www.hhhh.org/perseant/libellus/texts/catullus/catullus.html
am 19.9.00
I. ad Cornelium
- cui dono lepidum nouum libellum
- arida modo pumice expolitum.
- Corneli tibi namque tu solebas
- meas esse aliquid putare nugas
- iam tum cum ausus es unus Italorum
- omne aeuum tribus explicare cartis
- doctis Iuppiter et laboriosis.
- quare habe tibi quidquid hoc libelli
- qualecumque quidem est. patroni et ergo
- plus uno maneat perenne saeclo.
II. fletus passeris Lesbie
- passer. deliciae meae puellae.
- quicum ludere. quem in sinu tenere.
- cui primum digitum dare appetenti.
- et acres solet incitare morsus.
- cum desiderio meo nitenti
- carum nescio quid libet iocare
- et solaciolum sui doloris
- credo ut tum grauis acquiescet ardor.
- tecum ludere sicut ipsa possem
- et tristes animi leuare curas.
IIb.
- tam gratum est mihi quam ferunt puellae
- pernici aureolum fuisse malum
- quod zonam soluit diu negatam.
III. fletus passeris Lesbie
- lugete o Veneres Cupidinesque
- et quantum est hominum uenustiorum.
- passer mortuus est meae puellae.
- passer deliciae meae puellae.
- quem plus illa oculis suis amabat.
- nam mellitus erat suamque norat
- ipsam tam bene quam puella matrem.
- nec sese a gremio illius mouebat
- sed circumsiliens modo huc modo illuc
- ad solam dominam usque pipilabat.
- qui tunc it per iter tenebricosum
- illuc unde negant redire quemquam.
- at uobis male sit malae tenebrae
- Orci. quae omnia bella deuoratis.
- tam bellum mihi passerem abstulistis.
- o factum male. o miselle passer.
- tua nunc opera meae puellae
- flendo turgiduli rubent ocelli.
IV. de phasello
- phaselus ille quem uidetis hospites
- ait fuisse nauium celerrimus.
- neque ullius natantis impetum trabis
- nequisse praeterire. siue palmulis
- opus foret uolare. siue linteo.
- et hoc negat minacis Adriatici
- negare litus insulasue Cyclades
- Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
- Propontidem trucemue Ponticum sinum
- ubi iste post phaselus antea fuit
- comata silua. nam Cytorio in iugo
- loquente saepe sibilum edidit coma.
- Amastris Pontica. et Cytore buxifer.
- tibi haec fuisse et esse cognitissima
- ait phaselus. ultima ex origine
- tuo stetisse dicit in cacumine.
- tuo imbuisse palmulas in aequore.
- et inde tot per impotentia freta
- erum tulisse. laeua siue dextera
- uocaret aura siue. utrumque Iuppiter
- simul secundus incidisset in pedem.
- neque ulla uota litoralibus deis
- sibi esse facta cum ueniret a mari
- nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
- sed haec prius fuere. nunc recondita
- senet quiete. seque dedicat tibi
- gemelle Castor et gemelle Castoris.
V. ad Lesbiam
- uiuamus mea Lesbia. atque amemus.
- rumoresque senum seueriorum
- omnes unius aestimemus assis.
- soles occidere et redire possunt.
- nobis cum semel occidit breuis lux
- nox est perpetua una dormienda.
- da mi basia mille. deinde centum.
- dein mille altera. dein secunda centum.
- deinde usque altera mille. deinde centum.
- dein cum milia multa fecerimus
- conturbabimus illa ne sciamus
- aut ne quis malus inuidere possit
- cum tantum sciat esse basiorum.
VI. ad Flauium
- Flaui delicias tuas Catullo
- ni sint illepidae atque inelegantes
- uelles dicere. nec tacere posses.
- uerum nescio quid febriculosi
- scorti diligis. hoc pudet fateri.
- nam te non uiduas iacere noctes
- nequiquam. tacitum cubile clamat
- sertis ac Syrio fragrans oliuo.
- puluinusque. peraeque. et hic et ille
- attritus. tremulique quassa lecti.
- argutatio. inambulatioque.
- nam ibi stat. pudet nihil tacere.
- cur non tam latera ecfututa pandas
- ni tu quid facias ineptiarum.
- quare quidquid habes boni malique
- dic nobis. uolo te ac tuos amores
- ad caelum lepido uocare uersu.
VII. ad Lesbiam
- quaeris quot mihi basiationes
- tuae Lesbia sint satis superque.
- quam magnus numerus Libyssae harenae
- lasarpiciferis iacet Cyrenis
- oraclum Iouis inter aestuosi
- et Batti ueteris sacrum sepulcrum.
- aut quam sidera multa cum tacet nox
- furtiuos hominum uident amores.
- tam te basia multa basiare
- uesano satis et super Catullo est
- quae nec pernumerare curiosi
- possint nec mala fascinare lingua.
VIII. ad se ipsum
- miser Catulle. desinas ineptire.
- et quod uides perisse perditum ducas.
- fulsere quondam candidi tibi soles.
- cum uentitabas quo puella ducebat
- amata nobis quantum amabitur nulla.
- ibi illa multa cum iocosa fiebant
- quae tu uolebas nec puella nolebat
- fulsere uere candidi tibi soles.
- nunc iam illa non uult. tu quoque impotens noli
- nec quae fugit sectare. nec miser uiue.
- sed obstinata mente perfer. obdura.
- uale puella. iam Catullus obdurat.
- nec te requiret. nec rogabit inuitam.
- at tu dolebis cum rogaberis nulla.
- scelesta. uae te. quae tibi manet uita.
- quis nunc te adibit. cui uideberis bella.
- quem nunc amabis. cuius esse diceris.
- quem basiabis. cui labella mordebis.
- at tu Catulle desinatus obdura.
IX. ad Veranium
- Verani omnibus e meis amicis
- antistans mihi milibus trecentis.
- uenistine domum ad tuos penates.
- fratresque unanimos. anumque matrem.
- uenisti. o mihi nuntii beati.
- uisam te incolumem audiamque Hiberum
- narrantem loca facta nationes
- ut mos est tuus. applicansque collum
- iucundum os oculosque suauiabor.
- o quantum est hominum beatiorum.
- quid me laetius est beatiusue.
X. ad Varum
- Varus me meus ad suos amores
- uisum duxerat e foro otiosum.
- scortillum ut mihi tunc repente uisum est
- non sane illepidum neque inuenustum.
- huc ut uenimus incidere nobis
- sermones uarii. in quibus. quid esset
- iam Bithynia. quo modo se haberet.
- ecquonam mihi profuisset aere.
- respondi id quod erat. nihil neque ipsis
- nec praetoribus esse nec cohorti.
- cur quisquam caput unctius referret
- praesertim quibus esset irrumator.
- praetor nec faceret pili cohortem.
- at certe tamen inquiunt. quod illic
- natum dicitur esse. comparasti
- ad lecticam homines. ego ut puellae
- unum me facerem beatiorem
- non inquam mihi tam fuit maligne
- ut prouincia quod mala incidisset
- non possem octo homines parare rectos.
- at mi nullus erat neque hic neque illic
- fractum qui ueteris pedem grabati
- in collo sibi collocare posset.
- hic illa ut decuit cinaediorem
- quaeso inquit mihi mi Catulle paulum.
- istos commoda nam uolo ad serapim
- deferri. mane inquii puellae.
- istud quod modo dixeram me habere.
- fugit me ratio. meus sodalis.
- Cinna est Gaius. is sibi parauit.
- uerum utrum illius an mei quid ad me.
- utor tam bene quam mihi pararim.
- sed tu insulsa male et molesta uiuis.
- per quam non licet esse neglegentem.
XI. ad Furium et Aurelium
- Furi et Aureli comites Catulli.
- siue in extremos penetrabit Indos
- litus ut longe resonante Eoa
- tunditur unda.
- siue in Hyrcanos Arabesue molles
- seu Sacas sagittiferosue Parthos
- siue quae septemgeminus colorat
- aequora Nilus.
- siue trans altas gradietur Alpes
- Caesaris uisens monumenta magni
- Gallicum Rhenum horribilesque ulti
- mosque Britannos.
- omnia haec quaecumque feret uoluntas
- caelitum temptare simul parati.
- pauca nuntiate meae puellae
- non bona dicta.
- cum suis uiuat ualeatque moechis
- quos simul complexa tenet trecentos
- nullum amans uere sed identidem omnium
- ilia rumpens.
- nec meum respectet ut ante amorem.
- qui illius culpa cecidit uelut prati
- ultimi flos praetereunte postquam
- tactus aratro est.
XII. ad Matrucinum Asinium
- Marrucine Asini. manu sinistra
- non belle uteris in ioco atque uino.
- tollis lintea neglegentiorum.
- hoc salsum esse putas. fugit te inepte.
- quamuis sordida res et inuenusta est.
- non credis mihi. crede Pollioni
- fratri. qui tua furta uel talento
- mutari uelit. est enim leporum
- disertus puer ac facetiarum.
- quare aut hendecasyllabos trecentos
- exspecta aut mihi linteum remitte.
- quod me non mouet aestimatione.
- uerum est mnemosynum mei sodalis.
- nam sudaria Saetaba ex Hiberis
- miserunt mihi muneri Fabullus
- et Veranius. haec amem necesse est
- ut Veraniolum meum et Fabullum.
XIII. ad Fabullum
- cenabis bene mi Fabulle apud me
- paucis si tibi di fauent diebus.
- si tecum attuleris bonam atque magnam
- cenam. non sine candida puella.
- et uino. et sale. et omnibus cachinnis.
- haec si inquam attuleris uenuste noster
- cenabis bene. nam tui Catulli
- plenus sacculus est aranearum.
- sed contra accipies meros amores
- seu quid suauius elegantiusue est.
- nam unguentum dabo quod meae puellae
- donarunt Veneres Cupidinesque.
- quod tu cum olfacies deos rogabis
- totum ut te faciant Fabulle nasum.
dazu siehe Gernhardt,
An durchreisende
Verehrer
XIV. ad Caluum poetam
- ni te plus oculis meis amarem
- iucundissime Calue munere isto
- odissem te odio Vatiniano.
- nam quid feci ego. quidue sum locutus.
- cur me tot male perderes poetis.
- isti di mala multa dent clienti
- qui tantum tibi misit impiorum.
- quod si ut suspicor hoc nouum ac repertum
- munus dat tibi Sulla litterator
- non est mi male sed bene ac beate
- quod non dispereunt tui labores.
- di magni. horribilem et sacrum libellum
- quem tu scilicet ad tuum Catullum
- misti continuo ut die periret
- saturnalibus optimo dierum.
- non. non hoc tibi salse sic abibit.
- nam si luxerit ad librariorum
- curram scrinia. Caesios Aquinos
- Suffenum omnia colligam uenena.
- ac te his suppliciis remunerabor.
- uos hinc interea ualete abite.
- illuc unde malum pedem attulistis
- saecli incommoda pessimi poetae.
XIVb.
- si qui forte mearum ineptiarum
- lectores eritis. manusque uestras
- non horrebitis admouere nobis.
XV. ad Aurelium
- commendo tibi me ac meos amores
- Aureli. ueniam peto pudentem.
- ut si quicquam animo tuo cupisti
- quem castum expeteres et integellum
- conserues puerum mihi pudice.
- non dico a populo. nihil ueremur
- istos qui in platea modo huc modo illuc
- in re praetereunt sua occupati.
- uerum a te metuo tuoque pene
- infesto pueris bonis malisque.
- quem tu qua libet ut libet moueto
- quantum uis ubi erit foris paratum.
- hunc unum excipio ut puto pudenter.
- quod si te mala mens furorque uecors
- in tantam impulerit sceleste culpam
- ut nostrum insidiis caput lacessas.
- ah. tum te miserum malique fati.
- quem attractis pedibus patente porta
- percurrent raphanique mugilesque.
XVI. ad Aurelium et Furium
- pedicabo ego uos et irrumabo
- Aureli pathice et cinaede Furi.
- qui me ex uersiculis meis putastis
- quod sunt molliculi parum pudicum.
- nam castum esse decet pium poetam
- ipsum. uersiculos nihil necesse est.
- qui tum denique habent salem ac leporem.
- si sint molliculi ac parum pudici.
- et quod pruriat incitare possint.
- non dico pueris sed his pilosos
- qui duros nequeunt mouere lumbos.
- uos quod milia multa basiorum
- legistis male me marem putatis.
- pedicabo ego uos et irrumabo.
