fecimus id quidem, at nihil iuvit, nihil recepimus.

4. Cum in horto invenissemus plurima sclopeta, gladios et piken

/

nec possemus abscondere, confregimus, ut saltem ferrum nobis posset inservire ad calathos, ne, dum venirent Brandenburgici, qui indies spatiabantur per hortum, et raperent illa sibi, nihil inde haberemus.

5. Hiems erat mitis, ut possemus nos et cives alii per totam hiemem laborare et sordes eruderare. Familia nostra ab initio extendebat se ad octo vel decem personas, aliquando plures, aliquando pauciores. Reverendus pater Hermannus antea fuerat concionator, iacuit per hiemem diu infirmus in sacristia, quem a febri curavit dominus Claut, praetor civitatis.

6. Multa suppellectilia recepimus a patribus Capucinis, quae ipsi conservarunt nobis post egressum nostrum ex urbe, partim ad ecclesiam, partim ad refectorium spectantia; ipsorum pater vicarius saepius visitabat nos.

7. Curavi, dum adveniret bruder Paulus, murarius, ex Echternach, fieri parvam cellulam in angulo domus capitularis, ut, si veniret eximius pater provincialis vel alius honoratus dominus, possemus ibi charitatem facere, sed ego semper dormivi in sacristia.

8. Volebam quidem in hieme introducere, ut mane prius more solito recitaremus semper litanias de sanctissimo nomine Iesus et vespere litanias de beata virgine Maria cum examine conscientiae, sed vix poteram rem usque eo deducere, nam mane vix poteram convocare, quia dispersi habitabant per hortum, vesperi autem post coenam ibant, ut se parum calefacerent et quieti darent

9. Pecuniam, quam in archivio adhuc conservatam transtuleramus Coloniam ad sanctam Claram, per eximium patrem magistrum Padolff reallatam insumpsimus pro emendis trabibus abiegnis iam caesis ad quadrangularem figuram ad latitudinem 50 pedes, in pretio imperialem pro singulis ab hauptmanno Hersel, qui erat brückenmeister caesarianus. Itidem emimus asseres abiegnos, curavimus per equum nostrum coadiuvantibus interdum equis nobis ad usum concessis a Rheno abduci ad conventum nostrum per portam Stock. Aliquot trabes de nocte solutae a cumulo defluebant per Rhenum, at per famulos in ponte recuperatae sunt, quibus honorarium solvimus. Dum pluebat, erat miseria nobiscum et in tentoriis nostris et in sacristia et in ecclesia, suscipiebamus de manu dei pro purgatorio in hoc mundo. Confessionalia tria in hieme iterum occupavimus, maxime diebus Martis. Novena ab hominibus frequentata primo ad altare sanctae Annae, postmodum ad altare sancti Antonii, quando idem fuit denuo accommodatum.

/

Os ianuae in horto retro ecclesiam obstruximus lapidibus et loco caementi terram sumpsimus. Similiter os caveae maioris obstruximus, ne homines intrarent et inde auferrent, quae sua non erant. Vietores, qui ibi reposuerant vas plenum stanneis scutellis, adhuc fere omnes repererunt. Quamvis posticum obstruxissemus, tamen Brandenburgici milites nocte irrumpentes prope secretum maius abstulerunt funem et urnam ad puteum, ahenum braxatorium spectans ad hominem in Kessenig et magnam laminam capream et alia.

Post collationem vespertinam contigit, ut alicui laico Isidoro dicerem, ut adferret aquam pro crastino die. Ivit et audivit ibi milites ahenum contrusam in fune et stipitibus portantes et iam iam exitum parantes. Clamavit altum, ut vigilias agens in foro audiret et clamaret: Wer da? Tunc milites relicto aheno abscurrerunt et nostri laici retulerunt illud ad fundum conventus, et tamen postea iterum fuit ablatum, quamvis haec et alia iacerent ante nostra tentoria.

