carmen 87

NVLLA potest mulier tantum se dicere amatam
uere, quantum a me Lesbia amata mea est.
nulla fides ullo fuit umquam födere tanta,
quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.