XVII.
- o Colonia. quae cupis ponte ludere longo.
- et salire paratum habes. sed uereris inepta
- crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis
- ne supinus eat. cauaque in palude recumbat.
- sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat
- in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur.
- munus hoc mihi maximi da Colonia risus.
- quendam municipem meum de tuo uolo ponte
- ire praecipitem in lutum per caputque pedesque.
- uerum totius ut lacus putidaeque paludis
- liuidissima maximeque est profunda uorago.
- insulsissimus est homo. nec sapit pueri instar
- bimuli tremula patris dormientis in ulna.
- cui cum sit uiridissimo nupta flore puella.
- et puella tenellulo delicatior haedo
- asseruanda nigerrimis diligentius uuis.
- ludere hanc sinit ut libet. nec pili facit uni.
- nec se subleuat ex sua parte. sed uelut alnus
- in fossa Liguri iacet suppernata securi.
- tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam.
- talis iste meus stupor. nil uidet. nihil audit.
- ipse qui sit. utrum sit an non sit. id quoque nescit.
- nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum
- si pote stolidum repente excitare ueternum.
- et supinum animum in graui derelinquere caeno
- ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
XXI. ad Aurelium
- Aureli. pater esuritionum.
- non harum modo sed quot aut fuerunt
- aut sunt aut aliis erunt in annis.
- pedicare cupis meos amores.
- nec clam. nam simul es. iocaris una.
- haerens ad latus omnia experiris.
- frustra. nam insidias mihi instruentem
- tangam te prior irrumatione.
- atque si faceres satur tacerem.
- nunc ipsum id doleo. quod esurire
- mellitus puer et sitire discet.
- quare desine. dum licet pudico.
- ne finem facias sed irrumatus.
XXII. ad Varum
- Suffenus iste Vare quem probe nosti
- homo est uenustus et dicax et urbanus.
- idemque longe plurimos facit uersus.
- puto esse ego illi milia aut decem aut plura
- perscripta. nec sic ut fit in palimpsesto
- relata. cartae regiae. noui libri.
- noui umbilici. lora rubra membranae.
- derecta plumbo. et pumice omnia aequata.
- haec cum legas tu bellus ille et urbanus
- Suffenus unus caprimulgus aut fossor
- rursus uidetur tantum abhorret ac mutat.
- hoc quid putemus esse. qui modo scurra
- aut siquid hac re tritius uidebatur
- idem infaceto est infacetior rure
- simul poemata attigit. neque idem umquam
- aeque est beatus ac poema. cum scribit
- tam gaudet in se. tamque se ipse miratur.
- nimirum idem omnes fallimur. neque est quisquam
- quem non in aliqua re uidere Suffenum
- possis. suus cuique attributus est error.
- sed non uidemus manticae quod in tergo est.
XXIII. ad Furium
- Furi. cui neque seruus est neque arca
- nec cimex neque araneus neque ignis.
- uerum est et pater et nouerca quorum
- dentes uel silicem comesse possunt.
- est pulcre tibi cum tuo parente
- et cum coniuge lignea parentis.
- nec mirum. bene nam ualetis omnes.
- pulcre concoquitis. nihil timetis.
- non incendia. non graues ruinas.
- non facta impia. non dolos ueneni.
- non casus alios periculorum.
- atque corpora sicciora cornu
- aut siquid magis aridum est habetis
- sole et frigore et esuritione.
- quare non tibi sit bene ac beate.
- a te sudor abest. abest saliua
- mucusue et mala pituita nasi.
- hanc ad munditiem adde mundiorem.
- quod culus tibi purior salillo est.
- nec toto decies cacas in anno.
- atque id durius est faba. et lapillis.
- quid tu si manibus teras fricesque
- non umquam digitum inquinare posses.
- haec tu commoda tam beata Furi
- noli spernere. nec putare parui.
- et sestertia quae soles precari
- centum desine. nam sat es beatus.
XXIV. ad Iuuentium
- o qui flosculus es Iuuentiorum.
- non horum modo sed quot aut fuerunt
- aut posthac aliis erunt in annis.
- mallem diuitias Midae dedisses
- isti cui neque seruus est neque arca
- quam sic te sineres ab illo amari.
- qui. non est homo bellus inquies. est.
- sed bello huic neque seruus est neque arca.
- hoc tu quam libet abice eleuaque.
- nec seruum tamen ille habet neque arcam.
XXV. ad Tallum
- cinaede Thalle. mollior cuniculi capillo.
- uel anseris medullula. uel imula oricilla.
- uel pene languido senis. situque araneoso.
- idemque Thalle. turbida rapacior procella
- cum diua mulier aries ostendit oscitantes.
- remitte pallium mihi meum quod inuolasti
- sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos
- inepte quae palam soles habere tamquam auita
- quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte
- ne laneum latusculum manusque mollicellas
- inusta turpiter tibi flagella conscribillent.
- et insolenter aestues uelut minuta magno
- deprensa nauis in mari uesaniente uento.
XXVI. ad Furium
- Furi. uillula nostra non ad Austri
- flatus opposita est neque ad Fauoni
- nec saeui Boreae aut Apheliotae.
- uerum ad milia quindecim et ducentos.
- o uentum horribilem atque pestilentem.
XXVII. ad pincernam suum
- minister uetuli puer Falerni
- inger mi calices amariores
- ut lex Postumiae iubet magistrae
- ebriosa acina ebriosioris.
- at uos quo lubet hinc abite lymphae
- uini pernicies et ad seueros
- migrate. hic merus est Thyonianus.
XXVIII. ad Verannium et Fabullum
- Pisonis comites. cohors inanis.
- aptis sarcinulis et expeditis.
- Verani optime tuque mi Fabulle.
- quid rerum geritis. satisne cum isto
- uappa frigoraque et famem tulistis.
- ecquidnam in tabulis patet lucelli
- expensum. ut mihi qui meum secutus
- praetorem refero datum lucello.
- o Memmi. bene me ac diu supinum
- tota ista trabe lentus irrumasti.
- sed quantum uideo pari fuistis
- casu. nam nihilo minore uerpa
- farti estis. pete nobiles amicos.
- at uobis mala multa di deaeque
- dent opprobria Romuli Remique.
XXIX. in Romulum cathamitum
- quis hoc potest uidere. quis potest pati.
- nisi impudicus et uorax et aleo.
- Mamurram habere quod Comata Gallia
- habebat uncti et ultima Britannia.
- cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
- et ille nunc superbus et superfluens
- perambulabit omnium cubilia
- ut albulus columbus aut Adoneus.
- cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
- es impudicus et uorax et aleo.
- eone nomine imperator unice
- fuisti in ultima occidentis insula
- ut ista uostra diffututa mentula
- ducenties comesset aut trecenties.
- quid est alid. sinistra liberalitas.
- parum expatrauit. an parum elluatus est.
- paterna prima lancinata sunt bona.
- secunda praeda pontica. inde tertia
- Hibera quam scit amnis aurifer Tagus.
- nunc Galliae timetur et Britanniae.
- quid hunc malum fouetis. aut quid hic potest.
- nisi uncta deuorare patrimonia.
- eone nomine urbis o piissime
- socer generque perdidistis omnia.
XXX. ad Alphenum
- Alfene. immemor atque unanimis false sodalibus.
- iam te nil miseret dure tui dulcis amiculi.
- iam me prodere iam non dubitas fallere perfide.
- nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
- quae tu neglegis. ac me miserum deseris in malis.
- eheu. quid faciant dic homines. cuiue habeant fidem.
- certe tute iubebas animam tradere inique me
- inducens in amorem quasi tuta omnia mi forent.
- idem nunc retrahis te. ac tua dicta omnia factaque
- uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
- si tu oblitus es at dei meminerunt. meminit Fides.
- quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
XXXI. ad Sirmium insulam
- paene insularum Sirmio insularumque
- ocelle quascumque in liquentibus stagnis
- marique uasto fert uterque Neptunus.
- quam te libenter quamque laetus inuiso.
- uix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
- liquisse campos me et uidere te in tuto.
- o quid solutis est beatius curis.
- cum mens onus reponit. ac peregrino
- labore fessi uenimus larem ad nostrum.
- desideratoque acquiescimus lecto.
- hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
- salue o uenusta Sirmio. atque ero gaude.
- gaudete uosque o Lydiae lacus undae.
- ridete quidquid est domi cachinnorum.
XXXII. ad Ipsicillam
- amabo mea dulcis Ipsitilla.
- meae deliciae. mei lepores.
- iube ad te ueniam meridiatum.
- et si iusseris illud adiuuato
- ne quis liminis obseret tabellam.
- neu tibi lubeat foras abire.
- sed domi maneas. paresque nobis
- nouem continuas fututiones.
- uerum si quid ages statim iubeto.
- nam pransus iaceo et satur supinus.
- pertundo tunicamque palliumque.
XXXIII. ad Vibennios
- o furum optime balneariorum.
- Vibenni pater et cinaede fili.
- nam dextra pater inquinatiore.
- culo filius est uoraciore.
- cur non exilium malasque in oras
- itis. quandoquidem patris rapinae
- notae sunt populo et nates pilosas.
- fili non potes asse uenditare.
XXXIV. carmen Diane
- Dianae sumus in fide
- puellae et pueri integri.
- Dianam pueri integri
- puellaeque canamus.
- o Latonia maximi
- magna progenies Iouis
- quam mater prope Deliam
- deposiuit oliuam.
- montium domina ut fores
- siluarumque uirentium
- saltuumque reconditorum
- amniumque sonantum.
- tu Lucina dolentibus
- Iuno dicta puerperis.
- tu potens Triuia et notho es
- dicta lumine Luna.
- tu cursu dea menstruo
- metiens iter annuum
- rustica agricolae bonis
- tecta frugibus exples.
- sis quocumque tibi placet
- sancta nomine. Romulique
- antique ut solita es bona
- sospites ope gentem.
XXXV. ad Caecilium iubet libello loqui
- poetae tenero meo sodali
- uelim Caecilio papyre dicas
- Veronam ueniat Noui relinquens
- Comi moenia Lariumque litus.
- nam quasdam uolo cogitationes
- amici accipiat sui meique.
- quare si sapiet uiam uorabit.
- quamuis candida milies puella
- euntem reuocet. manusque collo
- ambas iniciens roget morari.
- quae nunc si mihi uera nuntiantur
- illum deperit impotente amore.
- nam quo tempore legit incohatam
- Dindymi dominam ex eo misellae
- ignes interiorem edunt medullam.
- ignosco tibi sapphica puella
- Musa doctior. est enim uenuste
- Magna Caecilii incohata Mater.
XXXVI. ad Lusi cacatam
- annales Volusi. cacata carta.
- uotum soluite pro mea puella.
- nam sanctae Veneri Cupidinique
- uouit si sibi restitutus essem
- desissemque truces uibrare iambos
- electissima pessimi poetae
- scripta tardipedi deo daturam
- infelicibus ustulanda lignis.
- et haec pessima se puella uidit
- iocose lepide uouere diuis.
- nunc o caeruleo creata ponto.
- quae sanctum Idalium chutrosque apertos.
- quaeque Ancona Cnidumque harundinosam.
- colis quaeque Amathunta. quaeque Golgos.
- quaeque Durrachium Hadriae tabernam.
- acceptum face redditumque uotum
- si non inlepidum neque inuenustum est.
- at uos interea uenite in ignem.
- pleni ruris et infacetiarum.
- annales Volusi. cacata carta.
XXXVII. ad contubernales et Egnatium
- salax taberna. uosque contubernales.
- a pilleatis nona fratribus pila.
- solis putatis esse mentulas uobis.
- solis licere quidquid est puellarum
- confutuere. et putare ceteros hircos.
- an continenter quod sedetis insulsi
- centum an ducenti non putatis ausurum
- me una ducentos irrumare sessores.
- atqui putate. namque totius uobis
- frontem tabernae sorpionibus scribam.
- puella nam mi quae meo sinu fugit.
- amata tantum quantum amabitur nulla.
- pro qua mihi sunt magna bella pugnata.
- consedit istic. hanc boni beatique
- omnes amatis. et quidem quod indignum est
- omnes pusilli et semitarii moechi.
- tu praeter omnes une de capillatis
- cuniculosae Celtiberiae. fili
- Egnati. opaca quem bonum facit barba.
- et dens Hibera defricatus urina.
XXXVIII. ad Cornificium
- male est Cornifici tuo Catullo.
