1134 Juni 06 Das Leben des heiligen Norbert[1]

[im Aufbau]

Incipit vita domni Norberti Magdeburgensis archiespiscopi [1085-1134]

Anno dominicae incarnationis 1115 Paschasio[2] papa catholicae ecclesiae regimen amministrante, Heinrico iuniore caesare augusto, claruit Norbertus in municipio Sanctensi de prosapia Francorum et Germanorum Salicorum. Qui in clericali officio et ordine

| 671

subdyaconatus media iam aetate[3] vigens, forma et habilitate corporis beneficio naturae gaudens et cum scientia litterarum eloquio praeminens, morum ornatu cunctis qui eum noverant gratum se exhibebat. Huius pater Herebertus de castro Genepe [=Gennep] iuxta silvam Ketela et mater Hadiwigis clericum eum esse decreverunt, pro eo quod revelatione accepta in somnis, magnum eum fore sperabant. Hic cum in aula imperiali, necnon in ecclesia Coloniensi non minimus haberetur, affluentibus sibi rebus et temporalis vitae commodis fruens ad desideria sua, postposito timore Dei ducebatur. Quibus dum diu habunde potitus esset, accidit una dierum, ut solo assumpto puero festinaret clam ad locum quendam, Frethen [=Wreden] nomine, in cultu vestis sericae. Euntem eum occupat nubes umbrosa, de qua micant fulgura, mugiunt tonitrua, eo importunius quia longe aberant villae refugia. Cumque turbaretur ipse simul eum puero comite, repente terribilis auditus et aspectus tonitrui cum fulmine ante eum terram procidit, aperiens eam in profundum quasi ad mensuram staturae hominis. Unde exalabat foetor deterrimus, tam eum quam omnia indumenta eius inficiens. Ipse autem de equo cui insederat prostratus, vocem quasi arguentis se audire arbitrabatur. Per quam ad se reversus et iam ad poenitudinem versus, revolvebat verbum psalmistae dicentis: Desine a malo et fac bonum, sicque animatus via qua venerat {Psal.36,27} reversus est. Domi vero positus concepto iam a timore Domini spiritu salutis, sub exteriori habitu cilicio indutus est et proponens sibi vitae praeteritae sollicitudinem et poenitentiam, monasterio Segebergensi et sanctae conversationis abbati Cononi familiarem se reddidit, cuius doctrinis et institutionibus optimis in timore et amore Domini profecit.

Cumque adessent quatuor tempora sacris ordinibus celebrandis more ecclesiastico deputata, Norbertus adhuc subdiaconus, domno Fritherico[4] Coloniensi archiepiscopo se praesentavit, postulans una eademquc die sese diaconum et presbiterum ordinari. Quod cum sacrorum canonum decreta inhiberent, requisivit archiepiscopus causam huiuscemodi tam subitaneae atque inopinatae voluntatis. Ille post multam inquisitionis instanciam ad pedes eius procidens et cum lacrimoso gemitu de peccatis suis poenitens, et veniam petens confessus est archiepiscopo firmum et indeclinabile se conversionis concepisse propositum. Archiepiscopus autem multa deliberatione habita et perspectis rerum eventibus, licet rationi et consuetudini prorsus obviaret, aliquem simul diaconum et presbiterum

| 672

{1115} ordinari latentibus causis, pro tempore tandem aliquando dispensationem admisit et super hac re petitioni eius annuit. Facta autem hora celebrandi officii, Norbertus sacris induendus vestibus, saecularem habitum mutavit et eum qui religioni competere videbatur induit, amictusque super eo sacris indumentis diaconus primo, deinde presbiter die eadem ordinatus est. Compos autem factus desiderii sui, ad Segebergense coenobium rediit et ibi in servitio Dei necnon in executione sacerdotalis officii sese per dies exercuit. Inde ad Sanctensem [=Xanten] ecclesiam reversus, cum in ordine vicis suae sacrosancta missae mysteria celebraret, verbum exhortationis publice astanti populo ministrabat, et die postera in capitolio consistentibus fratribus, quodam libertatis spiritu arguendo, obsecrando, increpando, in omni pacientia et doctrina monita salutis dedit. Cumque ex huius rei assiduitate quibusdam molestus esset eorumque irrisiones sustineret, inter multas calumpnias a quodam humilis fortunae viro facie tenus sputis illitus est. Accepta hac contumelia continuit se ipsum et conticuit, detersaque facie pro memoria peccatorum suorum maluit coram Deo lacrimis indulgere quam ultioni. Postmodum cum, ieiuniis et vigiliis affectus, in cripta quadam missarum sollempnia celebraret, consecrateo iam corpore et sanguine dominico, aranea non modicae quantitatis in calicem lapsa est. Quo viso obstupuit sacerdos, vitam et mortem prae oculis habens, sed ne aliquod sacrificii praeparati faceret dispendium, magis elegit subire perieulum et hausit quicquid erat in calice. Peracto autem officio, dum mori se crederet, ante altare exitum suum quem expectabat a loco immotus Domino precibus commendabat. Et ecce pruritu narium provocatus dum scalperet, subita sternutationis commotione aranea integra per nares eius excussa est. In qua re et fides eius in Deum et in eum Dei benignitas apparuit.

