Dr. Martinus Luther: Sermo de indulgentiis pridie Dedicationis Anno 1517[1]

[= 30.05.1517]

löscher

THema. Stans autem Zachaeus dixit ad Dominum.

Conclusio. Quibus Christus aliquid est, illis omnia nihil sunt, quibus autem Christus nihil est, continuo illis omnia grandia sunt. Quid autem sit, Christum aliquid vel nihil esse, discamus a Zachaeo, cujus affectus erat, ut Evangelista dicit, quod quaerebat videre Jesum, qvis esset. im[m]o necessario sequitur, quod sublimiter de eo sentiebat, de se vero nihil: Deinde gaudet suscepto Christo. Ideo Christum aliquid esse est in ipso placere, delectari, desiderare, diligere, magni reputare, se indignum eo judicare & non quaerere ad habendum (quod est praesumtuosum) sed ad videndum tantum, ac omnes eos judicare, magnifacere, praedicare, ad quos ille dignetur declinare, atque velut desperare, nec unquam praesumere quod ad se veniat, licet paratissimum sese sentiat ad suscipiendum eum, sed contentus sic se mirari, & obsequi illos, ad quos illum viderit ire. Hic pius humilis & rectus

/

affectus solum Christum aliquid judicat. Econtra Christum nihil esse, est non in ipso delectari, sed in se ipso & in his, quae sua sunt, im[m]o contemnere & nolle eum desiderare. Sed sane notandum, quod sint diversi modi in Christo placitum habentes, eum cupientes, reputantes. Aliqui carnaliter, curiose, pueriliter, seu secundum suam opinionem, quales illi erant in Evangelio, qui tunc mirabantur, quod ad hominem peccatorem ivisset, cum ad se illum cuperent ire, quia se dignos reputabant. Hi sunt iniqui, qui potius se reputant & sibi placent, & sibi aliquid videntur esse, arbitrantes se sapere, intelligere, bene vivere. Et sic per Christum i[d] e[st] gloriam Dei suam gloriam quaerunt, ut puta pro confirmatione suae dignitatis, Deum hospitem habentes, qui ideo ad eos declinant, quia digni sunt, ideo eum reputantes, ut per eum reputentur; quod si non reputentur per eum, jam cessant eum reputare ac magni facere, & sic justificantur in opinione sua bona de se ipsis, qvod ubi non fit, irascuntur & murmurant, videlicet peccatores sibi praeferri: Et statim proruit infelix superbia interior, in judicium temerarium, vel in ostentationem sui, in blasphemiam Dei, qvoniam tam pulchre se ornaverat prius decoribus bonorum operum. Hi ergo sic Christum qvaerunt, ut non per eum salventur, sed ut falsos se testificentur. Non auctorem justitiae, sed testem sanctificationis suae reqvirunt, ac per hoc se meliores & superiores eo aestimantes. Ah! bone Deus, qvam grandis stultitia est judicatio proximi. Hic murmurant omnes, omnes temere judicant; tam communis pestis est judicium temerarium etiam usqve hodie, cujus causa est coecitas magna & ignorantia sapientiae in mysterio absconditae a sapientibus & revelatae parvulis. Sunt enim stulti & crassi sancti, qui cum grossos defectus in se non sentiunt, nullos defectus in se statuunt. Ideo tutius est, multos magnos & crassos defectus habere qvam nullos. Ratio est, qvia cum omnis homo sic vanus & mendax coram Deo, soli illi hoc ignorant, qvi in sensu & corde se tales nonnihil inveniunt, ac in hoc contenti sunt, dicentes: Nihil mihi conscius sum, ergo in hoc justificatus sum: Cum hoc ipsum sit horribilissimum peccatum, non esse sic conscium, qvod sit justificatus ex eo.

Alii spiritualiter & vere, qvi, ut dixi, non audent eum ad se cupere prae nimia sua indignitate & illius dignitate, & eo ipso tamen vehementissime eum vocant, per negativam fortissimam concludentes affirmativam. Sic autem Deus qvaeritur, dum non qvaeritur,

/

laudatur, dum non laudatur, diligitur, dum non diligitur, petitur dum non petitur, pulsatur dum non pulsatur, dum fugitur ab eo, curritur ad eum. Qvae omnia in Zachaeo vide mirabilissime: Neqve enim pulchrius, ornatius modum vidi qvam hoc loco descriptum. Orationem enim veram nullus audit nisi Deus, nec homo ipsemet, & est in oratione etiam mentali sicut in circulo, signo, cogitatione i. e. id qvod petimus, est velut circulus. Hunc nos deo exhibemus, qvando petimus. Hunc optime sentimus; sed Deus illum intimi cordis fundum desiderii, qvod est supra omnem cogitationem, exaudit: Qvod cum facit,omnia admiratur accepisse se, qvae non audebat petere, & sic verum est: anima qvod petit non petit, & qvod non petit hoc petit, qvia nescit qvod petit: Sicut ut ait Christus & Apostolus Paulus [Römer 8,26[2]]: „Sic sicut oportet orare nescimus.“ Sic S[ancta] Monica, ut ait B[eatus] Augustinus, exaudita est secundum cardinem desiderii sui. Exemplum Zachaeus, qvi potuit videre Christum & non peti[v]it in domum: At hoc maxime petitur, qvia patet, si qvis interrogasset, an vellet Christum in domum: Respondisset, utinam! Et cum alii, qvi petierunt, non sint exauditi, qvia desiderii cardo non petivit Christum, sed se ipsum.