- male est me hercule et est laboriose.
- et magis magis in dies et horas.
- quem tu quod minimum facillimumque est
- qua solatus es allocutione.
- irascor tibi. sic meos amores.
- paulum quid libet allocutionis.
- maestius lacrimis Simonideis.
XXXIX. ad Egnatium
- Egnatius quod candidos habet dentes
- renidet usque quaque. si ad rei uentum est
- subsellium cum orator excitat fletum
- renidet ille. si ad pii rogum fili
- lugetur orba cum flet unicum mater
- renidet ille. quidquid est. ubicumque est.
- quodcumque agit. renidet. hunc habet morbum
- neque elegantem ut arbitror neque urbanum.
- quare monendum est te mihi bone Egnati.
- si urbanus esses. aut Sabinus. aut Tiburs.
- aut pinguis Vmber. aut obesus Etruscus.
- aut Lanuuinus ater atque dentatus.
- aut Transpadanus ut meos quoque attingam.
- aut qui libet qui puriter lauit dentes.
- tamen renidere usque quaque te nollem.
- nam risu inepto res ineptior nulla est.
- nunc Celtiber es. Celtiberia in terra
- quod quisque minxit hoc sibi solet mane
- dentem atque russam defricare gingiuam.
- ut quo iste uester expolitior dens est
- hoc te amplius bibisse praedicet loti.
XL. ad Rauidum
- quaenam te mala mens miselle Rauide
- agit praecipitem in meos iambos.
- quis deus tibi non bene aduocatus
- uecordem parat excitare rixam.
- an ut peruenias in ora uulgi.
- quid uis. qualibet esse notus optas.
- eris quandoquidem meos amores
- cum longa uoluisti amare poena.
XLI. ad Ameanam
- Ameana puella defututa
- tota milia me decem poposcit.
- ista turpiculo puella naso.
- decoctoris amica Formiana.
- propinqui quibus est puella curae.
- amicos medicosque conuocate.
- non est sana puella. nec rogare
- qualis sit solet aes imaginosum.
XLII. ad hendecasyllabos
- adeste hendecasyllabi. quot estis
- omnes. undique quotquot estis omnes.
- iocum me putat esse moecha turpis.
- et negat mihi nostra reddituram
- pugillaria si pati potestis.
- persequamur eam. et reflagitemus.
- quae sit quaeritis. illa quam uidetis
- turpe incedere mimice ac moleste
- ridentem catuli ore Gallicani.
- circumsistite eam. et reflagitate.
- moecha putida. redde codicillos.
- redde putida moecha codicillos.
- non assis facis. o lutum. lupanar.
- aut si perditius potest quid esse.
- sed non est tamen hoc satis putandum
- quod si non aliud potest ruborem
- ferreo canis exprimamus ore.
- conclamate iterum altiore uoce.
- moecha putide. redde codicillos.
- redde putida moecha codicillos.
- sed nil proficimus. nihil mouetur.
- mutanda est ratio modusque uobis
- siquid proficere amplius potestis.
- pudica et proba. redde codicillos.
XLIII. ad Ameanam
- salue nec minimo puella naso
- nec bello pede nec nigris ocellis
- nec longis digitis nec ore sicco
- nec sane nimis elegante lingua.
- decoctoris amica Formiani.
- ten prouincia narrat esse bellam.
- tecum Lesbia nostra comparatur.
- o saeclum insapiens et infacetum.
XLIV. ad fundum
- o funde noster seu Sabine seu Tiburs.
- nam te esse tiburtem autumant quibus non est
- cordi Catullum laedere. at quibus cordi est
- quouis Sabinum pignore esse contendunt.
- sed seu Sabine siue uerius Tiburs.
- fui libenter in tua suburbana
- uilla. malamque pectore exspui tussim.
- non inmerenti quam mihi meus uenter
- dum sumptuosas appeto dedit cenas.
- nam Sestianus dum uolo esse conuiua
- orationem in Antium petitorem.
- plenam ueneni et pestilentiae legi.
- hic me grauedo frigora et frequens tussis
- quassauit usque dum in tuum sinum fugi
- et me recuraui otioque et urtica.
- quare refectus maximas tibi grates
- ago meum quod non es ulta peccatum.
- nec deprecor iam si nefaria scripta
- Sesti recepso quin grauedinem et tussim
- non mi sed ipsi Sestio ferat frigus.
- qui tunc uocat me cum malum librum legi.
XLV. ad Septimium
- Acmen Septimius suos amores
- tenens in gremio mea inquit Acme.
- ni te perdite amo atque amare porro
- omnes sum assidue paratus annos
- quantum qui pote plurimum perire
- solus in Libya Indiaque tosta
- caesio ueniam obuius leoni.
- hoc ut dixit Amor sinistra ut ante
- dextra sternuit approbationem.
- at Acme leuiter caput reflectens
- et dulcis pueri ebrios ocellos
- illo purpureo ore suauiata est.
- sic inquit mea uita. Septimille.
- huic uni domino usque seruiamus
- ut multo mihi maior acriorque
- ignis mollibus ardet in medullis.
- hoc ut dixit Amor sinistra ut ante
- dextra sternuit approbationem.
- nunc ab auspicio bono profecti
- mutuis animis amant amantur.
- unam Septimius misellus Acmen
- mauult quam Syrias Britanniasque.
- uno in Septimio fidelis Acme
- facit delicias libidinisque.
- quis ullos homines beatiores
- uidit. quis Venerem auspicatiorem.
XLVI.
- iam uer egelidos refert tepores.
- iam caeli furor aequinoctialis
- iucundis Zephyri silescit auris.
- linquantur Phrygii Catulle campi
- Nicaeaeque ager uber aestuosae.
- ad claras Asiae uolemus urbes.
- iam mens praetrepidans auet uagari.
- iam laeti studio pedes uigescunt.
- o dulces comitum ualete coetus.
- longe quos simul a domo profectos
- diuersae uarie uiae reportant.
XLVII. ad Porcium et Socrationem
- Porci et Socration. duae sinistrae
- Pisonis. scabies famesque mundi.
- uos Veraniolo meo et Fabullo
- uerpus praeposuit Priapus ille.
- uos conuiuia lauta sumptuose
- de die facitis. mei sodales
- quaerunt in triuio uocationes.
XLVIII. ad Iuuentium
- mellitos oculos tuos Iuuenti
- siquis me sinat usque basiare
- usque ad milia basiem trecenta.
- nec mi umquam uidear satur futurus.
- non si densior aridis aristis
- sit nostrae seges osculationis.
IL. ad Marcum Tullium Ciceronem
- disertissime Romuli nepotum.
- quot sunt. quotque fuere. Marce Tulli.
- quotque post aliis erunt in annis.
- gratias tibi maximas Catullus
- agit pessimus omnium poeta.
- tanto pessimus omnium poeta
- quanto tu optimus omnium patronus.
L. ad Lucinium
- hesterno Licini die otiosi
- multum lusimus in meis tabellis
- ut conuenerat esse delicatos.
- scribens uersiculos uterque nostrum
- ludebat numero modo hoc modo illoc
- reddens mutua per iocum atque uinum.
- atque illinc abii tuo lepore
- incensus Licini facetiisque.
- ut nec me miserum cibus iuuaret.
- nec somnus tegeret quiete ocellos.
- sed toto indomitus furore lecto
- uersarer cupiens uidere lucem
- ut tecum loquerer. simulque ut essem.
- at defessa labore membra postquam
- semimortua lectulo iacebant
- hoc iucunde tibi poema feci
- ex quo perspiceres meum dolorem.
- nunc audax caue sis. precesque nostras
- oramus caue despuas ocelle
- ne poenas Nemesis reposcat a te.
- est uehemens dea. laedere hanc caueto.
LI. ad Lesbiam
- ille mi par esse deo uidetur.
- ille si fas est superare diuos.
- qui sedens aduersus identidem te
- spectat et audit.
- dulce ridentem misero quod omnes
- eripit sensus mihi. nam simul te
- Lesbia aspexi nihil est super mi
- uocis in ore.
- lingua sed torpet. tenuis sub artus
- flamma demanat. sonitu suopte
- tintinant aures. gemina et teguntur
- lumina nocte.
- otium Catulle tibi molestum est.
- otio exsultas. nimiumque gestis.
- otium et reges prius et beatas
- perdidit urbes.
LII. in Nouium
- quid est Catulle. quid moraris emori.
- sella in curuli struma Nonius sedet.
- per consulatum peierat Vatinius.
- quid est Catulle. quid moraris emori.
LIII. ad Gaium Licinium Caluum
- risi nescio quem modo e corona.
- qui cum mirifice Vatiniana
- meus crimina Caluus explicasset
- admirans ait haec manusque tollens.
- di magni. salaputium disertum.
LIV. de Octonis capite
- Othonis caput oppido est pusillum.
- eri rustice semilauta crura.
- subtile et leue peditum Libonis.
- si non omnia displicere uellem
- tibi et Sufficio seni recocto.
- irascere iterum meis iambis
- inmerentibus unice imperator.
LV. ad Camerium
- oramus si forte non molestum est
- demonstres ubi sint tuae tenebrae.
- te in Campo quaesiuimus minore.
- te in Circo. te in omnibus libellis.
- te in templo summi Iouis sacrato.
- in Magni simul ambulatione
- femellas omnes amice prehendi
- quas uultu uidi tamen sereno.
- ah. uel te sic ipse flagitabam.
- Camerium mihi pessimae puellae.
- quaedam inquit nudum reclude pectus
- en. hic in roseis latet papillis.
- sed te iam ferre Herculi labos est.
- tanto ten fastu negas amice.
- dic nobis ubi sis futurus. ede.
- audacter committe. crede luci.
- nunc te lacteolae tenent puellae.
- si linguam clausa tenes in ore
- fructus proicies amoris omnes.
- uerbosa gaudet Venus loquella.
- uel si uis licet obseres palatum
- dum uestri sim particeps amoris.
LVI. ad Catonem
- o rem ridiculam Cato et iocosam
- dignamque auribus et tuo cachinno.
- ride quidquid amas Cato Catullum.
- res est ridicula et nimis iocosa.
- deprehendi modo pupulum puellae
- trusantem. hunc ego si placet dionae
- protelo rigido meo cecidi.
LVII. ad Gaium Iulium Caesarem
- pulcre conuenit improbis cinaedis.
- Mamurrae pathicoque Caesarique.
- nec mirum. maculae pares utrisque.
- urbana altera. et illa Formiana.
- impressae resident. nec eluentur.
- morbosi pariter. gemelli utrique.
- uno in lecticulo erudituli ambo.
- non hic quam ille magis uorax adulter.
- riuales socii puellularum.
- pulcre conuenit improbis cinaedis.
LVIII. ad Marcum Caelium Rufum
- Caeli. Lesbia nostra. Lesbia illa.
- illa Lesbia quam Catullus unam
- plus quam se atque suos amauit omnes
- nunc in quadruuiis et angiportis
- glubit magnanimi Remi nepotes.
LVIIIb. ad Camerium
- non custos si fingar ille Cretum.
- non si Pegaseo ferar uolatu.
- non Ladas ego. pinnipesue Perseus.
- non Rhesi niueae citaeque bigae.
- adde huc plumipedas uolatilesque.
- uentorumque simul require cursum.
- quos iunctos Cameri mihi dicares.
- defessus tamen omnibus medullis
- et multis languoribus peresus
- essem te mihi amice quaeritando.
LIX. in Rufum
- bononiensis Rufa Rufulum fellat
- uxor meneni. saepe quam in sepulcretis
- uidistis ipso rapere de rogo cenam.
- cum deuolutum ex igne prosequens panem
- ab semiraso tunderetur ustore.
LX.
- num te leaena montibus Libystinis
- aut Scylla latrans infima inguinum parte
- tam mente dura procreauit ac taetra
- ut supplicis uocem in nouissimo casu
- contemptam haberes a nimis fero corde.
LXI. epythalamius Iunie et Mallii
- collis o Heliconii
- cultor. uraniae genus.
- qui rapis teneram ad uirum
- uirginem. o Hymenaee Hymen.
- o Hymen Hymenaee.
- cinge tempora floribus
- suaue olentis amaraci.
- flammeum cape laetus. huc
- huc ueni niueo gerens
- luteum pede soccum.
- excitusque hilari die
- nuptialia concinens
- uoce carmina tinnula
- pelle humum pedibus. manu
- pineam quate taedam.