Cottidianis itaque incrementis proficiens, nunc ad Segebergense monasterium, nunc ad religiosorum clericorum ecclesiam, quae Rotha[5] dicebatur, se conferebat, saepius autem ad solitarium quendam Liudolfum nomine veniebat, mirae sanctitatis et abstinentiae virum, clericalem vitam agentem, paupertatis amatorem, veritatis inperterritum assertorem, illis temporibus famosum valde, qui etiam tam in fratribus suis quam in se caedes

| 673

et minas innumeras sustinuit a pravis sacerdotibus et clericis, quorum vicia reprehendere consueverat. Praeterea quorumlibet regularium et monachorum et anachoretarum et inclusorum mores et vitam diligenter inquirens, eorum exemplo ad anteriora se extendebat. Rediens exinde domum per biennium in suburbio Sanctensi moratus est apud ecclesiam quandam, quae iuris sui erat sita in monte qui Vorstberg [=Fürstenberg] dicitur, ubi quasi solitarius orationi et lectioni sanctaeque meditationi vacans, ieiuniis et vigiliis corpus macerabat, cottidie in altari sacro holocausta medullata offerens. Multas etiam noctes insomnes ducere solebat, asserens omnimodis fructuosum vigiliarum usum, licet in exercitatione corporis gravem et temptationibus plenum. Unde contigit, ut dum quadam nocte pervigil oraret a Deo dirigi et adiuvari propositum suum, deficiens corpore dormitans, manu maxillam sustentaret, antiquum hostem subito adesse audivit insultando clamantem: Eia, eia! multa quae proposuisti quo fine speras consummari, qui nec in unius noctis proposito perseverare voluisti? Ad haec sacerdos respondit: Quis minis tuis credat, cum ab inicio teste veritate mendax sis et mendacii pater? Ad haec spiritus nequam confusus aufugit.

Cumque inter haec et huiuscemodi multorum subsannationi subiaceret, contigit eum adire concilium quod in ecclesia Frideslare domnus Cono [Praenestinus] apostolicae sedis legatus cum archiepiscopis, episcopis, abbatibus multoque clero et populo christiano celebravit [1118]. Ubi dum ab aemulis contra eum proponeretur, quare praedicationis officium usurpasset et quare religionis habitum praetenderet, cum adhuc de proprio vivens nondum ad religionem accessisset, et quare adhuc in saeculo agens, ovium seu caprarum vestibus uteretur; ille respondit:

Si de praedicatione impetor, scriptum est: « Si quis converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operiet multitudinem peccatorum. » {Iac.5,20} Potestas autem praedicandi data est nobis ex susceptione sacerdotii, cum diceretur: « Accipite potestatem et estate relatores verborum Dei. » Si de religione requiror. religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Postremo si de veste agitur, primus ecclesiae pastor docet nos, quin non in veste preciosa acceptum est coram Deo. Unde Iohannes Baptista vestitus legitur pilis camelorum et Cecilia cilicio induta ad carnem. Plasmator etiam hominis in exordio mundi Adae non purpuream vestem, sed tunicam pelliciam fecit et dedit.