Ianuam, quam dominus d’Tiansche curavit per murum perforari, curavimus prius lignea ianua, at cum hoc non iuvaret, lapidibus et luto obstrui, similiter et foramen magnam retro locam secretam. Etiam aliquot calathos ferreos ex aula violenter furati sunt. Hoc cum videremus, reliquos nos extraximus. Obstruximus latere et terra duas ianuas ex ambita in aulam et in vicinam hortum tendentes, e quibus fures timebamus. In magna hac paupertate et miseria, quantumvis conarer pro viribus meis facere, quod in me erat, tamen non poteram evadere murmurationes et detractiones tam nostratium quam saecularium. Nec debebam semper esse patiens. Hinc petebam amore dei ab eximio patre provinciali, ut me dimitteret ex ista miseria et alteri magis experto magisque cordato hoc onus cum honore imponeret, mallem esse subuleus, quam sic in murmure vivere et continuo angore, maxime cum media vivendi deessent et conarer tamen conquirere, undecumque honeste possem, et per litteras et per alias licitas vias. Cerevisiam sat tenuem accepimus a domino Rigel, qui debebat nobis pecuniam, et ab alio auf der Sandkuhlen, qui 12 imperiales in pensionibus debebat nobis annuatim nec poterat in pecunia solvere. Illam ponebamus postmodum, ut esset magis ad manum, in tentorium prope sacristiam proxime ad culinam, in quo etiam carnes, salem et alia victualia reponebamas, et vix salvare poteramus a muribus et soricibus. Siliginem, quam habebamus, vix tueri poteramus ab iisdem. Dum dabamus ad molam siliginem, quam ha-

/

bebamus partim in cistis, partim in vasis aut saccis, curabamus ad pistorem ferre, ut ille nobis pinseret; subinde etiam Coloniae et Sigburgi panis pro nobis fuit pistus.

De subventione nobis ab aliis conventibus facta / Von der Unterstützung durch andere Klöster

De hac iam tum partim dictum in articulo 5 capitis praecedentis, partim hic dicetur.

Reverendus pater praesidens Sigburgensis, Ioannes Girlich, donavit unum malderum siliginis conventui Bonnensi, quod pinsuit affinis meus in panes.

Reverendus pater guardianus Hugo Lemmen Vallis felicis duo maldera, item unum pro eleemosyna ratione iubilei.

Domina abbatissa in Dietkirchen a Velbrück unum, domicella Gevertzhan unum, capitulum unum.

Domina abbatissa Gevertzhan in Vilich unum, dominus praetor Schevastes in Vilich unum.

Sigburgi frater meus corrogavit varia comestibilia pro nobis, meus affinis misit mihi Sigburgo amam cerevisiae optimae cum variis comestibilibus.

Signiaco a reverendo patre guardiano accepimus etiam malderum siliginis cum stramine, pisis, panibus etc.

Ex aliis locis et pagis accepimus poma, rapa, pisa, stramen integrum et scissum pro nostro equo.

Reverendus pater guardianus Rochus Wenneker a me per litteras requisitus obtulit vas carnibus infumatis plenum et vas butyro repletum (at furto ablatum ad portam Rhenanam, de quo supra), vectura utriusque Coloniam usque stetit octo imperialibus.

Reverendus pater guardianus Duisburgensis, Bernardus Lengers, a me per litteras rogatus misit vas butyro et vas carnibus infumatis plenum.

Reverendus pater guardianus Tremoniensis, Henricus Behnen, a me per litteras rogatus misit laridum, zwei seiten specks.

Reverendus pater guardianus Nersiensis, Eusebius van Oeteler, misit egregium vas butyro plenum, quo longo tempore gavisi sumus.

Varii guardiani et reverendi patres variorum conventuum, videlicet Monasteriensis, Tremoniensis, Huxariensis, Frideslariensis, Herstellensis, Nideccensis, Nersiensis, Signiacensis acceptarunt a nobis plurima sacra, quae legenda et exsolvenda restabant ac in-

/

cumbebant nobis et indies currebant propter fundationes et obligationes quotidianas.

