Engelberte, viri gladio fungentis utroque 1
refert, ut secum tractet de legibus et de
decretis et de supracelestibus et de
eternis verisque bonis: in talibus esse
te decet instructum; verum si maxima parvis
assimulare licet 2 de legibus inferiorum
istorum plus experior te divite pauper
te felice miser in rerum cognicione
invitus 3
hominum mea vita 4, tua vita
ceca 5 ; magis misereri 6 felicibus experiuntur
ex felice statu trahit ignorancia nubem.
certior in miseris viget experiencia rebus.
{folio 172 verso}
si igitur mundum ( optas 7 ) perpendere, mundum
sum satis expretus 8, experto crede magistro 9 ;
quid non experior dum, me quasi prothea 10 mitto.
sum, quando volo, felix; quando nolo, miser, et sum,
quando volo, prudens, et sum, quando volo, stultus.
sic vario vultus, sic formas mutor in omnes,
et sic assimulo me cunctis et mihi cunctos.

hac ratione nimis legi de cognicione
mundi, de maculis dominum, maculis, quibus ipse
vix antichristus 11 poterit super addere plures;
eque tot et tantas 12 viciis tria pessima sensi,
que tres agresti sortiti sunt: idiota,
invidus et cupidus, qui delirare videntur
plus antechristo, quod de ratione probatur.
antichristus enim soli contrarius ibit
christi persone; sed personis tribus istis
tres sunt appositi 13 ; pater omnia, nil dat avarus:
filius omnes scit rerum causas, idiota
nullas; sanctus Spiritus est omnino benignus
et pius, mundus est omnino malignus et atrox.
nam cum ditatus sim dote poematis huius,
dum metra diffundens multiplico tale talentum,
quale mihi dominus dedit, et volo dicere versus
arte laboratis 14. idiota 15 preobstruit aures,
invidus oblatrat et avarus premis demit

ex hoc sum membrum christi, quod persequor istos
tres antichristos. quis enim dignetur eorum
assentire malis idiota nudis 16, quasi capra,
nec scit nec scire vult persequiturque scientes
sollicitus multumque timens, ne prebant 17 aures
versibus aut aliis, que non inteligit; et si
proponantur ei, querit divertia, vexat
consiliis homines, simulatas murmurat horas;
et si quid recitetur ei, non inde movetur:
est quasi cecus vel quasi surdus vel quasi porcus
vel quasi gallus: eum non oblecto plus poesi
{folio 173 recto}
quam vel pictura cecum vel carmine surdum
vel margarita 18 porcum vel iaspide gallum.

ad mala sola bonus, contra bona sola malignans
invidus una quidem pestu 19 sed publicus hostis
omnia, que volumus, reveretur; que reveremur,
vult; ad fortunas flet, ad infortunia ridet;
et cunctos gaudere dolet gaudetque dolere.
que recito, si sunt mala, me fecisse fatetur,
si bona, non laudat: sie inficit omnia livor.
hic igitur mire, lepra, serpente, veneno
exprimitur, cum sit rodendo mus 20, maculando
lepra, malignando serpens, viciando venenum.

fermentum vicii nequissima pestis; avarus
est antichristi camerarius, estque fidelis
yconomis 21
zabuli colit ydola non ratione
tam forme quam materie reliquumque colendo
non minus excedit, quam si coleretur utrumque.

crimen avaricie nulla virtute redemptum
dicitur a viciis tamen hoc excusat avarum,
quod sibi thesauros non congregat, immo tiranno
illi, cui servit et cui servire tenetur;
antichristus enim veniet rex diviciarum,
qui volet et poterit census reperire sepultos,
cuius ad expensas res thesaurizat avarus
et coacrinate 22 opes, quibus antichristus
eliam interimi faciat et enoch 23 reliquosque fideles,
ut cruor ex Christi menbris - ab origine mundi
effusus - veniat supra caput omnis avari.
hic hircocervus 24, hic semifer, ista chimera
servat opes arte nec delectatur in arte
et mihi respondet versus recitare volenti:
"frater, custodi sensum, custodio censum;
plus amo me cretam, potus quam metra poete;
plus amo teriniciis eris terinitibus 25 oris
et libram prepono libro loculumque loquele."
sic quidquid recitare velim, non audiet immo,
se tractaturum maiora negocia finget.
{folio 173 verso}
esto: quod audierit, ne forte remuneret illud,
inveniet causas, dicet, quia perditur omne
quod michi donatur, quia non abscondo talenta
sicut et ipse facit; et quid per singula dicam?
est quasi bufo, quia non audet sociari
de proprio, bubo, quia divorsia querit,
fex, quia motus olec 26, viscus, quia rebus inheret.

hec tria monstra michi nocuere; sed, o dolor! o plus
quam dolor! o pestis! o plus quam pestis! in omni
clero vix possent persone tres reperiri
a tribus hiis 27 istis immunes aut aliene.
gratia sit laicis, quia non est usus eorum
inter iudeos veteres exponere vestes.
invideo minus 28 et sectatoribus 29 : illi
incedunt equites et mutatoria sumunt,
qui quantum 30 clamare sciunt: ego, qui rationem
exprimo, vado pedes et nudus: gratia cleri.


left zurück


1 folio 172 recto, 172 verso, 173 recto, 173 verso.

2 nach Vergil, Georg. IV, 176.

3 invita oder invito (Sch.) trotz Hiat

4 mea vita: ergänze videns

5 ceca: ergänze est

6 miseri (Sch.)

7 ergänzt (Sch.)

8 expertus (Sch.)

9 Vergil, Aen. XI, 283; Persius, 4,1.

10 protea (Sch.), zu Proteus, ein griechischer Meeresgott. Siehe Horaz, Sat. II,3,71; Vergil, Georg., IV, 411.

11 zuerst verwendet von Adso von Montier-en-Der um 970 n.Chr.; ein Begriff aus der Apokalypse.

12 tantis (Sch.)

13 oppositi (Sch.)

14 laboratos (Sch.)

15 idiota = illiteratus

16 rudis (Sch.)

17 prebeat (Sch.)

18 nach Matth. 7,6.

19 pestis (Sch.)

20 mure (Sch.)

21 yconomus (Sch.)

22 coacervat (Sch.)

23 Elias und Enoch sind die letzten Martyrer der Heilsgeschichte. Sie fallen im Kampf für Christus.

24 Ausdruck für etwas Unwirkliches, Absurdes.

25 Worte unklar.

26 olet (Sch.)

27 his (Sch.)

28 mimis (Sch.)

29 spectatoribus (Sch.)

30 tantum (Sch.)

left zurück