- namque Iunia Manlio
- qualis Idalium colens
- uenit ad Phrygium Venus
- iudicem bona cum bona
- nubet alite uirgo.
- floridis uelut enitens
- myrtus Asia ramulis
- quos Hamadryades deae
- ludicrum sibi roscido
- nutriunt umore.
- quare age huc aditum ferens.
- perge linquere Thespiae
- rupis Aonios specus
- nympha quos super irrigat
- frigerans Aganippe.
- ac domum dominam uoca
- coniugis cupidam noui
- mentem amore reuinciens
- ut tenax hedera huc et huc
- arborem implicat errans.
- uosque item simul integrae
- uirgines quibus aduenit
- par dies. agite. in modum
- dicite o Hymenaee Hymen.
- o Hymen Hymenaee.
- ut libentius audiens
- se citarier ad suum
- munus. huc aditum ferat
- dux bonae Veneris. boni
- coniugator amoris.
- quis deus magis est ama
- tis petendus amantibus.
- quem colent homines magis
- caelitum. o Hymenaee Hymen.
- o Hymen Hymenaee.
- te suis tremulus parens
- inuocat. tibi uirgines
- zonula soluunt sinus.
- te timens cupida nouus
- captat aure maritus.
- tu fero iuueni in manus
- floridam ipse puellulam
- dedis a gremio suae
- matris. o Hymenaee Hymen.
- o Hymen Hymenaee.
- nil potest sine te Venus
- fama quod bona comprobet
- commodi capere. at potest
- te uolente. quis huic deo
- compararier ausit.
- nulla quit sine te domus
- liberos dare nec parens
- stirpe nitier. ac potest
- te uolente. quis huic deo
- compararier ausit.
- quae tuis careat sacris
- non queat dare praesides
- terra finibus. at queat
- te uolente. quis huic deo
- compararier ausit.
- claustra pandite ianuae.
- uirgo adest. uiden ut faces
- splendidas quatiunt comas.
- sed moraris. abit dies.
- prodeas noua nupta.
- / / / / / / / / /
- / / / / / / / / /
- tardet ingenuus pudor.
- quem tamen magis audiens
- flet quod ire necesse est.
- flere desine. non tibi Au
- runculeia periculum est
- ne qua femina pulcrior
- clarum ab Oceano diem
- uiderit uenientem.
- talis in uario solet
- diuitis domini hortulo
- stare flos hyacinthinus.
- sed moraris. abit dies.
- prodeas noua nupta.
- prodeas noua nupta. si
- iam uidetur et audias
- nostra uerba. uiden faces
- aureas quatiunt comas.
- prodeas noua nupta.
- non tuus leuis in mala
- deditus uir adultera
- probra turpia persequens
- a tuis teneris uolet
- secubare papillis.
- lenta sed uelut adsitas
- uitis implicat arbores
- implicabitur in tuum
- complexum. sed abit dies.
- prodeas noua nupta.
- o cubile quod omnibus
- / / / / / / / / /
- / / / / / / / / /
- / / / / / / / / /
- candido pede lecti.
- quae tuo ueniunt ero.
- quanta gaudia quae uaga
- nocte quae medio die
- gaudeat. sed abit dies.
- prodeas noua nupta.
- tollite o pueri faces.
- flammeum uideo uenire.
- ite. concinite in modum
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- ne diu taceat procax
- Fescennina iocatio.
- nec nuces pueris neget
- desertum domini audiens
- concubinus amorem.
- da nuces pueris iners
- concubine. satis diu
- lusisti nucibus. libet
- iam seruire Talasio.
- concubine nuces da.
- sordebant tibi uillicae
- concubine hodie atque heri.
- nunc tuum cinerarius
- tondet os. miser. ah miser
- concubine. nuces da.
- diceris male te a tuis
- unguentate glabris marite
- abstinere. sed abstine.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- scimus haec tibi quae licent
- sola cognita. sed marito
- ista non eadem licent.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- nupta. tu quoque quae tuus
- uir petet caue ne neges
- ni petitum aliunde eat.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- en. tibi domus ut potens
- et beata uiri tui.
- quae tibi sine seruiat.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- usque dum tremulum mouens
- cana tempus anilitas
- omnia omnibus annuit.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- transfer omine cum bono
- limen aureolos pedes.
- rasilemque subi forem.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- aspice unus ut accubans
- uir tuus Tyrio in toro
- totus immineat tibi.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- illi non minus ac tibi
- pectore uritur intimo
- flamma sed penite magis.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- mitte brachiolum teres
- praetextate puellulae.
- iam cubile adeat uiri.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- uos bonae senibus uiris
- cognitae bene feminae
- collocate puellulam.
- io Hymen Hymenaee. io.
- io Hymen Hymenaee.
- iam licet uenias marite.
- uxor in thalamo tibi est
- ore floridulo nitens
- alba parthenice uelut
- luteumue papauer.
- at marite ita me iuuent
- caelites nihilo minus
- pulcer es neque te Venus
- neglegit. sed abit dies.
- perge ne remorare.
- non diu remoratus es.
- iam uenis. bona te Venus
- iuuerit quoniam palam
- quae cupis cupis. et bonum
- non abscondis amorem.
- ille pulueris Africi
- siderumque micantium
- subducat numerum prius
- qui uostri numerare uult
- multa milia ludi.
- ludite ut lubet. et breui
- liberos date. non decet
- tam uetus sine liberis
- nomen esse sed indidem
- semper ingenerari.
- Torquatus uolo paruulus
- matris e gremio suae
- porrigens teneras manus
- dulce rideat ad patrem
- semihiante labello.
- sit suo similis patri
- Manlio. et facile insciis
- noscitetur ab omnibus.
- et pudicitiam suae
- matris indicet ore.
- talis illius a bona
- matre laus genus approbet
- qualis unica ab optima
- matre Telemacho manet
- fama Penelopaeo.
- claudite ostia uirgines.
- lusimus satis. at boni
- coniuges bene uiuite. et
- munere assiduo ualentem
- exercete iuuentam.
LXII. exametrum carmen nuptiale
- uesper adest iuuenes. consurgite. Vesper Olympo
- exspectata diu uix tandem lumina tollit.
- surgere iam tempus. iam pingues linquere mensas.
- iam ueniet uirgo. iam dicetur Hymenaeus.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
- cernitis innuptae iuuenes. consurgite contra.
- nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
- sic certe est. uiden ut perniciter exsiluerunt.
- non temere exsiluere. canent quod uisere par est.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
- non facilis nobis aequales palma parata est.
- aspicite innuptae secum ut meditata requirunt.
- non frustra meditantur. habent memorabile quod sit.
- nec mirum. penitus quae tota mente laborant.
- nos alio mentes alio diuisimus aures.
- iure igitur uincemur. amat uictoria curam.
- quare nunc animos saltem committite uestros.
- dicere iam incipient. iam respondere decebit.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
- Hespere. qui caelo fertur crudelior ignis.
- qui natam possis complexu auellere matris.
- complexu matris retinentem auellere natam.
- et iuueni ardenti castam donare puellam.
- quid faciunt hostes capta crudelius urbe.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
- Hespere. qui caelo lucet iucundior ignis.
- qui desponsa tua firmes conubia flamma
- quae pepigere uiri pepigerunt ante parentes
- nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
- quid datur a diuis felici optatius hora.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
- Hesperus e nobis aequales abstulit unam.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
- / / / / / / / / / / / / / / / / / /
- namque tuo aduentu uigilat custodia semper.
- nocte latent fures quos idem saepe reuertens
- Hespere mutato comprendis nomine Eoo.
- at lubet innuptis ficto te carpere questu.
- quid tum si carpunt tacita quem mente requirunt.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
- ut flos in saeptis secretus nascitur hortis.
- ignotus pecori. nullo contusus aratro.
- quem mulcent aurae. firmat Sol. educat imber.
- multi illum pueri multae optauere puellae.
- idem cum tenui carptus defloruit ungui
- nulli illum pueri nullae optauere puellae.
- sic uirgo dum intacta manet dum cara suis est.
- cum castum amisit polluto corpore florem
- nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
- ut uidua in nudo uitis quae nascitur aruo
- numquam se extollit. numquam mitem educat uuam.
- sed tenerum prono deflectens pondere corpus
- iam iam contingit summum radice flagellum.
- hanc nulli agricolae nulli coluere iuuenci.
- at si forte eadem est ulmo coniuncta marito
- multi illam agricolae multi coluere iuuenci.
- sic uirgo dum intacta manet dum inculta senescit.
- cum par conubium maturo tempore adepta est
- cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
- et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo.
- non aequum est pugnare pater cui tradidit ipse.
- ipse pater cum matre quibus parere necesse est.
- uirginitas non tota tua. est ex parte parentum est.
- tertia pars patri est. pars est data tertia matri.
- tertia sola tua est. noli pugnare duobus
- qui genero suo iura simul cum dote dederunt.
- Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
LXIII. de Berecinthia et Athi
- super alta uectus Attis celeri rate maria
- Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit
- adiitque opaca siluis redimita loca deae
- stimulatus ibi furenti rabie uagus animis
- deuellit ili acuto sibi pondera silice.
- itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro
- etiam recente terrae sola sanguine maculans
- niueis citata cepit manibus leue typanum.
- typanum. tubam. Cybebes tua mater initia.
- quatiensque terga tauri teneris caua digitis
- canere haec suis adorta est tremebunda comitibus.
- agite. ite ad alta Gallae Cybeles nemora simul.
- simul ite Dindymenae dominae uaga pecora.
- aliena quae petentes profugae loca celeri
- sectam meam exsecutae duce me mihi comites
- rapidum salum tulistis truculentaque pelaga.
- et corpus euirastis Veneris nimio odio.
- hilarate erae citatis erroribus animum.
- mora tarda mente cedat. simul ite. sequimini
- Phrygiam ad domum Cybebes. Phrygia ad nemora deae.
- ubi cymbalum sonat uox. ubi tympana reboant.
- tibicen ubi canit phryx curuo graue calamo.
- ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae.
- ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant.
- ubi sueuit illa diuae uolitare uaga cohors.
- quo nos decet citatis celerare tripudiis.
- simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier
- thiasus repente linguis trepidantibus ululat.
- leue tympanum remugit. caua cymbala recrepant.
- uiridem citus adit idam properante pede chorus.
- furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens
- comitata tympano Attis per opaca nemora dux
- ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi.
- rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.
- itaque ut domum Cybebes tetigere lassulae
- nimio e labore somnum capiunt sine cerere.
- piger his labante languore oculos sopor operit.
- abit in quiete molli rabidus furor animi.
- sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
- lustrauit aetherem album sola dura mare ferum.
- pepulitque noctis umbras uegetis sonipedibus.
- ibi somnus excitam Attin fugiens citus abiit.
- trepidante eam recepit dea Pasithea sinu.
- ita de quiete molli rapida sine rabie
- simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit.
- liquidaque mente uidit sine quis ubique foret.
- animo aestuante rursum reditum ad uada tetulit.
- ibi maria uasta uisens lacrimantibus oculis
- patriam allocuta maesta est ita uoce miseriter.
- patria o. mei creatrix. patria o. mea genetrix.
- ego quam miser relinquens dominos ut herifugae
- famuli solent ad Idae tetuli nemora pedem
- ut apud niuem et ferarum gelida stabula forem.
- et earum omnia adirem furibunda latibula.
- ubinam aut quibus locis te positam patria reor.
- cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem.
- rabie fera carens dum breue tempus animus est.
- egone a mea remota haec ferar in nemora domo.
- patria bonis amicis genitoribus abero.
- abero foro. palaestra. stadio. et gyminasiis.
- miser. ah. miser. querendum est etiam atque etiam anime.
- quod enim genus figurae est ego non quod habuerim.
- ego mulier. ego adulescens. ego ephebus. ego puer.
- ego gymnasii fui flos. ego eram decus olei.
- mihi ianuae frequentes. mihi limina tepida.
- mihi floridis corollis redimita domus erat
- linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
- ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar.
- ego Maenas ego mei pars ego uir sterilis ero.
- ego uiridis algida Idae niue amicta loca colam.
- ego uitam agam sub altis Phrygiae columinibus.
- ubi cerua siluicultrix. ubi aper nemoriuagus.
- iam. iam dolet quod egi. iam iamque paenitet.
- roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
- geminas deorum ad aures noua nuntia referens
- ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
- saeuumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
- agedum inquit. age. ferox i. fac ut hunc furor agitet.
- fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat.
- mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
- age. caede terga cauda. tua uerbera patere.