Coroll[atio]. Nemo praesumat se petere vel orare recte, sed roget ut doceatur a Deo orare & petere. Hinc superbi in suis orationibus omnem diligentiam fecisse putantes, securi erunt, non advertentes, non timentes, ne forte malo fundo oraverint.

Conclusio. Patet[3] ex Evangelio [Lk 19,1-10], qvod adeo Deus solum inqvirit hominis interiora & cor, ut si qvis omnia fecerit aut dederit, praeter cor, nihil fecerit. Sic Prov[verbia] 23,26[4] : „Praebe fili cor tuum mihi, non manum, non deniqve corpus, sed cor, mihi non tibi.“ Sic Gen[esis] 4[,4]: „respexit Dominus ad Abel & ad munera ejus, ad Cain autem & ad munera ejus non respexit,“ qvod Apostolus [H]ebr. XI[,4] sic exponit: „Fide Abel plurimam hostiam obtulit qvam Cain.“ Ecce fides distingvit inter Abel & Cain. Et qvanta vis sit posita in hac re, ex contraria displicentia patet. Nam Ps[almae G] 4[,3] dicitur: „Filii hominum usqve qvo gravi corde? Ut qvid diligitis vanitatem & mendacium?“ Id est omnia qvae sine corde offeruntur vana sunt & mendacia, in quibus tamen gloriamini ad confusionem vestram per cor grave. Et Ps[almae] [9]4: „Qvadraginta annis proximus fui generationi huic, & dixi: Semper habent errorem corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas, qvibus juravi intra me, si introibunt in reqviem meam.“ Ecce sine corde

/

semper erratur, ira incurritur, reqvie privatur, vanitas qvaeritur, mendacium diligitur & confusio pro gloria qveritur. Nam Hebraeus Textus sic habet sensum: Filii viri a usqve qvo gloriosi estis in iis qvo ad ignominiam sunt ? Dum diligitis vanitatem & qveritis mendacium.

Sic Dedicationes Ecclesiarum in ceremoniis & externis operationibus signa sunt cordis dedicandi Deo. Qvid enim Deus templum signi curat, qvando templum signati non habet ? Qvid faceret homo homini, si qvotannis in negotio alter alteri registra & dicas afferret, & scriberet debita & facienda, nunqvam tamen faceret? Nonne ille solum signa & verba tandem pertaesus, rumperet simul omnia? Certum enim est, hoc nolle hominem ab homine sustinere, & tamen Deus debet hoc assidue sustinere. Ideo ecce fit, ut saepius Ecclesiasticas fulminet qvam alias domus, qvod hic vanissimis lignis tantum irritatur verius qvam colitur. Sed ad Evangelium revertamur & scrutemur, videamusqve mirabilia de lege Dei. Videmus hic Christum meum, cordium judicem & nullius personae i. e. faciei sive bonae s[ive] malae respectorem: Nam si personam respexisset, melior illa erat eorum qvi murmurabant, qvam ad peccatorem divertisset, qvos tamen deseruit, pejor erat Zachaeus, qvem tamen non veritus est. Illi enim seqvebantur eum & cupiebant, hic erat princeps publicanorum, illi boni, hic malus. Ex qvo id miraculum conficitur, qvod qvi cupiunt Christum, non cupiunt, & qvi non cupiunt, cupiunt, & ipse ad eos ingreditur, qvi eum non cupiunt, fugit ab eis qvi eum cupiunt. Hic igitur differentiam cordium & cupiditatis videamus, ut corde erudiamur in sapientia. Certum est, qvod illi desiderabant Christum ad eos ingredi, alioqvin murmurassent, qvod ad Zachaeum ingressus fuit; sed cor eorum fuit perversum & vanum, qvod Christus vidit, ipsi autem non viderunt. Nam cor eorum fuit tale, qvod se dignos credebant Christi adventu, ac per hoc voluerunt per Christi ingressum suam dignitatem probari & commendari a tanto Propheta, ut diceretur: Ecce qvanti sunt illi ad qvos tantus ingreditur! Sic, sic suam gloriam & suae justitiae pompam in Christo qvaerebant, & qvae sua sunt. Nondum erant vacui & inanes se ipsis, ideoqve indefensi sunt, qvod non eos glorisicavit suo incressu, dicentes, qvod ad peccatorem divertiflet, qvasi dicerent: Sunt hic multi justi tanta gloria bene digni, & peccatorem praefert. Vide ergo qvid faciat stulta superbia, qvam manifesta praeferat peccata, scilicet

