1719 Juli 06 Erzbischof Josef Clemens: »Epistola pastoralis reverendissimi ac serenissimi domini Josephi Clementis« (Hirtenbrief)[1]

 

Epistola pastoralis | reverendissimi ac serenissimi domini, | d[omini] Josephi Clementis | archi-episcopi et principis electoris Coloniensis, Episcopi & Principis Hildesiensis ac Leodiensis, Administratoris Berchtesgadensis, utriusque Bavariæ Ducis &c. &c. | Ad Clerum, populumque suum Coloniensem, Hildesiensem, Leodiensem & Berchtesgadensem. | Coloniae Typis Servatii Moethen, | Serenissimi Electoralis typographi

<1>

JOSEPHUS CLEMENS DEI GRATIA ARCHIEPISCOPUS COLONIENSIS, S[ancti] R[omani] I[mperii] PER ITALIAM Archi-Cancellarius, & Princeps Elector, Legatus natus Sanctae Sedis Apostolicae, Episcopus & Princeps Hildesiensis ac Leodiensis, Administrator Berchtesgadensis, utriusque Bavariae, superioris Palatinatus, Westphaliae, Angariae, & Bullionis Dux, Comes Palatinus Rheni, Landgravius Leuchtembergensis, Marchio Franchimontensis, Comes Lossensis, Hornensis etc.

Clero, populoque suo Coloniensi, Hildesiensi, Leodiensi & Berchtesgadensi salutem in Domino.

 

Omnem operam pro Pastoralis solicitudinis munere semper adhibuimus, ut creditae Nobis Christi oves, unanimes in fide, multa pace fruerentur in Domino, proculque ab illis exularent dissidia, ea præfertim, quæ ex doctrinis variis & peregrinis, animas certum in interitum trahentibus, nasci solent: Multi enim lupi, ut cum Divo Martyre Ignatio loquamur, velleribus texri, in Dei stadio currentes <2> captivos comprehendunt: verum in vestris concordibus animis nullus dabitur illis locus.

 

{2. Cor.6} Os nostrum patet ad Vos, Fratres charissimi. Nunquam acerbius {2.Cor.11} urimur, quam si inquieti homines {1. Tim.6} profanis vocum novitatibus Vos conturbent, {1. Tim.6} non acquiescentes sanis sermonibus, {2. Tim.3} errantes, & in errorem mittentes {Ps.13}. Hi viam pacis non cognoverunt. {2. Cor.1} Abundat vero consolatio nostra, si eam, quam ardentissimis votis & omni conatu firmare satagimus, ipsi Vos {Ad Eph.4} soliciti fueritis servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus & unus spiritus, una fides. Hoc {Ad Phil.4} gaudium, hæc corona nostra. Gaudium autem nostrum non essetis, Fratres charissimi, nisi pariter & corona; nec corona esse poteritis, nisi ardissimo in spiritu Christi vinculo conjuncti; nec sacro hoc vinculo conjungi, nisi {Ad Coloss.2} tenentes supremum in terris Ecclesiæ caput, in quo totum corpus per nexus & conjunctiones subministratum & constructum crescit in augmentum Dei, fitque {Brev. Rom. in Off. Dedic. Eccles.} speciosa illa in terris Ecclesiastica Hierarchia, alma Sionis, ubi omnia aptis juncta nexibus locantur, cælestisque Hierarchiæ aemula, quia {De unit. Eccl.} unitatis origo, ut Augustinus ait. Si vero sit schisma in corpore, si Ecclesiæ membra a capite sejungantur, si {Cant.1} filii Matris pugnent contra eam, si ponatur {Matt.15} abominatio desolationis in loco sancto, ac {Bulla Pii II. quae incipit execrablis <1460>} totus Hierarchie Ecclesiasticae Ordo confundatur, non erit amplius illi formosæ Christi Sponsæ species neque decor: & quis <3> deinceps in ea cælestis Hierarchiæ imaginem agnoscet, quæ nihil referat cælestis concordiæ, sed illum potius dissidii ac furoris locum adumbret, {Joh.10} ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat?