- face cuncta mugienti fremitu loca retonent.
- rutilam ferox torosa ceruice quate iubam.
- ait haec minax Cybebe. religatque iuga manu.
- ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo.
- uadit. fremit. refringit uirgulta pede uago.
- at ubi umida albicantis loca litoris adiit.
- teneramque uidit Attin prope marmora pelagi.
- facit impetum. illa demens fugit in nemora fera.
- ibi semper omne uitae spatium famula fuit.
- dea. magna dea. Cybebe dea. domina Dindymi.
- procul a mea tuus sit furor omnis hera domo.
- alios age incitatos. alios age rabidos.
LXIV. Argonautia et epythalamium Thetidis et Pelei
- Peliaco quondam prognatae uertice pinus
- dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
- Phasidis ad fluctus et fines Aeetaeos
- cum lecti iuuenes Argiuae robora pubis
- auratam optantes Colchis auertere pellem
- ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi
- caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.
- diua quibus retinens in summis urbibus arces
- ipsa leui fecit uolitantem flamine currum
- pinea coniungens inflexae texta carinae.
- illa rudem cursu prima imbuit Amphitritem.
- quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor.
- tortaque remigio spumis incanuit unda.
- emersere freti candenti e gurgite uultus.
- aequoreae monstrum Nereides admirantes.
- illa atque haud alia uiderunt luce marinas
- mortales oculi nudato corpore Nymphas
- nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
- tum Thetidis Peleus incensus fertur amore.
- tum Thetis humanos non despexit Hymenaeos.
- tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
- o nimis optato saeclorum tempore nati
- heroes. saluete deum genus. o bona matrum
- progenies saluete iterumque iterumque bonarum.
- uos ego saepe meo uos carmine compellabo.
- teque adeo eximie taedis felicibus aucte.
- Thessaliae columen. Peleu. cui Iuppiter ipse
- ipse suos diuum genitor concessit amores.
- tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine.
- tene suam Tethys concessit ducere neptem.
- Oceanusque mari totum qui amplectitur orbem.
- quae simul optatae finito tempore luces
- aduenere domum conuentu tota frequentat
- Thessalia. oppletur laetanti regia coetu.
- dona ferunt prae se. declarant gaudia uultu.
- deseritur Cieros. linquunt Phthiotica Tempe
- Crannonesque domos ac moenia Larisaea.
- Pharsalum coeunt. Pharsalia tecta frequentant.
- rura colit nemo. mollescunt colla iuuencis.
- non humilis curuis purgatur uinea rastris.
- non glebam prono conuellit uomere taurus.
- non falx attenuat frondatorum arboris umbram.
- squalida desertis rubigo infertur aratris.
- ipsius at sedes quacumque opulenta recessit
- regia fulgenti splendent auro atque argento.
- candet ebur soliis. collucent pocula mensae.
- tota domus gaudet regali splendida gaza.
- puluinar uero diuae geniale locatur.
- sedibus in mediis indo quod dente politum
- tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
- haec uestis priscis hominum uariata figuris
- heroum mira uirtutes indicat arte.
- namque fluentisono prospectans litore Diae
- Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
- indomitos in corde gerens Ariadna furores.
- necdum etiam sese quae uisit uisere credit.
- utpote fallaci quae tunc primum excita somno
- desertam in sola miseram se cernat harena.
- immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis.
- irrita uentosae linquens promissa procellae.
- quem procul ex alga maestis Minois ocellis
- saxea ut effigies bacchantis prospicit. eheu.
- prospicit et magnis curarum fluctuat undis.
- non flauo retinens subtilem uertice mitram.
- non contecta leui uelatum pectus amictu.
- non tereti strophio lactentes uincta papillas.
- omnia quae toto delapsa e corpore passim
- ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
- sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
- illa uicem curans toto ex te pectore Theseu
- toto animo tota pendebat perdita mente.
- ah. misera. assiduis quam luctibus exsternauit
- spinosas Erycina serens in pectore curas.
- illa tempestate ferox quo ex tempore Theseus
- egressus curuis e litoribus Piraei
- attigit iniusti regis Gortynia templa.
- nam perhibent olim crudeli peste coactam
- Androgeoneae poenas exsoluere caedis
- electos iuuenes simul et decus innuptarum
- Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
- quis angusta malis cum moenia uexarentur
- ipse suum Theseus pro caris corpus athenis
- proicere optauit potius quam talia Cretam
- funera Cecropiae nec funera portarentur.
- atque ita naue leui nitens ac lenibus auris
- magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas.
- hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo
- regia quam suaues exspirans castus odores
- lectulus in molli complexu matris alebat.
- quales Eurotae praecingunt flumina myrtos.
- auraue distinctos educit uerna colores.
- non prius ex illo flagrantia declinauit
- lumina quam cuncto concepit corpore flammam
- funditus atque imis exarsit tota medullis.
- heu. misere exagitans immiti corde furores
- sancte puer curis hominum qui gaudia misces.
- quaeque regis Golgos. quaeque Idalium frondosum.
- qualibus incensam iactastis mente puellam
- fluctibus. in flauo saepe hospite suspirantem.
- quantos illa tulit languenti corde timores.
- quanto saepe magis fulgore expalluit auri
- cum saeuum cupiens contra contendere monstrum
- aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
- non ingrata tamen frustra munuscula diuis
- promittens tacito succepit uota labello.
- nam uelut in summo quatientem bracchia Tauro
- quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
- indomitus turbo contorquens flamine robur
- eruit. illa procul radicitus exturbata
- prona cadit late quaeuis cumque obuia frangens.
- sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus
- nequiquam uanis iactantem cornua uentis.
- inde pedem sospes multa cum laude reflexit
- errabunda regens tenui uestigia filo
- ne labyrintheis e flexibus egredientem
- tecti frustraretur inobseruabilis error.
- sed quid ego a primo digressus carmine plura
- commemorem. ut linquens genitoris filia uultum.
- ut consanguineae complexum. ut denique matris.
- quae misera in gnata deperdita laetabatur.
- omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem.
- aut ut uecta ratis spumosa ad litora diae
- uenerit. aut ut eam deuinctam lumina somno
- liquerit immemori discedens pectore coniunx.
- saepe illam perhibent ardenti corde furentem
- clarisonas imo fudisse e pectore uoces.
- ac tum praeruptos tristem conscendere montes.
- unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus.
- tum tremuli salis aduersas procurrere in undas
- mollia nudatae tollentem tegmina surae.
- atque haec extremis maestam dixisse querellis
- frigidulos udo singultus ore cientem.
- sicine me patriis auectam perfide ab aris
- perfide deserto liquisti in litore Theseu.
- sicine discedens neglecto numine diuum.
- immemor. ah. deuota domum periuria portas.
- nullane res potuit crudelis flectere mentis
- consilium. tibi nulla fuit clementia praesto
- immite ut nostri uellet miserescere pectus.
- at non haec quondam blanda promissa dedisti
- uoce mihi. non haec miserae sperare iubebas.
- sed conubia laeta. sed optatos Hymenaeos.
- quae cuncta aerei discerpunt irrita uenti.
- nunc iam nulla uiro iuranti femina credat.
- nulla uiri speret sermones esse fideles.
- quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci
- nil metuunt iurare nihil. promittere parcunt.
- sed simul ac cupidae mentis satiata libido est
- dicta nihil metuere. nihil periuria curant.
- certe ego te in medio uersantem turbine leti
- eripui. et potius germanum amittere creui
- quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
- pro quo dilaceranda. feris dabor alitibusque
- praeda. neque iniecta tumulabor mortua terra.
- quaenam te genuit sola sub rupe leaena.
- quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
- quae Syrtis. quae Scylla rapax. quae uasta Charybdis.
- talia qui reddis pro dulci praemia uita.
- si tibi non cordi fuerant conubia nostra
- saeua quod horrebas prisci praecepta parentis
- attamen in uestras potuisti ducere sedes.
- quae tibi iucundo famularer serua labore
- candida permulcens liquidis uestigia lymphis.
- purpureaue tuum consternens ueste cubile.
- sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris.
- externata malo. quae nullis sensibus auctae
- nec missas audire queunt nec reddere uoces.
- ille autem prope iam mediis uersatur in undis.
- nec quisquam apparet uacua mortalis in alga.
- sic nimis insultans extremo tempore saeua
- fors etiam nostris inuidit questubus auris.
- Iuppiter omnipotens. utinam ne tempore primo
- Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.
- indomito nec dira ferens stipendia tauro
- perfidus in Creta religasset nauita funem.
- nec malus hic celans dulci crudelia forma
- consilia in nostris requiesset sedibus hospes.
- nam quo me referam. quali spe perdita nitor.
- Idaeosne petam montes. at gurgite lato
- discernens ponti truculentum diuidit aequor.
- an patris auxilium sperem. quemne ipsa reliqui.
- respersum iuuenem fraterna caede secuta.
- coniugis an fido consoler memet amore.
- quine fugit lentos. incuruans gurgite remos.
- praeterea nullo colitur sola insula tecto.
- nec patet egressus pelagi cingentibus undis.
- nulla fugae ratio. nulla spes. omnia muta.
- omnia sunt deserta. ostentant omnia letum.
- non tamen ante mihi languescent lumina morte.
- nec prius a fesso secedent corpore sensus
- quam iustam a diuis exposcam prodita multam.
- caelestumque fidem postrema comprecer hora.
- quare facta uirum multantes uindice poena
- Eumenides. quibus anguino redimita capillo
- frons exspirantis praeportat pectoris iras.
- huc. huc aduentate. meas audite querellas.
- quas ego. uae. misera extremis proferre medullis
- cogor. inops. ardens. amenti caeca furore.
- quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo
- uos nolite pati nostrum uanescere luctum.
- sed quali solam Theseus me mente reliquit.
- tali mente deae funestet seque suosque.
- has postquam maesto profudit pectore uoces
- supplicium saeuis exposcens anxia factis
- annuit inuicto caelestum numine rector.
- quo motu tellus atque horrida contremuerunt
- aequora. concussitque micantia sidera mundus.
- ipse autem caeca mentem caligine Theseus
- consitus oblito dimisit pectore cuncta
- quae mandata prius constanti mente tenebat.
- dulcia nec maesto sustollens signa parenti
- sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum.
- namque ferunt olim classi cum moenia diuae
- linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus
- talia complexum iuueni mandata dedisse.
- gnate mihi longa iucundior unice uita.
- gnate ego quem in dubios cogor dimittere casus.
- reddite in extrema nuper mihi fine senectae.
- quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus
- eripit inuito mihi te cui languida nondum
- lumina sunt nati cara saturata figura
- non ego te gaudens laetanti pectore mittam.
- nec te ferre sinam fortunae signa secundae.
- sed primum multas expromam mente querellas
- canitiem terra atque infuso puluere foedans.
- inde infecta uago suspendam lintea malo
- nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
- carbasa obscurata dicet ferrugine Hibera.
- quod tibi si sancti concesserit incola Itoni
- quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
- annuit ut tauri respergas sanguine dextram.
- tum uero facito ut memori tibi condita corde.
- haec uigeant mandata. nec ulla oblitteret aetas.
- ut simul ac nostros inuisent lumina colles
- funestam antennae deponant undique uestem
- candidaque intorti sustollant uela rudentes.
- quam primum cernens ut laeta gaudia mente
- agnoscam cum te reducem aetas prospera sistet.
- haec mandata prius constanti mente tenentem
- Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes
- aereum niuei montis liquere cacumen.
- at pater ut summa prospectum ex arce petebat.
- anxia in assiduos absumens lumina fletus
- cum primum inflati conspexit lintea ueli
- praecipitem sese scopulorum e uertice iecit
- amissum credens immiti Thesea fato.
- sic funesta domus ingressus tecta paterna
- morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
- obtulerat. mente immemori talem ipse recepit.
- quae tum prospectans cedentem maesta carinam
- multiplices animo uoluebat saucia curas.
- at parte ex alia florens uolitabat Iacchus
- cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis
- te quaerens Ariadna tuoque incensus amore
- cui Thyades passim lymphata mente furebant.
- euhoe. bacchantes. euhoe. capita inflectentes.
- harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos.
- pars e diuulso iactabant membra iuuenco.
- pars sese tortis serpentibus incingebant.
- pars obscura cauis celebrabant orgia cistis
- orgia quae frustra cupiunt audire profani.
- plangebant aliae proceris tympana palmis.