/

judicia temeraria, detractiones, invidias & iras. Sic, sic Christus in signum contradictionis ponitur, ut revelentur cordium cogitationes. Qvis enim nosset eos talia cogitare, nisi Christus revelasset? Nec ipsummet cor novit se talia cogitare, donec contradictione hujus signi reveletur. Christus autem non venit, ut testimonium perhibeat vanitati, ut approbet & justificet & glorificet justitias & probitates hominum, sed ut glorificet Patrem suum. Non ad gloriam justitiae nostrae, sed ad gloriam misericordiae & gratis suae, ut Apostolus ait. Ideo non potest venire ad eos, qvi sese dignos & justos putant, sed tantummodo ad miseros & misericordiae cupidos & gratia indignos. Sic patet, qvomodo simul cupierunt & non cupierunt Christum, qvi concupiscere isto modo, scilicet per se ipsum & finem gloriae suae, est potius non concupiscere.

Zachaeus autem non cupiebat Christi adventum, & tamen cupiebat: Qvod non cupiebat patet, qvia adscendit tantum ut videret transiturum, non autem praesumebat, nec audebat cupere ingressurum. Patet enim manifeste, qvod non se dignum putavit, qvia voluit esse contentus eo viso & latere postea, non enim habuit, unde gloriosum sibi foret, Christum advenisse: sciebat sese non mereri prae caeteris omnibus, qvod autem cupiebat patet, qvia accepit illum gaudens: Gaudium enim est signum praecedentis amoris & cupiditatis. Si enim qvis ipsum interrogasset, velletne Christum habere? Respondisset, non audeo optare nec velle. Illi autem respondissent: Utiqve & spero sic futurum. Videte ergo pro funditatem cordis humani, cujus veritas tam intima est & tam secretum velle, ut nesciat sese nec gaudeat velle, solum modo sentitur & vivitur hoc velle, non autem elicitur. Hoc est rectum cor, haec sunt interiora hominis. Unde dicit Christus: Hodie salus huic domui facta est a Deo, hinc hinc justus, qvia haec est domus mea: Et iterum, eo qvod & ipse sit filius Abrahae: Ipse, ipse, non illi. Ecce ergo qvomodo offenduntur illi, qvum non fecerit ut offenderentur ad malum? Qvia potuisset hunc Zachaeum occulte vocare ad gratiam, sed voluit id manifeste fieri, ut illi falsam justitiam propriam agnoscerent & Zachaeo similes forent. Et sic per unius Exemplum voluit omnes a morbo sanare, licet illi abusi sint medicina hujusmodi, unde & concludit: Venit enim filius hominis, qvaerere & salvum facere, qvod perierat. Non venit glorificare jam justos & salvos, voluit ipse eos offendi non ut caderent, sed ut se ipsos agnoscerent, qvoniam pleni erant gloria & amore sui.

/

Hoc autem vitium est in qvolibet homine nisi per gratiam sanetur, & fuit ab initio mundi, eritqve usqve in finem, qvia qvaerit in omnibus, etiam in Christo, qvae sua sunt. Regnat autem potissimum nostro tempore, [5]ubi populus per seductores, fabulatores etc. in istud vitium ducitur, qvi debuit potius reduci. Quales sunt qvi indulgentiae praedicant[6], de qvibus ex[empli] gr[atia] & qvia id multi petierunt, pauca dicam: Dixi enim de iis alias plura, maxime cum sit prae foribus pompa ista indulgentiarum: Ut sim ego excusatus, & vos a periculo falsa intelligentiae eruamini. Primum protestor, qvod intentio Papae est recta & vera[7], saltem ea qvae jacet in lit[t]eris, syllabis. Secundo forte & verba eorum, qvae buccinant, sunt vera in aliqvo sensu; sed tamen vis est qvaedam, non dicuntur vere, vel non intelliguntur resse. Sciendum itaqve, qvod tres sint partes poenitentia, secundum usitatum modum. Melius autem sic[8]: Duplex est poenitentia, scilicet signi & rei. Rei est illa interior cordis & sola vera poenitentia, de qva Christus dicit, poenitentiam agite, & Petrus Act[a][9] II: „Poenitemini & convertimini!“ Signi est illa exterior, qvae freqventer est facta, cum illa interior sit ficta saepe, & haec habet duas illas partes, Confessionem et satisfactionem, de qva Lucae III[,8] dicit Joh[annes] Baptista: „Facite ergo dignos fructus poenitentia.“ Confessio iterum duplex est, publica & privata. De publica dicitur Jac[obus] ultimo [=5,16]: „Confitemini alterutris peccata vestra:“ De privata nescio ubi Scriptura loqvitur: Idcirco Dominis Juristis eam commendo, ut ipsi probent, ubi de jure divino probentur satisfactio & Confessio ut nunc sunt in usu. Nam satisfactio illa, qvam Johannes praescripsit Lucae III. est totius vitae Christianae officium, & generalis omnibus imposita & publica. Privata vero Confessio & satisfactio fateor me nescire ubi doceantur & praecipiantur.