Brilonia et Susato multa millia clavorum nobis missa sunt a reverendis patribus guardianis ibidem, scilicet reverendo patre Georgio Caspari et reverendo patre Engelhardo N. et reverendo patre Martino Strunck, vicario Briloniensi, ad reparationem tecti ecclesiae.

Ex Wahn a domicella Schall accepimus malderum siliginis.

Domina abbatissa in Echternach cum bruder Paulo misit duos ducatos in auro.

Venerabilis mater ad griseas sorores Treviris ex valde compassivo affectu erga nos misit cum bruder Paulo, murario, tres petasones, varia egregia suppellectilia pro culina, refectorio, ecclesia, in linteaminibus praesertim.

Reverendus pater guardianus Linnichiensis, Seraphinus Ramecher, misit duo maldera siliginis et duo maldera hordei, item 12 mappas et varia linteamina, vas butyro plenum et carnes.

Sigburgi in monte accepimus malderum siliginis.

Coloniae mendicavi etiam aliquot lodices; idem fecit reverendus pater Everardus Ingerman.

Ego, cum essem Treviris guardianus, procuravi portatile marmoreum, quod sine sumptibus conventus Bonnensis ei 1691 in vere transmisi cum bruder Mauritio Euskirchen. Fuit consecratum a reverendissimo domino suffraganeo loanne Petro Verhorst, episcopo Arbensi, suffraganeo Trevirensi. Eadem cum occasione misi unum portatile pro altari sancti Rochi in Valle felici et pro nostra residentia Sigburgensi unum sine utriusque conventus expensis.

NB. Feria quarta cinerum, ante horum benedictionem seu distributionem, cnm essent multi homines in templo, etiam Brandenburgici, habui sermonem ad populum explicando quadruplum explicationem mysticam cinerum.

Feria sexta parasceves a me passio cantata cnm ministris. Cereus paschalis fuit etiam benedictus.

Primus lapis a me cum ecclesiastica caerimonia positus in novo aedificio, praeparante bruder Paulo, sabbato ante dominicam tertiam post pascha. Nomen eximii patris provincialis et nomen meum litteris initialibus incidit idem laicus lapicida. Sacras reliquias et imagines inclusi. Dominus deus det ulteriorem benedictionem. Amen. Plura his addenda post officii mei Bonnensis guardianatus exspirationem addat, qui Bonnae vidit ant expertus est de novi conventus aedificatione, quam non supervixi ibi.

Postea in congregatione diffinitoriali habita Lennepii 1690, 11. aprilis decretum fuit, ut singuli conventus provinciae specialiter adhuc subvenirent partim in pecunia, partim in victualibus, prout conventuum conditio et possibilitas fuerit Et ita ad laudem et gloriam omnipotentis dei patris et filii et spiritus sancti, qui visitavit nos ab alto, explicit descriptio bombardationis, exustionis ceterarumque conditionum conventus nostri Bonnensis cum ecclesia et adhaerentibus fabricis. Gloriose pauperum patriarcha, sancte pater Francisce seraphice, sancte Antoni Patavine, sancte Bonaventura, sancte Ludovice episcope, ecclesiae nostrae specialis patrone, sancti quinque martyres, primi flores ordinis nostri, in quorum et sancti Ludovici honorem altare maius fuit primitus consecratum, intercedite pro nobis, ut deo miserante, vestro favore protegente et omnium sanctorum coetu intercedente resurgat, refloreat ecclesia et conventus noster ad dei cultum ampliorem promovendum, ad alienae salutis adminiculum amplius, ad propriorum meritorum incrementum maius. Amen.


Literaturverzeichnis

Höroldt, D. (Hrsg.). (1989). Bonn als kurkölnische Haupt- und Residenzstadt. Bonn: Dümmler.