- aut tereti tenues tinnitus aere ciebant.
- multis raucisonos efflabant cornua bombos.
- barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
- talibus amplifice uestis decorata figuris
- puluinar complexa suo uelabat amictu.
- quae postquam cupide spectando Thessala pubes
- expleta est sanctis coepit decedere diuis.
- hic qualis flatu placidum mare matutino
- horrificans Zephyrus procliuas incitat undas
- Aurora exoriente uagi sub limina solis
- quae tarde primum clementi flamine pulsae
- procedunt leuiterque sonant plangore cachinni.
- post uento crescente magis magis increbescunt
- purpureaque procul nantes ab luce refulgent.
- sic tum uestibuli linquentes regia tecta
- ad se quisque uago passim pede discedebant.
- quorum post abitum princeps e uertice Peli
- aduenit Chiron portans siluestria dona.
- nam quoscumque ferunt campi quos Thessala magnis
- montibus ora creat quos propter fluminis undas
- aura parit flores tepidi fecunda Fauoni
- hos indistinctis plexos tulit ipse corollis.
- quo permulsa domus iucundo risit odore.
- confestim Penios adest. uiridantia Tempe.
- Tempe quae siluae cingunt super impendentes
- haemonisin linquens doris celebranda choreis.
- non uacuus. namque ille tulit radicitus altas
- fagos. ac recto proceras stipite laurus.
- non sine nutanti platano. lentaque sorore
- flammati Phaethontis. et aerea cupressu.
- haec circum sedes late contexta locauit
- uestibulum ut molli uelatum fronde uireret.
- post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
- extenuata gerens ueteris uestigia poenae
- quam quondam silici restrictus membra catena
- persoluit pendens e uerticibus praeruptis.
- inde pater diuum sancta cum coniuge natisque
- aduenit caelo te solum Phoebe relinquens.
- unigenamque simul cultricem montibus Idri.
- Pelea nam tecum pariter soror aspernata est.
- nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugales.
- qui postquam niueis flexerunt sedibus artus
- large multiplici constructae sunt dape mensae.
- cum interea infirmo quatientes corpora motu
- ueridicos Parcae coeperunt edere cantus.
- his corpus tremulum complectens undique uestis
- candida purpurea talos incinxerat ora.
- at roseae niueo residebant uertice uittae
- aeternumque manus carpebant rite laborem.
- laeua colum molli lana retinebat amictum.
- dextera tum leuiter deducens fila supinis.
- formabat digitis. tum prono in pollice torquens
- libratum tereti uersabat turbine fusum.
- atque ita decerpens aequabat semper opus dens.
- laneaque aridulis haerebant morsa labellis.
- quae prius in leui fuerant exstantia filo.
- ante pedes autem candentis mollia lanae
- uellera uirgati custodibant calathisci.
- haec tum clarisona pellentes uellera uoce
- talia diuino fuderunt carmine fata.
- carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas.
- o decus eximium magnis uirtutibus augens.
- Emathiae tutamen Opis. carissime nato.
- accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores
- ueridicum oraclum. sed uos quae fata sequuntur.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- adueniet tibi iam portans optata maritis
- Hesperus. adueniet fausto cum sidere coniunx
- quae tibi flexanimo mentem perfundat amore.
- languidulosque paret tecum coniungere somnos
- leuia substernens robusto bracchia collo.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- nulla domus tales umquam contexit amores.
- nullus amor tali coniunxit foedere amantes.
- qualis adest Thetidi qualis concordia. Peleo.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- nascetur uobis expers terroris. Achilles.
- hostibus haud tergo sed forti pectore notus.
- qui persaepe uago uictor certamine cursus
- flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- non illi quisquam bello se conferet heros.
- cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
- Troicaque obsidens longinquo moenia bello
- periuri Pelopis uastabit tertius heres.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- illius egregias uirtutes claraque facta
- saepe fatebuntur natorum in funere matres.
- cum incultum cano soluent a uertice crinem
- putridaque infirmis uariabunt pectora palmis.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- namque uelut densas praecerpens messor aristas
- sole sub ardenti flauentia demetit arua
- Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri.
- quae passim rapido diffunditur Hellesponto.
- cuius iter caesis angustans corporum aceruis
- alta tepefaciet permixta flumina caede.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- denique testis erit morti quoque reddita praeda.
- cum teres excelso coaceruatum aggere bustum
- excipiet niueos perculsae uirginis artus.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- nam simul ac fessis dederit fors copiam achiuis
- urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla
- alta Polyxenia madefient caede sepulcra
- quae uelut ancipiti succumbens uictima ferro
- proiciet truncum summisso poplite corpus.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- quare agite. optatos animi coniungite amores.
- accipiat coniunx felici foedere diuam.
- dedatur cupido iamdudum nupta marito.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- non illam nutrix orienti luce reuisens
- hesterno collum poterit circumdare filo.
- anxia nec mater discordis maesta puellae
- secubitu caros mittet sperare nepotes.
- currite ducentes subtegmina. currite fusi.
- talia praesentes quondam felicia Pelei
- carmina diuino cecinerunt pectore Parcae.
- praesentes namque ante domos inuisere castas
- heroum et sese mortali ostendere coetu
- caelicolae nondum spreta pietate solebant.
- saepe pater diuum templo in fulgente reuisens
- annua cum festis uenissent sacra diebus
- conspexit terra centum procumbere tauros.
- saepe uagus Liber Parnassi uertice summo
- Thyiadas effusis euantes crinibus egit.
- cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
- acciperent laeti diuum fumantibus aris.
- saepe in letifero belli certamine Mauors
- aut rapidi Tritonis era aut Amarunsia uirgo
- armatas hominum est praesens hortata cateruas.
- sed postquam tellus scelere est imbuta nefando.
- iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt.
- perfudere manus fraterno sanguine fratres.
- destitit extinctos natus lugere parentes.
- optauit genitor primaeui funera nati
- liber ut innuptae poteretur flore nouercae.
- ignaro mater substernens se impia nato
- impia non uerita est diuos scelerare penates.
- omnia fanda nefanda malo permixta furore
- iustificam nobis mentem auertere deorum.
- quare nec tales dignantur uisere coetus.
- nec se contingi patiuntur lumine claro.
LXV. ad Ortalum
- etsi me assiduo confectum cura dolore
- seuocat a doctis Hortale uirginibus.
- nec potis est dulces Musarum expromere fetus
- mens animi. tantis fluctuat ipsa malis.
- namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris
- pallidulum manans alluit unda pedem.
- Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
- ereptum nostris obterit ex oculis.
- alloquar. audiero numquam tua facta loquentem.
- numquam ego te uita frater amabilior
- aspiciam posthac. at certe semper amabo.
- semper maesta tua carmina morte canam.
- qualia sub densis ramorum concinit umbris
- Daulias absumpti fata gemens Ityli.
- sed tamen in tantis maeroribus Hortale mitto
- haec expressa tibi carmina Battiadae.
- ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis
- effluxisse meo forte putes animo.
- ut missum sponsi furtiuo munere malum
- procurrit casto uirginis e gremio.
- quod miserae oblitae molli sub ueste locatum
- dum aduentu matris prosilet. excutitur.
- atque illud prono praeceps agitur decursu.
- huic manat tristi conscius ore rubor.
LXVI.
- omnia qui magni dispexit lumina mundi.
- qui stellarum ortus comperit atque obitus.
- flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur.
- ut cedant certis sidera temporibus.
- ut Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans
- dulcis amor gyro deuocet aereo.
- idem me ille Conon caelesti in limine uidit
- e Beroniceo uertice caesariem
- fulgentem clare. quam multis illa dearum
- leuia protendens brachia pollicita est
- qua rex tempestate nouo auctus Hymenaeo
- uastatum fines iuerat Assyrios
- dulcia nocturnae portans uestigia rixae
- quam de uirgineis gesserat exuuiis.
- estne nouis nuptis odio Venus. anne parentum
- frustrantur falsis gaudia lacrimulis
- ubertim thalami quas intra limina fundunt.
- non ita me diui uera gemunt iuerint.
- id mea me multis docuit regina querellis
- inuisente nouo proelia torua uiro.
- et tu non orbum luxti deserta cubile.
- sed fratris cari flebile discidium.
- cum penitus maestas exedit cura medullas.
- ut tibi tunc toto pectore sollicitae
- sensibus ereptis mens excidit. at te ego certe
- cognoram a parua uirgine magnanimam.
- anne bonum oblita es facinus quo regium adepta es
- coniugium. quod non fortior ausit alis.
- sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta est.
- Iuppiter. ut tristi lumina saepe manu.
- quis te mutauit tantus deus. an quod amantes
- non longe a caro corpore abesse uolunt.
- atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis
- non sine taurino sanguine pollicita es
- si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
- captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
- quis ego pro factis caelesti reddita coetu
- pristina uota nouo munere dissoluo.
- inuita o regina tuo de uerti e cessi.
- inuita adiuro teque tuumque caput.
- digna ferat quod siquis inaniter adiurarit.
- sed qui se ferro postulet esse parem.
- ille quoque euersus mons est quem maximum in oris
- progenies Thiae clara superuehitur.
- cum Medi peperere nouum mare. cumque iuuentus
- per medium classi barbara nauit Athon.
- quid facient crines cum ferro talia cedant.
- Iuppiter. ut Chalybon omne genus pereat.
- et qui principio sub terra quaerere uenas
- institit. ac ferri stringere duritiem.
- abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
- lugebant cum se Memnonis Aethiopis
- unigena impellens nutantibus aera pennis
- obtulit. Arsinoae Locridis ales equus.
- isque per aetherias me tollens auolat umbras
- et Veneris casto collocat in gremio.
- ipsa suum Zephyritis eo famulum legauit
- Graia Canopeis incola litoribus.
- inde Venus uario ne solum in lumine caeli
- ex Ariadnaeis aurea temporibus
- fixa corona foret sed nos quoque fulgeremus
- deuotae flaui uerticis exuuiae
- uuidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
- sidus in antiquis diua nouum posuit.
- uirginis et saeui contingens namque Leonis
- lumina Callisto iuncta Lycaoniae
- uertor in occasum tardum dux ante Bootam
- qui uix sero alto mergitur Oceano.
- sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum
- lux autem canae Tethyi restituit.
- pace tua fari hic liceat Ramnusia uirgo.
- namque ego non ullo uera timore tegam.
- nec si me infestis discerpent sidera dictis
- condita quin ueri pectoris euoluam.
- non his tam laetor rebus quam me afore semper
- afore me a dominae uertice discrucior.
- quocum ego dum uirgo quondam fuit omnibus expers
- unguentis una milia multa bibi.
- nunc uos optato quas iunxit lumine taeda
- non prius unanimis corpora coniugibus
- tradite nudantes reiecta ueste papillas
- quam iucunda mihi munera libet onyx.
- uester onyx casto colitis quae iura cubili.
- sed quae se impuro dedit adulterio
- illius ah mala dona leuis bibat irrita puluis.
- namque ego ab indignis praemia nulla peto.
- sed magis o nuptae semper concordia uestras
- semper amor sedes incolat assiduus.
- tu uero regina. tuens cum sidera diuam
- placabis festis luminibus Venerem.
- unguinis expertem ne siueris esse tuam me.
- sed potius largis affice muneribus.
- sidera corruerint utinam. coma regia fiam.
- proximus Hydrochoi fulgeret oarion.
LXVII. de ianua moechae cuiusdam
- o dulci iucunda uiro. iucunda parenti.
- salue. teque bona Iuppiter auctet ope.
- ianua. quam Balbo dicunt seruisse benigne
- olim cum sedes ipse senex tenuit.
- quamque ferunt rursus uoto seruisse maligno
- postquam es porrecto facta marita sene.
- dic. agedum. nobis. quare mutata feraris
- in dominum ueterem deseruisse fidem.
- non ita Caecilio placeam cui tradita nunc sum
- culpa mea est. quamquam dicitur esse mea.
- nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam.
- uerum est uox populi. ianua quae ipsa facit.
- qui quacumque aliquid reperitur non bene factum
- ad me omnes clamant ianua. culpa tua est.
- non istuc satis est uno te dicere uerbo.
- sed facere ut quiuis sentiat et uideat.
- qui possum. nemo quaerit nec scire laborat.
- nos uolumus. nobis dicere ne dubita.
- primum igitur uirgo quod fertur tradita nobis
- falsum est. non illam uir prior attigerit
- languidior tenera cui pendens sicula beta.