Hiis pro se allegatis inde abcessit et post tertium ordinationis suae annum videns se nec verbo nec opere proficere hominibus terrae illius, iam peregre proficisci intendens, memoratam ecclesiam Vorstberg Sigebergensi monasterio dedit et confirmavit, ordinans in eo monachos iugiter ibidem Deo servituros. Deinde domno Fritherico Coloniensi archiepiscopo resignavit quicquid beneficiorum ac redituum de manu ipsius tenuit. Venditis insuper domibus et caeteris omnibus, quae vel ex patrimonio vel aliunde iure hereditario possidebat cum omni suppellectili sua, eorum precia pauperibus erogabat, reservatis tantummodo sacerdotalibus indumentis et modico argento in aestimatione decem marcarum, duobus fratribus comitatus in nomine Domini iter peregrinationis arripuit.

| 674

{1118} Cumque pervenisset ad castrum Hoym [?] super Mosam fluvium situm, praefatum argentum egenis ibidem distribuit, et relicta rerum temporalium sarcina, tunica tantum lanea succinctus et pallio amictus, nudo pede per horrendas yemes {1118 Nov.} cum duobus comitibus suis ad Sanctum Egydium [=Saint-Gilles] profectus est. Ibi inveniens Gelasium papam, qui Paschasio iam defuncto successerat, veniam ab eo postulavit et accepit super reatu quem admiserat, in susceptione duorum simul sacrorum ordinum contra instituta canonum. Cumque papa prudentem eum et zelum Dei habentem attenderet, ipsum secum detinere nisus est. Ipse autem in multa humilitate domno papae propositum suum confessus, licentiam ab eo proficiscendi accepit, a quo etiam liberam praedicandi facultatem obtinuit, quam ei domnus papa litterarum suarum auctoritate firmavit. Accepta itaque ex apostolice praecepto praedicandi obediencia, profundas nives usque ad genua transiens et asperrimas glacies nudis pedibus calcans, cum a Sancto Egydio reverteretur, Aurelianum [=Orleans] venit, ubi assumpto {1119 Mart. 22 und 23} quondam subdiacono iam cum tribus sociis sabbato palmarum Valencianas accessit, ubi dum in crastino sermonem faceret ad populum per Dei gratiam multo omnium favore exceptus est. Rogatus autem ut ibi moram faciens quieti indulgeret, cum annuere nollet, sociis eius subito aegritudine pressis, invitus ibidem detentus est, infirmis suis curam

| 675

humanitatis exhibens, qui mox infra octavas paschae in eadem civitate beato fine in Domino quieverunt {1119 Mart.30}. E quibus duo laici sepulti iacent in suburbio Valencianarurn in ecclesia sancti Petri iuxta forum in sinistro latere ad occidentem, subdiaconus vero monachus effectus est et sepultus in ecclesia beatae Mariae, quae in eodem oppido sita est.

Contigit autem quarta feria proxima ante coenam Domini, domnum Burchardum {Mart.26} Kameracensem [=Cambrai] episcopum virum honestum per praefatam civitatem transitum facere, quem quia Norbertus ante noverat, ad videndum eum accessit. Veniens autem ad hostium domus, in qua hospitatus erat episcopus, mediante clerico quodam cubiculum introivit, et post aliquanta colloquia ab episcopo cognitus est. Episcopus enim intuens eum in gravi gelu nudis pedibus et veste aspera indutum, vehementer admirans et stupens cum eiulatu collo illius irruit et suspirans ait: O Norberte, quis umquam de te talia crederet aut cogitaret. Praedictus vero clericus qui eum introduxerat, admirans affectum episcopi circa hominem, causam huius rei sciscitatus est. Cui respondit episcopus : Iste quem vides in curia regis mecum pariter nutritus est, homo nobilis et delictis affluens in tantum ut episcopatum meum cum ei offerretur respueret. Audiens haec clericus lacrimis perfusus tum quia dominum suum flentem videbat, tum quia similem vivendi modum affectabat, quonam itinere Norbertus processurus esset, tacitus investigabat. Norbertus autem e vestigio in eadem civitate gravi infirmitate correptus est. Cuius infirmitatem episcopus benigne refovens, cottidie eum per familiares curiae suae visitabat. Inter quos praedictus clericus, cum iam Norbertus convaluisset, ad eum accedens socium professionis et comitem itineris se fore repromisit. Unde Norbertus gratias agens Deo, iam eum secum profecturum arbitratus est. Cumque ille primum se de rebus suis ordinare velle assereret, ad verba eius iste turbatus hoc solum respondit: Eia frater, si ex Deo est, non dissolvetur. Ille autem reditum suum pollicens abiit, et rebus suis disponens, paulo post reversos deinceps hominem Dei secutus est. Nomen clerici illius Hugo erat. Cuius contubernio gaudens Norbertus simul cum eo circuibat castella, villas et oppida, praedicans et reconcilians dissidentes, inveterataque odia et bella ad pacem reducens; nichil a quoquam expetebat, sed si qua oblata fuissent, pauperibus et leprosis erogabat. Securus nimirum erat de gratia Dei, quod necessaria vitae habitarus esset. Peregrinum enim et hospitem super terram se arbitrans nulla ambitionis nota perstringi poterat, cuius tota spes de coelo pendebat. Vile namque ei videbatur, ut qui omnia pro Christo contempserat, quocumque ingenio vilibus et abiectis mercedulis inserviret. Tantaque admiratio et dilectio cunctorum circa ipsum excrevit, ut quocumque uno stipatus comite iter agens se verteret, dum villis aut castris approximaret, pastores relictis gregibus cursim eum praevenirent et adventum eius populo nunciarent. Unde cum ad eum catervatim populi confluerent, et inter missarum sollempnia verbum exhortationis ab eo audirent de agenda poenitentia et de spe salutis aeternae, quae pro missa est omni qui invocaverit nomen Domini, gaudium cunctis erat ex ipsius praesentia, felicemque se iudicabat quisquis eum hospicio recipere meruerat. Stupori erat novum in eo genus vitae, videlicet in terra degere et nil de terra quaerere. Iuxta mandatum namque euangelii neque peram neque calciamenta neque duas tunicas portabat, paucis solummodo libris et indumentis missae contentus. Aqua continuus sibi potus erat, nisi forte a religiosis personis invitatus consuetudinibus ipsorum interdum morem gereret. Saepenumero cum rogaretur verbum exhortationis facere, inter discentes aderant alii temptantes aut