Koch, M. P. (2011). Die älteste Geschichte der Stadt Bonn 1656, verfasst von Adolph Sigismund Burman. (H. u. Bonn, Hrsg.) Bonn.

Niessen, J. (1956). Geschichte der Stadt Bonn, 1. Teil. Bonn: Dümmler.

Pick, R. (1885). Zwei Handschriften aus dem ehemaligen Minoritenkloster zu Bonn. AHVN, S. 87 ff.

Quix, C. (1825). Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt. Aachen: Mayer.


Anmerkungen

1 Fundstelle: Archiv der Münsterpfarre Bonn, Archiv St. Remigius 19; Text nach Richard Pick: Zwei Handschriften aus dem ehemaligen Minoritenkloster zu Bonn, in: AHVN, Heft 43, 1885, S. 127 ff, vor allem S. 137 ff. Die Anmerkungen sind von Pick, wenn nicht anders vermerkt. Eine Zusammenfassung bei (Höroldt, 1989, S. 168 ff).

2 Diese Einleitung fehlt bei Pick (nf).

3 Im Druck: „nti“ (nf); im folgenden werden im Druck noch öfter „n“ und „u“ vertauscht; diese Stellen werden stillschweigend verbessert.

4 Er verfasste ein „Processionale fratrum minorum seraphioi ordinis sancti patris Francisci conventnalium almae provinciae Coloniensis“, das 1748 zu Köln in 8. Anflage erschien. Bei Hartzheim (Bibliotheca Coloniensis} ist seiner nicht gedacht.

5 D.i. Bischof Ludwig von Toulouse, + 1299, heilig gesprochen 1316, nach (Niessen, 1956, S. 182) (nf).

6 Nach Burman (l. c.) liess dieStadt Bonn dieses Gymnasium errichten; es war ein hübsches Gebäude (belle exstructura), das, wie man aus der Chronik S. 214 ersieht, bei der Belagerung 1689 unterging. An seiner Stelle führte der Guardian Verbeck 1789 einen Neubau auf, der neben andern Zwecken auch zur Beherbergung der Fremden diente.

7 Vgl. S. 88 (hier nicht abgedruckt, nf).

8 Siehe (Höroldt, 1989, S. 168) (nf).

9 Wilhelm Egon von Fürstenberg-Heiligenberg: „Als sein Bruder Franz Egon 1682 starb, verhalf ihm Ludwig XIV. zum Bistum Straßburg und 1686 zum Kardinalshut. Er wurde aber erst am 14. November 1689 zum Kardinalpriester von S. Onofrio ernannt. Dies sollte sein Sprungbrett für den Kölner Erzstuhl werden. Es gelang ihm, erneut Einfluss auf den Kurfürst Max Heinrich zu nehmen und dieser ernannte ihn 1683 zu seinem Premierminister. Am 24. Dezember 1683 kam es durch Fürstenberg erneut zu einem Bündnisvertrag zwischen Kurköln und Frankreich, der 1687 noch einmal verstärkt wurde. Max Heinrich machte Fürstenberg im selben Jahr zu seinem Koadjutor. Als der Kurfürst im Juli 1688 verstarb, versuchte Wilhelm Egon sein Nachfolger zu werden. Bei der Wahl des Domkapitels erhielt Fürstenberg zwar mehr Stimmen als sein Gegenkandidat Joseph Clemens, doch es fehlte ihm die notwendige Zweidrittelmehrheit. Trotzdem bemächtigte er sich unter Mithilfe der Franzosen der Regierung.“ (Wikipedia am 2.3.13 / nf).

10 Wahrscheinlich verschrieben statt Richermo. So lautet der Name auch in der Abschrift der Chronik (S. 52). Eine Familie Richermo in Köln erwähnt (Quix, 1825, S. 57). Vgl. auch Braun a. a. O., S. 64 f.

11 D.i. Kardinal Wilhelm Egon von Fürstenberg-Heiligenberg (1629-1704), Bischof von Straßburg, kurkölnischer Minister und Verbündeter der Franzosen (nf).