- numquam se mediam sustulit ad tunicam.
- sed pater illius gnati uiolasse cubile
- dicitur et miseram conscelerasse domum.
- siue quod impia mens caeco flagrabat amore.
- seu quod iners sterili semine natus erat.
- et quaerendum is unde. foret neruosius ille
- quod posset zonam soluere uirgineam.
- egregium narras mira pietate parentem.
- qui ipse sui nati minxerit in gremium.
- atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
- Brixia. Cycneae supposita specula
- flauus quam molli percurrit flumine Mella.
- Brixia Veronae mater amata meae.
- sed de Postumio et Corneli narrat amore
- cum quibus illa malum fecit adulterium.
- dixerit hic aliquis quid tu istaec ianua nosti.
- cui numquam domini limine abesse licet.
- nec populum auscultare. sed hic suffixa tigillo
- tantum operire soles aut aperire domum.
- saepe illam audiui furtiua uoce loquentem
- solam cum ancillis haec sua flagitia
- nomine dicentem quos diximus utpote quae mi
- speraret nec linguam esse nec auriculam.
- praeterea addebat quendam quem dicere nolo
- nomine ne tollat rubra supercilia.
- longus homo est. magnas cui lites intulit olim.
- falsum mendaci uentre puerperium.
LXVIII. ad Mallium
- quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
- conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium.
- naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
- subleuem. et a mortis limine restituam.
- quem neque sancta Venus molli requiescere somno
- desertum in lecto caelibe perpetitur.
- nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
- oblectant cum mens anxia peruigilat.
- id gratum est mihi me quoniam tibi dicis amicum.
- muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
- sed tibi ne mea sint ignota incommoda Mani
- neu me odisse putes hospitis officium
- accipe quis merser fortunae fluctibus ipse
- ne amplius a misero dona beata petas.
- tempore quo primum uestis mihi tradita pura est
- iucundum cum aetas florida uer ageret
- multa satis lusi. non est dea nescia nostri.
- quae dulcem curis miscet amaritiem.
- sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
- abstulit. o misero frater adempte mihi.
- tu mea tu moriens fregisti commoda frater.
- tecum una tota est nostra sepulta domus.
- omnia tecum una perierunt gaudia nostra.
- quae tuus in uita dulcis alebat amor.
- cuius ego interitu tota de mente fugaui
- haec studia atque omnes delicias animi.
- quare quod scribis Veronae turpe Catullo.
- esse quod hic quisquis de meliore nota
- frigida deserto tepefactet membra cubili.
- id Mani non est turpe. magis miserum est.
- ignosces igitur si quae mihi luctus ademit
- haec tibi non tribuo munera cum nequeo.
- nam quod scriptorum non magna est copia apud me.
- hoc fit quod Romae uiuimus. illa domus.
- illa mihi sedes. illic mea carpitur aetas.
- huc una ex multis capsula me sequitur.
- quod cum ita sit nolim statuas nos mente maligna
- id facere. aut animo non satis ingenuo.
- quod tibi non utriusque petenti copia posta est.
- ultro ego deferrem copia siqua foret.
- non possum reticere deae qua me Allius in re
- iuuerit. aut quantis iuuerit officiis.
- ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas
- illius hoc caeca nocte tegat studium.
- sed dicam uobis. uos porro dicite multis
- milibus. et facite haec carta loquatur anus.
- omnibus inque locis celebretur fama sepulti.
- notescatque magis mortuus atque magis.
- nec tenuem texens sublimis aranea telam
- in deserto Alli nomine opus faciat.
- nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
- scitis. et in quo me corruerit genere.
- cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
- lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis.
- maesta neque assiduo tabescere pupula fletu
- cessaret. tristique imbre madere genae.
- qualis in aerii perlucens uertice montis
- riuus muscosa prosilit e lapide
- qui cum de prona praeceps est ualle uolutus
- per medium densi transit iter populi
- dulce uiatori lasso in sudore leuamen.
- cum grauis exustos aestus hiulcat agros.
- hic uelut in nigro iactatis turbine nautis
- lenius aspirans aura secunda uenit
- iam prece Pollucis iam Castoris implorata.
- tale fuit nobis Allius auxilium.
- is clausum lato patefecit limite campum.
- isque domum nobis. isque dedit dominam.
- ad quam communes exerceremus amores.
- quo mea se molli candida diua pede
- intulit. et trito fulgentem in limine plantam
- innixsa arguta constituit solea.
- coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
- Protesilaeam Laodamia domum
- inceptam frustra nondum cum sanguine sacro
- hostia caelestes pacificasset heros.
- nil mihi tam ualde placeat Ramnusia uirgo.
- quod temere inuitis suscipiatur heris.
- quam ieiuna pium desiderat ara cruorem.
- docta est amisso Laodamia uiro
- coniugis ante coacta noui dimittere collum
- quam ueniens una atque altera rursus hiemps
- noctibus in longis auidum saturasset amorem.
- posset ut abrupto uiuere coniugio.
- quod scibant Parcae non longo tempore abesse
- si miles muros isset ad iliacos.
- nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
- coeperat ad sese Troia ciere uiros.
- Troia. nefas. commune sepulcrum Asiae Europaeque.
- Troia. uirum et uirtutum omnium acerba cinis.
- qualiter et nostro letum miserabile fratri
- attulit. ei. misero frater adempte mihi.
- ei. misero fratri iucundum lumen ademptum.
- tecum una tota est nostra sepulta domus.
- omnia tecum una perierunt gaudia nostra.
- quae tuus in uita dulcis alebat amor.
- quem nunc tam longe non inter nota sepulcra.
- nec prope cognatos compositum cineres.
- sed Troia obscena Troia infelice sepultum.
- detinet extremo terra aliena solo.
- ad quam tum properans fertur lecta undique pubes
- Graecae penetrales deseruisse focos
- ne Paris abducta gauisus libera moecha
- otia pacato degeret in thalamo.
- quo tibi tum casu pulcerrima Laodamia
- ereptum est uita dulcius atque anima
- coniugium. tanto te absorbens uertice amoris
- aestus in abruptum detulerat barathrum
- quale ferunt Graii Pheneum prope Cyllenaeum
- siccare emulsa pingue palude solum
- quod quondam caesis montis fodisse medullis
- audit falsiparens Amphitryoniades.
- tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
- perculit imperio deterioris eri
- pluribus ut caeli tereretur ianua diuis.
- Hebe nec longa uirginitate foret.
- sed tuus altus amor barathro fuit altior illo
- qui tamen indomitam ferre iugum docuit.
- nam neque tam carum confecto aetate parenti
- una caput seri nata nepotis alit
- qui cum diuitiis uix tandem iuuentus auitis
- nomen testatas intulit in tabulas.
- impia derisi gentilis gaudia tollens
- suscitat a cano uolturium capite.
- nec tantum niueo gauisa est ulla columbo
- compar quae multo dicitur improbius
- oscula mordenti semper decerpere rostro
- quam cum praecipue multiuola est mulier.
- sed tu horum magnos uicisti sola furores
- ut semel es flauo conciliata uiro.
- aut nihil aut paulum cui tum concedere digna
- lux mea se nostrum contulit in gremium.
- quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
- fulgebat crocina candidus in tunica.
- quae tamen etsi uno non est contenta Catullo
- rara uerecundae furta feremus herae
- ne nimium simus stultorum more molesti.
- saepe etiam Iuno maxima caelicolum
- coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
- noscens omniuoli plurima furta Iouis.
- at quia nec diuis homines componier aequum est
- ingratum tremuli tolle parentis onus.
- nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
- fragrantem Assyrio uenit odore domum.
- sed furtiua dedit mira munuscula nocte
- ipsius ex ipso dempta uiri gremio.
- quare illud satis est si nobis is datur unis
- quem lapide illa dies candidiore notat.
- hoc tibi quod potui confectum carmine munus
- pro multis Alli redditur officiis.
- ne uestrum scabra tangat rubigine nomen
- haec atque illa dies atque alia atque alia.
- huc addent diui quam plurima quae Themis olim
- antiquis solita est munera ferre piis.
- sitis felices. et tu simul et tua uita.
- et domus in qua olim lusimus. et domina.
- et qui principio nobis terram dedit auspex
- a quo sunt primo omnia nata bona.
- et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est.
- lux mea. qua uiua uiuere dulce mihi est.
LXIX. ad Rufum
- noli admirari quare tibi femina nulla
- Rufe uelit tenerum supposuisse femur.
- non si illam rarae labefactes munere uestis.
- aut perluciduli deliciis lapidis.
- laedit te quaedam mala fabula qua tibi fertur
- ualle sub alarum trux habitare caper.
- hunc metuunt omnes. neque mirum. nam mala ualde est
- bestia. nec quicum bella puella cubet.
- quare aut crudelem nasorum interfice pestem
- aut admirari desine cur fugiunt.
LXX.
- nulli se dicit mulier mea nubere malle
- quam mihi. non si se Iuppiter ipse petat.
- dicit. sed mulier cupido quod dicit amanti
- in uento et rapida scribere oportet aqua.
LXXI.
- sicui iure bono sacer alarum obstitit hircus.
- aut siquem merito tarda podagra secat.
- Aemulus iste toro qui uestro exercet amorem
- mirifice est a te nactus utrumque malum.
- nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos.
- illam affligit odore. ipse perit podagra.
LXII. ad Lesbiam
- dicebas quondam solum te nosse Catullum
- Lesbia. nec prae me uelle tenere Iouem.
- dilexi tum te. non tantum ut uulgus amicam.
- sed pater ut natos diligit et generos.
- nunc te cognoui. quare etsi impensius uror.
- multo mi tamen es uilior et leuior.
- qui potis est inquis. quod amentem iniuria talis
- cogit amare magis sed bene uelle minus.
LXIII.
- desine de quoquam quicquam bene uelle mereri.
- aut aliquem fieri posse putare pium.
- omnia sunt ingrata. nihil fecisse benigne est.
- immo etiam taedet. taedet. obestque magis.
- ut mihi quem nemo grauius nec acerbius urget
- quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
LXXIV. ad Gellium
- Gellius audierat patruum obiurgare solere
- siquis delicias diceret aut faceret.
- hoc ne ipsi accideret patrui perdepsuit ipsam
- uxorem. et patruum reddidit Harpocratem.
- quod uoluit fecit. nam quamuis irrumet ipsum
- nunc patruum uerbum non faciet patruus.
LXXV. ad Lesbiam
- huc est mens deducta tua mea Lesbia culpa.
- atque ita se officio perdidit ipsa suo.
- ut iam nec bene uelle queat tibi si optima fias.
- nec desistere amare omnia si facias.
LXXVI. ad deos
- siqua recordanti benefacta priora uoluptas
- est homini. cum se cogitat esse pium.
- nec sanctam uiolasse fidem. nec foedere in ullo
- diuum ad fallendos numine abusum homines.
- multa parata manent in longa aetate Catulle
- ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
- nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
- aut facere. haec a te dictaque factaque sunt.
- omnia quae ingratae perierunt credita menti.
- quare iam te cur amplius excrucies.
- quin tu animo offirmas. atque istinc teque reducis.
- et dis inuitis desinis esse miser.
- difficile est longum subito deponere amorem.
- difficile est. uerum hoc qua lubet efficias.
- una salus haec est. hoc est tibi peruincendum.
- hoc facias siue id non pote siue pote.
- o di. si uestrum est misereri. aut si quibus umquam
- extremam iam ipsa in morte tulistis opem.
- me miserum aspicite. et si uitam puriter egi
- eripite hanc pestem perniciemque mihi.
- quae mihi surrepens imos ut torpor in artus
- expulit ex omni pectore laetitias.
- non iam illud quaero. contra ut me diligat illa.
- aut quod non potis est. esse pudica uelit.
- ipse ualere opto. et taetrum hunc deponere morbum.
- o di. reddite mi hoc pro pietate mea.
LXXVII. ad Rufum
- Rufe. mihi frustra ac nequiquam credite amice.
- frustra. immo magno cum pretio atque malo.
- sicine subrepsti mi atque intestina perurens.
- ei. misero eripuisti omnia nostra bona.
- eripuisti. heu. heu. nostrae crudele uenenum
- uitae. heu. heu. nostrae pestis amicitiae.
LXXVIII. ad Gallum
- Gallus habet fratres. quorum est lepidissima coniunx
- alterius. lepidus filius alterius.
- Gallus homo est bellus. nam dulces iungit amores
- cum puero. ut bello bella puella cubet.
