Hec sunt que de te vulgaris opinio ponit 1,
sed falso; nec enim per te discordia {venit} 2
quod ratione tui perhibetur nominis, in quo
et de lite nichil sonat et pro paee rogatur.
nomen enim sifridus habes: sed quid nisi sit frid?
quid, nisi pax? ergo sifridus: quid nisi sit pax?!
Ostenso, quod sit vulgaris opinio falsa,
restat, ut ostendam, propter quid veneris. unum
forsitan intendis, aliud divina voluntas,
cuius si rerum fines intencio causat
adventus sive causa tui. tua namque iuvandi
materiam reperit pietas, ne seviat in me
trus
p usura 3, fames, vel ne {mea} carissima caupo
detineat, vel ne condu{c}tis 4 vestibus utar.
Ex pietate tua mea tota redemptio pendet;
cuius enim me respiciet clemencia, si tu
a(d)vertas faciem? maiorem vel meliorem,
immo parem similem ne 5 tibi non continet orbis:

qui facie florens et corpore, sanguine clarus
et titulis, sensu preponens et ratione,
immo qui gestu verboque venustus, honore
{folio 157 verso}
diviciisque potens, virtute fideque probatus,
sic in terrenis et spiritualibus i{u}ste
sensit: et attente prosit, qui taliter instet
plus cumulum pensans oneris quam culmen honoris.
o, tua quam longe premit excellencia cunctos
pontifices: sunt sicut aves, zizania, spine 6
seu intra 7 : tu fenix, fruges, cedrus atqus saphirus.

cum multis igitur rationibus esse proberis
magnatum primus, primatum maximus, ad te
confugiens supplex reliquos mea musa relinquit.

left zurück


1 Folio 157 recto

2 ergänzt Sch.

3 trux usura (Sch.)

4 ergänzt Sch.

5 similemve (Sch.)

6 Matth., 13, 1-49.

7 sed ? stercus?

left zurück