12 Bedeutung unbekannt (nf).

13 Die Abschrift in der Chronik (S. 66) hat: nobilem picturam e regione sepulchri ponendam.

14 Vgl. S. 168, Nr. 17.

15 Siehe dazu (Höroldt, 1989, S. 48 ff) (nf).

16 Im Druck steht: „Brandebur, grande Burgenses“ (nf).

17 Für den Namen ist in der Handschrift Raum offen gelassen.

18 Um den Kurfürsten von Brandenburg und den Fürsten von Lothringen zu „complimentiren“, sandte die Stadt Aachen wiederholt eine Deputation ins Lager vor Bonn. Die Beamten-Protokolle der erstern Stadt (Stadtarchiv Bd. 48) enthalten darüber folgende Aufzeichnungen:

„1689, Juli 27. Umb des Churfursten zu Brandenburg Durchleuchtigkeit im Lager vor Bonn zu complimentiren, seint beede regirende herren Bürgermeisters, sodan herr Syndicus Lipman und herr Hauptman Bogart deputirt und mithin deroselben zwey stuck des besten Weins, wo derselb am fuglichsten zu gehaben, zu praesentiren und im übrigen alles werkstellig zu machen, so der sachen und dieser Gemeinden Notturft erfordern mögte. Da aber wider Versehen einem oder andern der herren Deputirten währender Deputation einiche Ungelegenheit zustossen würde, der oder diejenige sollen deswegen allerdings vertretten und schadlos gehalten werden. —

1689, August 5. Ist durch herrn Syndicum Lipman ausführliche relation nacher des Churfursten von Brandenburg Durchleuchtigkeit im Lager vor Bona beschehener deputation und sonsten dessen allem, was in Cöllen währender legation nach und nach vergangen, erstattet, annebst auch ein churfurstlich Brandenburgisches Anschreiben seines Inhaltz vor und abgelesen und ist demnegst angemelte erstattete relation allerdings placidirt und begnehmet worden. —

1689, September 30. Umb des Fürsten von Lothringen Durchleuchtigkeit sowohl als itzige Teutschmeister Herzogen zu Gulich im Lager vor Bonn zu complimentiren, seint beede regirende herren burgermeistere von Mulstrohe und Chorus, sodans herr Syndicus Lipman und herr Hauptman Bogart deputirt, gestalt hochersagter Ihrer Durcbleuchtigkeit zu Lotbringen zwey, dem herrn Teutschmeister eins, wie weniger nit dem herrn General Schwartz gleichmeesig ein fuder Weins, des besten, wo derselb am fuglichsten zu gehaben, zu praesentiren und im übrigen alles werkstellig zu macben, so der sachen und dieser Gemeinden Notturft erfordern mogte, da aber wider Versehen einem oder anderen der herren Deputirten währender legation einiche unverhofte Ungelegenbeit zustossen wurde, der oder diejenige solle solchen unvermutheten pfals allerdings schadlos gehalten werden.“

19 Jetzt Kölner Chaussee. Ueber den Namen vgl. Pick, Materialien zur Rheinischen Provinzialgeschichte, Bd.1, Heft 1, S.77, Anm.1.

20 Die Abschrift in der Chronik (S. 141) hat richtiger: et unus frater laicus.

21 Hier bricht der Druck ab (nf).

22 Diese Nummer ist in der Handschrift übersehen.

23 Für den Namen ist in der Handschrift Raum offen gelassen.

24 An dem jetzt verschwundenen Windmühlenthurm am untern Ende der Stadt Bonn befand sich über dem Eingang die Inschrift: „Ferd. Florkin Hofkammerrath vndt Landtrentmeister curavit A[nn]o 1700.“ Ohne Zweifel ist es derselbe, welcher oben als Oberkellner bezeichnet ist.

zurück © 2013 by nf established 17.03.2013, revised 22.04.2014 Valid XHTML 1.0 Transitional
BilderGalerie