- Gallus homo est stultus. nec se uidet esse maritum
- qui patruus patrui monstret adulterium.
LXXVIIIb.
- sed nunc id doleo quod purae pura puellae
- suauia comminxit spurca saliua tua.
- uerum id non impune feres. nam te omnia saecla
- noscent. et qui sis fama loquetur anus.
LXXIX. ad Lesbium
- Lesbius est pulcer. quid ni. quem Lesbia malit
- quam te cum tota gente Catulle tua.
- sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum
- si tria natorum suauia reppererit.
LXXX. ad Gellium
- quid dicam Gelli. quare rosea ista labella
- hiberna fiant candidiora niue.
- mane domo cum exis. et cum te octaua quiete
- e molli longo suscitat hora die.
- nescioquid certe est. an uere fama susurrat
- grandia te medii tenta uorare uiri.
- sic certe est. clamant Victoris rupta miselli
- ilia. et emulso labra notata sero.
LXXXI. ad Iuuentium
- nemone in tanto potuit populo esse Iuuenti
- bellus homo. quem tu deligere inciperes.
- praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri.
- hospes inaurata palladior statua.
- qui tibi nunc cordi est. quem tu praeponere nobis
- audes. et nescis quod facinus facias.
LXXXII. ad Quintium
- Quinti. si tibi uis oculos debere Catullum.
- aut aliud si quid carius est oculis.
- eripere. ei. noli multo quod carius illi
- est oculis. seu quid carius est oculis.
LXXXIII. ad Lesbiam
- Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit.
- haec illi fatuo maxima laetitia est.
- mule. nihil sentis. si nostri oblita taceret
- sana esset. nunc quod gannit et obloquitur
- non solum meminit sed quae multo acrior est res
- irata est. hoc est uritur et loquitur.
LXXXIV. ad Arrium
- chommoda dicebat si quando commoda uellet
- dicere. et insidias Arrius hinsidias.
- et tum mirifice sperabat se esse locutum
- cum quantum poterat dixerat hinsidias.
- credo sic mater. sic liber auunculus eius.
- sic maternus auus dixerat. atque auia.
- hoc misso in Syriam requierant omnibus aures.
- audibant eadem haec leniter et leuiter.
- nec sibi postilla metuebant talia uerba.
- cum subito affertur nuntius horribilis.
- Ionios fluctus postquam illuc Arrius isset
- iam non Ionios esse sed Hionios.
LXXXV.
- odi et amo. quare id faciam fortasse requiris.
- nescio. sed fieri sentio. et excrucior.
LXXXVI. ad Lesbiam
- Quintia formosa est multis. mihi candida longa
- recta est. haec ego sic singula confiteor.
- totum illud formosa nego. nam nulla uenustas
- nulla in tam magno est corpore mica salis.
- Lesbia formosa est quae cum pulcerrima tota est
- tum omnibus una omnes surripuit Veneres.
LXXXVII. ad Lesbiam
- nulla potest mulier tantum se dicere amatam
- uere quantum a me Lesbia amata mea es.
- nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta
- quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
LXXXVIII. ad Gellium
- quid facit is Gelli. qui cum matre atque sorore
- prurit. et abiectis peruigilat tunicis.
- quid facit is. patruum qui non sinit esse maritum.
- ecquid scis quantum suscipiat sceleris.
- suscipit o Gelli quantum non ultima Tethys
- nec genitor nympharum abluit Oceanus.
- nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra.
- non si demisso se ipse uoret capite.
LXXXIX. ad Gellium
- Gellius est tenuis. quid ni. cui tam bona mater
- tamque ualens uiuat. tamque uenusta soror.
- tamque bonus patruus. tamque omnia plena puellis
- cognatis. quare is desinat esse macer.
- qui ut nihil attingat nisi quod fas tangere non est.
- quantumuis quare sit macer iuuenies.
XC. ad Gellium
- nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
- coniugio. et discat Persicum aruspicium.
- nam magus ex matre et nato gignatur oportet.
- si uera est Versarum impia religio.
- gnatus ut accepto ueneretur carmine diuos
- omentum in flamma pingue liquefaciens.
XCI. ad Gellium
- non ideo Gelli sperabam te mihi fidum
- in misero hoc nostro hoc perdito amore fore.
- quod te cognossem bene. constantemue putarem.
- aut posse a turpi mentem inhibere probro.
- sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam
- hanc tibi cuius me magnus edebat amor.
- et quamuis tecum multo coniungerer usu.
- non satis id causae credideram esse tibi.
- tu satis id duxti. tantum tibi gaudium in omni
- culpa est. in quacumque est aliquid sceleris.
XCII. ad Lesbia
- Lesbia mi dicit semper male. nec tacet umquam
- de me. Lesbia me dispeream nisi amat.
- quo signo. quia sunt totidem mea. deprecor illam
- assidue. uerum dispeream nisi amo.
XCIII. ad Gaium Iulium Caesarem
- nil nimium studeo Caesar tibi uelle placere.
- nec scire utrum sis albus an ater homo.
XCIV. ad Mentulam
- Mentula moechatur. moechatur mentula. certe.
- hoc est quod dicunt ipsa olera olla legit.
XCV. ad Gaium Heluium Cinnam
- Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
- quam coepta est nonamque edita post hiemem.
- milia cum interea quingenta Hortensius uno
- uersiculorum anno quolibet ediderit.
- Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas.
- Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.
- at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam.
- et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
XCVb.
- parua mei mihi sint cordi monimenta sodalis.
- at populus tumido gaudeat Antimacho.
XCVI. ad Gaium Licinium Caluum
- si quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
- accidere a nostro Calue dolore potest.
- quo desiderio ueteres renouamus amores
- atque olim missas flemus amicitias.
- certe non tanto mors immatura dolore est
- Quintiliae quantum gaudet amore tuo.
XCVII. ad Aemilium
- non ita me di ament quicquam referre putaui
- utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
- nilo mundius hoc. niloque immundius illud.
- uerum etiam culus mundior et melior.
- nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis.
- gingiuas uero ploxeni habet ueteris.
- praeterea rictum. qualem diffissus in aestu
- meientis mulae cunnus habere solet.
- hic futuit multas. et se facit esse uenustum.
- et non pistrino traditur atque asino.
- quem siqua attingit non illam posse putemus
- aegroti culum lingere carnificis.
XCVIII. ad Victium
- in te si in quemquam dici pote. putide Victi.
- id quod uerbosis dicitur et fatuis.
- ista cum lingua si usus ueniat tibi possis
- culos et crepidas lingere carpatinas.
- si nos omnino uis omnes perdere Victi
- hiscas. omnino quod cupis efficies.
XCIX. ad Iuuentium
- surripui tibi dum ludis mellite Iuuenti
- suauiolum dulci dulcius ambrosia.
- uerum id non impune tuli. namque amplius horam
- suffixum in summa me memini esse cruce
- dum tibi me purgo. nec possum fletibus ullis
- tantillum uestrae demere saeuitiae.
- nam simul id factum est multis diluta labella
- guttis abstersisti omnibus articulis.
- ne quicquam nostro contractum ex ore maneret.
- tamquam commictae spurca saliua lupae.
- praeterea infestum misero me tradere amore
- non cessauisti omni excruciarique modo.
- ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
- suauiolum tristi tristius elleboro.
- quam quoniam poenam misero proponis amori
- numquam iam posthac basia surripiam.
C. ad Marcum Caelium furum
- Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
- flos Veronensum depereunt iuuenum.
- hic fratrem. ille sororem. hoc est quod dicitur illud.
- fraternum uere dulce sodalicium.
- cui faueam potius. Caeli tibi. nam tua nobis
- perspecta ex igni est unica amicitia
- cum uesana meas torreret flamma medullas.
- sis felix Caeli. sis in amore potens.
CI. ad inferias
- multas per gentes et multa per aequora uectus
- aduenio has miseras frater ad inferias.
- ut te postremo donarem munere mortis.
- et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
- quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
- heu. miser. indigne frater adempte mihi.
- nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
- tradita sunt tristi munere ad inferias
- accipe fraterno multum manantia fletu.
- atque in perpetuum frater aue. atque uale.
CII. ad Cornelium Nepotem
- si quicquam tacito commissum est fido ab amico.
- cuius sit penitus nota fides animi.
- meque esse inuenies illorum iure sacratum
- Corneli. et factum me esse puta Harpocratem.
CIII. ad Silonem
- aut sodes mihi redde decem sestertia Silo.
- deinde esto quamuis saeuus et indomitus.
- aut si te nummi delectant desine quaeso
- leno esse. atque idem saeuus et indomitus.
CIV
- credis me potuisse meae maledicere uitae.
- ambobus mihi quae carior est oculis.
- non potui. nec si possem. tam perdite amarem.
- sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
CV. ad Mentulam
- Mentula conatur Pipleium scandere montem.
- Musae furcillis praecipitem eiciunt.
CVI.
- cum puero bello praeconem qui uidet esse.
- quid credat. nisi se uendere discupere.
CVII. ad Lesbiam
- si quicquam cupidoque optantique optigit umquam
- insperanti. hoc est gratum animo proprie.
- quare hoc est gratum nobis quoque. carius auro.
- quod te restituis Lesbia mi cupido.
- restituis cupido atque insperanti. ipsa refers te
- nobis. o lucem candidiore nota.
- quis me uno uiuit felicior. aut magis hac res
- optandas uita dicere quis poterit.
CVIII. ad Cominium
- si Comini arbitrio populi tua cana senectus
- spurcata impuris moribus intereat.
- non equidem dubito quin primum inimica bonorum
- lingua excerpta auido sit data uulturio.
- effossos oculos uoret atro gutture coruus.
- intestina canes. cetera membra lupi.
CIX. ad Lesbiam
- iucundum mea uita mihi proponis amorem
- hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
- di magni. facite ut uere promittere possit.
- atque id sincere dicat et ex animo.
- ut liceat nobis tota perducere uita
- aeternnum hoc sanctae foedus amicitiae.
CX. ad Aufilenam
- Aufilena. bonae semper laudantur amicae.
- accipiunt pretium quae facere instituunt.
- tu quod promisti mihi. quod mentita inimica es.
- quod nec das nec fers saepe. facis facinus.
- aut facere ingenuae est aut non promisse pudicae
- Aufilena fuit. sed data corripere
- fraudando effectis plus quam meretricis auarae est.
- quae sese toto corpore prostituit.
CXI. ad Aufilenam
- Aufilena. uiro contentam uiuere solo.
- nuptarum laus ex laudibus eximiis.
- sed cuiuis quamuis potius succumbere par est
- quam matrem fratres efficere ex patruo.
CXII. ad Nasonem
- multus homo es Naso. neque tecum multus homo qui
- descendit. Naso. multus es et pathicus.
CXIII. ad Gaium Heluium Cinnam
- consule Pompeio primum duo Cinna solebant
- Maeciliam. facto consule nunc iterum
- manserunt duo. sed creuerunt milia in unum
- singula. fecundum semen adulterio.
CXIV. ad Mentulam
- firmanus saltu non falso Mentula diues
- fertur. qui tot res in se habet egregias.
- aucupium omne genus. piscis. prata. arua. ferasque.
- nequiquam. fructus sumptibus exsuperat.
- quare concedo sit diues. dum omnia desint.
- saltum laudemus dum modo ipse egeat.
CXV. ad Mentulam
- Mentula habet noster triginta iugera prati.
- quadraginta arui. cetera sunt maria.
- cur non diuitiis Croesum superare potis sit.
- uno qui in saltu tot bona possideat.
- prata. arua. ingentes siluas altasque paludesque
- usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum.
- omnia magna haec sunt. tamen ipse est maximus ultro.
- non homo. sed uero mentula magna minax.
CXVI. ad Gellium
- saepe tibi studioso animo uenante requirens
- carmina uti possem mittere Battiadae.
- qui te lenirem nobis. neu conareris
- tela infesta meum mittere in usque caput.
- hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem
- Gelli. nec nostras hic ualuisse preces.
- contra nos tela ista tua euitamus amictu.
- et fixus nostris tu dabis supplicium.
fragmenta
- hunc locum tibi dedico consecroque Priape
- qua domus tua Lampsaci est quaque silua Priape.
- nam te praecipue in suis urbibus colit ora
- Hellespontia ceteris ostriosior oris.
- o Priape. ubi de mero ligurrire libido est.
- at non effugies meos iambos.
- lucida qua splendent carchesia mali.