| 676

{1119} calumpniantes ut praedicationi eius impedimentum parerent. Sed ipse in simplicitate sua calumpnias eorum evadens, operis Dei executor strennuus esse non desiit, vigiliarum et ieiuniorum patiens, sedulus in labore, gratus in verbis, gratiosus in visu, benignus in simplices, severus contra ecclesiae hostes, ita ut temporibus illis specialem prae caeteris omnibus populi favorem obtineret.

[Streitschlichter (1)]

Accidit quodam tempore cum transiret per castrum quoddam Fossas [=Fosse] nomine, fieri concursum tam clericorum quam laicorum, insolitum huius vivendi modum admirantium eo maxime, quia quem socium acceperat, notum habebant. Intelligentes autem eum pacis et concordiae esse ministrum, obnixe rogabant eum apud eos paulisper moram facere, asserentes in eadem regione mortalis odii esse discordiam, de qua sexaginta ferme viri perempti fuerant, neque a religiosis et magnatibus ullatenus pacificari poterat. Eis autem id ab ipso postulantibus, Deo disponente, quidam advenit, cuius germanus eiusdem odii causa eadem ebdomada occisus fuerat. Quem cum astantes cernerent: Ecce, inquiunt, unus ex hiis de quibus inter nos sermo habetur. Quo advocato amplexus eum vir Dei ait: Dilecte mi, ego peregrinus et iam hinc transiturus munus a te peto, ut peremptoribus fratris tui veniam tribuas, a Deo mercedem accepturus. Ille statim lacrimis perfusus, nutu divino non tantum veniam dedit, sed etiam obsequium viro Dei praestitit, oportunitatem ei ostendens, quomodo alia odia reconciliarentur et cuncta ex integro pacificarentur. Sequenti itaque die sabbati, cum ad villam quae Monasterium [=Moustier] dicitur utraque pars adversariorum convenisset, multique confluerent, partim ut hominem Dei viderent, partim etiam ut optatae reconciliationi dissidentium interessent, ipse clauso hostio intra cubiculum fere usque ad horam tertiam orando perstitit. Cumque populus taedio afficeretur, a socio suo id ei reverenter nuntiatum est ipseque respondit, Deo serviendum esse non secundum voluntatem hominum, sed secundum voluntatem Dei. Mox autem egressus primo missam beatae Mariae Virginia, deinde missam pro defunctis quorum mors odii causa fuerat, devotissime celebravit. Postmodum sermonem ad populum qui ante taedio defluxerat, iamque recollectus erat, ita exorsus est:

Viri fratres, dominus noster Iesus Christus cum discipulos suos ad praedicandum mitteret, inter alia praecepta hoc illis dedit praeceptum, ut in quamcumque domum intrarent, primo dicerent: « Pax huic domui » et si ibi esset filius pacis, requiesceret super illum pax eorum. Nos autem non nostris meritis, sed sola Dei superhabundanti gratia imitatores eorum effecti eandem pacem vobis denunciamus, quae mente incredula contempnenda non est, nam ad pacem perpetuam pertingere facit. Vobis quidem incognitum non est ad quae convenimus; non est nostrum, nec ex nostro, utpote qui peregrinus sum et advena pertransiens, sed voluntatis et potestatis Dei est perficere, vestrum autem est, ipsius voluntati ex integro et devoto affectu acquiescere. Ad haec vox omnium una facta est: Praecipiat, inquiunt, per te nobis Dominus, quod beneplacitum est ei. Non habemus contradicere quod te ordinante in hoc negocio Dominus de nobis facere voluerit.

Quid plura? Egressa est utraque pars adversariorum hinc et inde foras in atrium et parvo intervallo facto super reliquias in medio positas abiurata est discordia et concordia facta et pax sacramento confirmata.

[Streitschlichter (2)]

Ab eo itaque loco recedens in crastinum summo diluculo secessit ad aliam villam non longe positam Gemplacum [=Gemblours] nomine, ut sermonen faceret ad populum, in qua devotissime susceptus est, eo quod et verborum Dei relatorem et optatae pacis eum audirent esse portitorem. Sed et in eadem regione duo principes inter se hostiliter proeliantes rapinis et incendiis in solitudinem cuncta fere redegerant. Hoc audito vir Dei et populorum clamore commotus, eorumque paupertatis misertus, ad eosdem principes accessit, primo ad unum, deinde ad alium; et primum quidem hiis verbis allocutus est:

Magnus es et potens, et ignorare non debes, quod tibi potestas a Deo concessa sit. Unde me servum eius qui pro tuo et multorum proficuo ad te missus sum non pro mei sed pro ipsius reverentia audire debes. Audi ergo pauperem peregrinum, suscipe domini Dei tui praecepta tibi transmissa, ut ab eo suscipiaris. Dimitte ei qui tibi nocuit ut et tibi dimittatur, ut ex hoc pauperum et egenorum consolatio, peccatorum tuorum fiat remissio.

His auditis princeps ille et considerata in homine habitus humilitate, vultus modestia et verborum facundia, pietatis affectu permotus ait: Fiat quod vis; non enim est rationi consonum contradicere huic tuae petitioni. Apud eum

| 677

{1119} igitur desiderii sui effectu potitus, ad alium transito cuius cor obduratum invertit. Nam atrocitate vultus illius et verborum ferocitate cito intellexit, eum non esse filium pacis, conceptumque sermonem tenens adhaerenti sibi fratri ait:

Insanit hic homo; sed futurum est in brevi, ut retrorsum cadat et detur inimicis suis ad capiendum et illaqueandum et conculcandum.

Haec dixit et abscessit. Sermo autem eius in eadem septimana impletus est. Nam princeps ille ab inimicis suis detentus et captivitati subactus est.

[Streitschlichter (3)]

Et procedens inde venit ad proximam villam quae vocatur Koriletum [=Couroy], et quia fama de eo iam undique percrebuerat, populus de eadem vicinia ad eum confluebat. Cumque post celebrationem missae, sicut consueverat, de pace et concordia sermocinaretur, quosdam discordantes a veteris odii litibus coepit humili exhortatione revocare. Unus autem ex ipsis, multis precibus rogatus cum paci acquiescere nollet, foras exiliit et equo sedens fugam inire temptabat, sed equus licet calcaribus urgeretur fortiter, de loco moveri non poterat. Unde concurrente turba, quibusdam admirantibus, quibusdam subsannantibus, quibusdam vero flentibus, ille confusus ad ecclesiam rediit et prostratus veniamque petens, sicut prius ab eo postulatum is fuerat, conditioni pacis gratanter annuit, sicque absolutionem reatus sui pro eo quod virum Dei offenderat aecepit.