Conclusio. Indulgentiae praereqvirunt, im[m]o ad contritionis veritatem debent prodesse aut sunt maxime; tollunt autem nihil aliud qvam privatae significationis impositiones. Et sic timendum qvod freqventer cooperentur contra poenitentiam interiorem. Nam paenitenti interior est vera contritio, vera confessio, vera satisfactio in spiritu: Qvando poenitens vere purissime sibi displicet in omnibus, qvae faecit,

/

& efficaciter convertantur ad Deum pureqve agnoscunt culpam, & Deo confitentur in corde: Deinde per sui detestationem intus se se mordet & punit, ideo ibidem Deo satisfacit. im[m]o vere poenitens vellet, si fieri posset, ut omnis creatura suum peccatum videret & odisset, & paratus est ab omnibus conculcari. Non qvaerit indulgentias & remissiones poenarum, sed exactiones poenarum. Unde duplex est contritio seu poenitentia interior, una scilicet ficta, qvae vocatur vulgo (Galgen-Reue) qvod facile videtur in iis, qvi statim recidivant & saepius ita ruunt. Hi sic dolent de peccato, quod plus de poena peccati: Et nihil aliud displicet qvam displicentia Dei in peccato: Mallet enim ut peccatum placeret Deo, & sic Deum injustum optat. Haec res perversissima est, sed freqventissima, qvia timore poenae & amore sui justitiam Dei odit & suam iniqvitatem diligit, poenam enim odit. Alia est vera, de qva dixi, qvod amore justitiae & poenarum odit peccatum, qvia cupit ulcisci justitiam laesam. Ideo non petit indulgentias, sed cruces: Sicut legitur in multis legendis, ut de S. Paula, qvam S. Hieronymus prohibuit ne fleret, & ut mitius se castigaret, illa noluit etiam cum dispendio salutis corporalis.

Videte itaqve, qvam periculosa ret sit indulgentiarum praedicatio, qvae praecisa gratia docet, scilicet fugere satisfactionem & poenam, ita ut operatio erroris esse timenda sit, qvam Apostolus praedixit[10]. Qva enim facilitate simul & semel possunt praedicari contritio vera & tam facilis largaqve indulgentia? cum vera contritio rigidam exactionem cupiat, & illa nimis laxet. An excusabimus, qvod de contritione perfectorum ista intelligenda sint? Ac sic non esse necessarium, homines ad perfectam ducere. At cur ergo meretrices & Publicani incipiunt ab hac contritione? im[m]o ad hanc omnes sunt exhortandi.

Literaturverzeichnis

Ebeling, Gerhard. Lutherstudien, II: Disputatio de homine, Teil 3. Tübingen: Mohr, 1989.

Flörken, Norbert. „Ein Beitrag zur Datierung von Luthers "Sermo de indulgentiis pridie dedicationis".“ ZKG, 1971: 344 ff.

Löscher, V.E. Vollständige Reformationis-acta und Documenta ... Bd. 1. Leipzig: Johann Grossens Erben, 1720.



[1] (Löscher 1720, 734 ff.) Fundstelle: Bayerische Staatsbibliothek, Signatur: 4 H.ref. 474-1 (http://www.bsb-muenchen.de/16-Jahrhundert-VD-16.180.0.html).

[2] „Desgleichen hilft auch der Geist unsrer Schwachheit auf. Denn wir wissen nicht, was wir beten sollen, wie sich's gebührt; sondern der Geist selbst vertritt uns mit unaussprechlichem Seufzen.“

[3] Die folgende Passage wird zitiert von (Ebeling 1989, 203 f.).

[4] In der Druckvorlage: 4.

[5] Kursivsatz in der Vorlage.

[6] Mascula vox contra Tezelium et ejus gregales (Löscher).

[7] Verba reverentiae et amoris, omnia in melius interpretantia (Löscher).

[8] Aurea observatio (Löscher).

[9] Gemeint ist Apg. 3,19.

[10] Prophetica vox Lutheri de revelatione Antichristi per Indulgentios (Löscher).

zurück

© 2012 by nf

established 18.08.2012

Valid XHTML 1.0 Transitional