 

Nostrum interim {Joan.3} gaudium impletum est, {2. Cor.1} abundat consolatio nostra, cum attendimus Ecclesias Divina Providentia curæ Nostræ commissas, omnium Ecclesiarum Matri ac Magistræ, illiusquc Summo Capiti, Christi in terris Vicario, indissoluto omnimodæ obedientiæ ac reverentiæ nodo esse conjunctas, parique obedientia & reverentia Constitutionem Unigenitus tanta sapientia a Sanctissimo Domino Nostro Papa CLEMENTE XI. editam, tanta submissione animi & alacritate ab omnibus prope Orbis Catholici Episcopis, atque etiam a Nobis receptam & publicatam, ceu veram fidei Regulam amplexas esse, eique firmissime adhaerere.

 

Hinc {1.Pet.1} pax vobis multiplicata, & {Marc.14} tranquillitas facta est magna, dum sævi maris non procul tument procellæ, & vicina littora concutiunt. Ipso sonitu fluctuum, ad Vos licet nondum pertingentium, admonemur, navem, cujus regimen Nobis licet indignis traditum est, omni ope subsidioque munire; & ne sufflantibus e vicinia ventis quatiatur, diligentissime providere. Quare animos vestros in ea, quam, suscepistis, veritate usquequaquc confirmatos, <4> solidatosque cupimus. Quo conducent maxime indubitata, & luculentissima, nuper typis vulgata, Ecclesiæ Præsulum toto Orbe Catholico diffusorum, de suscepta non sine plausu suis in Provinciis Constitutione Unigenitus testimonia, quibus profecto obstruitur os omni homini contentioso, effugiumque tergiversanti praecluditur. Quis enim universæ Ecclesiæ rem dogmaticam – cujusmodi est, nemine difcrepante, laudata Conftitutio – omnium prope primariorum Pastorum suffragiis firmanti, fidem aut obedientiam negare præsumpserit; nisi forsitan sanctum hoc abjecerit Christi effatum, {Matt.16} Portae inferi non praevalebunt, aliudque in caput suum detorquere voluerit, {Matt.18} Sit tibi sicut Ethnicus & Publicanus?

 

Nos quidem Constitutionem illam, ceu divinum Christi Sponsae oraculum, CLEMENTIS XI. voce prolatum ea veneratione colimus, qua divinitus Petro suggestam de Christi Divinitate confessionem, {Matt.16} Tu es Christus Filius Dei vivi. Confidenter pronuntiamus, Fratres charissimi; non minori religione prosequimur, quæ, Deo authore, CLEMENS XI. quam quæ Petrus effatus est. Cur enim sit venerationis cultusve disparitas, ubi una est fidem facientis authoritas? Neque vero ideo Petrus enuntiatur a Domino beatus, quod JESUM Filium DEI vivi edicat – Hoc ipsi daemones proclamarunt – sed quod, Deo <5> revelante, seu inspirante edixerit: [Ibd.] Beatus es Simon Bar jona, quia caro & sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Os Domini per CLEMENTEM XI. locutum esse, universa – Quid enim paucorum Nos moveat, moreturque cundatio? – agnoscit, profiteturque Ecclesia. Nullus igitur superest tergiversationi locus. Ipsius Petri confessio certam præstat definitionem CLEMENTIS: ab illa nimirum confessione, tanquam merces a Domino reddita, dimanavit in Petrum Petrique Succcessores suprema omnisque erroris expers in rebus fidei & morum decernendis authoritas; cum Petro, Christi Divinitatem confitenti, Christus ipse Petra? soliditatem in Ecclesia sua fundanda pollicitus est: [Ibd.] Et Ego dico tibi, quia tu es Petrus & super hanc Petram aedificabo Exclesiam meam. Quibus verbis concedam Petro fundamentalis lapidis praerogativam prisci Ecclesiae Doctores plerique omnes agnoverunt. Hinc asserta Petro Petrique Cathedrae fides, quae deficere non possit. Et vero si superpositum fundamento ædificium nutare impossibile est, & ipsum labefactari non posse fundamentum nemo ierit inficias: quassato enim fundamento, superpositam ruere molem necesse est.

 

{1. Cor.11} Imitatores hic mei estote, Fratres charissimi, sicut et ego Christi. Ad Petri responsum, Patre revelante, emissum, vocem extollit Christus, comprobans laudansque <6>  discipuli confessionem. Et Nos vocem cum universali Ecclesia extollimus venerantes & laudantes editam a CLEMENTE XI, Deo authore, id est, Spiritu Sancto juxta Christi promissa assistente seu dirigente, Constitutionem. Praecludantur aures omni voci alienæ a voce Petri. Dixerint {Matt.16} Alii Filium hominis esse Jeremiam, alii Eliam, alii unum ex Prophetis: sentiunt ut homines: Petrus vero humana transcendens, quod Divinum est, sentit, sapit, loquitur.

