Res gestae Divi Augusti
("Monumentum Ancyranum")

V, 9-18 (lat/dt)

Omnium prov[inciarum populi Romani], quibus finitimae fuerunt gentes, quae n[ostro infestae erant imperi]o, fines auxi. Gallias et Hispanias provincia[s penitus pacavi; et ultimus es]t Oceanus a Gadibus ad ostium Albis flu[minis domitus]. [...] Die Grenzen aller Provinzen des römischen Volkes, habe ich ausgedehnt, da, wo feindliche Nachbarvölker waren. Die gallischen und spanischen Provinzen habe ich völlig unterworfen; und der äusserste Ozean ist von Cadiz bis zur Elbe-Mündung bezwungen. [...]
Cla[ssis Germanica Oceanum] ab ostio Rheni ad Solis orientis regionem usque ad sinum Codanum navigavit, quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit. Cimbrique et Charydes et Semnones et ejusdem tractus alii Germanorum populi per legatos amicitiam meam et populi Romani petierunt.

zurück zur Hauptseite Kalkriese