 

Praecludamus & Nos aures omni voci alienæ a voce CLEMENTIS XI, quantumvis aliter sapiant, aut obloquantur nonnulli; sapiunt ut homines, garriunt ut homines. Petrus per CLEMENTEM locutus eft: {Gen.24} A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum Ejus quidquam aliud vel audire vel loqui. Quare & ipsius CLEMENTIS plenis Pastorali solicitudine & paterno affectu vocibus Vos adhortamur: {Bul. Pastoral. officii; 1.Joan.4} Nolite, filii dilectissimi, Vosque potissium, qui ut loco, ita & periculo, propinquiores estis, nolite omni spiritui credere: sed sanam & orthodoxam sanctae Romane Ecclesiae doctrinam, quae sacrum fides depositum intemerate servat, tuto sequimini & firmiter custodite.

 

{Isa.51} Attendite ergo, Fratres charissimi, ad Petram, in qua fundata est Ecclesia: ab ea ne latum quidem unguem discesseritis. Quis enim Columnae Veritatis, quæ Ecclesia est, adhærere possit, qui ad Lapidem fundamentalem, <7> cui innititur Columna, propius non accesserit?

 

Idipsum Nobiscum sapere Vos in Domino confidimus, Fratres charissimi; Et si quis Vestrum – quod absit – aliter sentit, non Deus, {Matt.16}} sed caro & sanguis revelavit. Nec Vos moveant capriosa cavillantium spirituum argumenta, & frivola, assequendæ Veritatis specie fucata, ad Generale Concilium appellatio: quoniam {Gelas. papa ad expisc. Dardanae} ad Sedem quidem B[eati] Petri Apostoli de qualibet mundi parte Canones appellari voluerunt; ab ipsa autem nemo sit – in rebus præsertim dogmaticis – appellare permissus; {Idem in Commomit. ad faust.} Et Apostolica Sedes, frequenti more majorum, damnandi, quos oportuit, nulla existente Synodo, habeat facultatem. Nec veremur, ne Apostolica sententia {Agato papa ad Imper. Constant. & Heracl. ac Tiber. August.} – Cujus authoritatem semper omnis Catholica Christi Ecclesia, & universales Synodi semper secutae sunt – resolvatur, quam & vox Christi & Majorum traditio & Canonum fulcit authoritas. Si quis igitur ad Vos venerit, aut si cujus in consortium incideritis, qui laudatae Constitutioni, etiam sub prætextu temerariae & schismaticæ appellationis ad futurum Generale Concilium perperam interjectæ, debitam obedientiam recusarit, Nostris vestigiis inhorrentes, procul ab eo fugite, sentiatque nullam Vobis cum eis, quos nuper Sancta Sedes Romana a se separatos declaravit, communionem Ecclesiasticam existere, nec exstituram deinceps, donec – quod faxit Deus – penitus <8> resipiscant. Quin & ejusmodi pacis Ecclesiasticæ perturbatores, a quibus non minus, quam a teterrima peste abhorremus, si rescieritis in Diæcesibus Nostris aut palam grassari, aut dolosi serpentis instar – qui mos eorum est – clam virus suum spargere, illos ut ad Nos quamprimum deferatis, per Vestram totiusque Dominici gregis salutem adjuramus; ut ex Pastoralis vigilantiæ ac solicitudinis præscripto, opportunum exitiali malo, priusquam latius serpat, remedium omni solertia afferamus. Nos enim, sicut cum Patribus Concilii Constantinopolitani {Concilium Constantinopol. An[no] 536; Act. 4} sequemur semper Apostolicam Sedem, & obediemus; ita etiam ipsius Communicatores habebimus, & condemnatos ab illa & Nos condemnabimus, refractarios insectabimur: Et qui {Matt.18} Ecclesiam non audierit, erit Nobis sicut Ethnicus & Publicanus.

Datum Bonnae in Residentia Nostra Electorali die sexta Mensis Julii Anno millesimo septingesimo decimo nono.

JOSEPHUS CLEMENS

Archi-Episc[opus] & Elector

L[ocus] S[igilli]



[1] Fundstelle: ULB Düsseldorf, urn:nbn:de:hbz:061:1-19223.

zurück © 2019 by nf established 02.02.2019 Valid XHTML 1.0 Transitional
BilderGalerie