Eodem anno contigit beatum Gelasium papam, a quo praedicandi auctoritatem acceperat, migrare a saeculo {1119 Ian.29}. Cui successit Kalixtus Viennensis episcopus piae et sanctae conversationis homo et dignae recordationis, quem constat apud Cluniacum electum fuisse {Febr.02} et in sede universalis ecclesiae potestatem honoris et dignitatis culmen communi omnium electione suscepisse. Transierat enim praenominatus Gelasius papa cum saniori parte cardinalium, ut sanctam matrem ecelesiam in menbris[!] visitaret. Qui multa sedens in capite de hiis audierat — ut qui cancellarius per multos annos extiterat tempore Paschalis papae et aliorum — et quae ubique terrarum erant, eum latere non poterant. Celebravit itaque successor Gelasii Kalixtus concilium Remis, ubi et introitum suum confirmavit et statum {Oct.20} ecclesiae corroboravit, iusta approbans, iniusta autem corrigens et auctoritate Romana ubique corrigi praecipiens.

Audiens autem Norbertus apostolicae sedis dignitatem innovatam esse, ad idem concilium autumpnali tempore nudis pedibus accessit, ubi ab episcopis et abbatibus, qui ibidem convenerant, cum gaudio susceptus est. A quibus cum rogaretur aliquantulum relaxare et indulgere sibi super duricia et asperitate assumptae poenitentiae, nequaquam acquievit, sed de statu suo cum domno papa conferens litteras auctoritatis apostolicae, quas a praedecessore suo Gelasio acceperat, sicut iam superius dictum est, ab eo renovari postulavit

| 678

{1119} et renovatas accepit. Praecepit itaque domnus papa Laudunensi [=Laon] episcopo Bartholomaeo, ut curam eius susciperet. Erat enim ipse ex progenie matris suae habens quosdam in episcopatu et in eadem eivitate propinquos, quorum viscera pietatis affectu super eo mota sunt, et eorum instinctu submonitus erat episcopus, humanitatis ei manum licet invito ad aliquod tempus ministrale. Quo deducto et finito concilio vir Dei apud Laudanum hyemare disposuit, solus enim erat et sociorum solatio destitutus. Domnus namque Hugo, quem usque nunc circa natale solum, circa Forense videlicet territorium, socium habuerat, nullo assumpto vel mutato habitu, sed ut erat in saeculari, secum vadens et nota loca circuiens, quasi de rebus et debitis suis aliquid dispositurus, adhuc cum domno Burchardo Kameracensi episcopo, noto eius, Kameracum ab hoc concilio rediit, et non reversus usque post biennium, socium vel magistrum suum Norbertum sibimet reliquit. Florebat tunc Lauduni studium magistrorum Anselmi et Rodolfi fratris eius; a quibus vir Dei Norbertus psalmum Beati immaculati audire disposuit. Pervenit hoc ad aures religiosi viri Drogonis tunc prioris ecclesiae beati Nicasii Remis, quem aliquando notum et socium in scolis habuerat, ipseque indignatus scripsit ei:

 Quid hoc audio de te? Nutritus ei eruditus in scola Spiritus sancti cui ad docendum nulla mora est, et ea relicta saecularem scolam adisti? Desponderat te sibi divina sapientia, nunc amavit et allexit te sibi mundana phylosophia. Sed forte dicis: “Per hanc ad illam, per scientiam ad sapientiam pertingere disponebam.” Ad quod inquam: Non sic inicium sumpsit tui aedificii structura, ut primo praecedentem Lyam Rachel sequeretur. Qui enim de custodia ovium cytharistam et subito sine gramaticae magistro fecit psalmistam, ipse te Spiritus sanctus de vanitate saeculi tulit ei subito fecit euangelistam. Noveris igitur, karissime, et me tuum prophetam audi, quia si te tenere volueris ad utrumque, sine dubio privaberis utroque. Peccare namque in homine leve vel humanum, sed non sic est delinquere in Spiritum sanctum.

Quid plura? Sapienti satis dictum est. Pedem statim retrahit, reversus ad se et ad illum, de quo pollicetur Dominus dicens: Ille vos docebit omnem veritatem {Ioh.16,3}. Igitur {1119 Nov.} non post multum temporis domnus papa Laudunum venit; initoque cum papa consilio, quomodo iam dictus vir Lauduni retineretur, instinctu episcopi fratres canonici ecclesiae beati Martini in suburbio Laudunensi eligunt eum sibi abbatem. Petent et requirunt eum tam ab episcopo quam a summo pontifice. Qui cum interpellatus respondere cogeretur, humili voce summo pontifici dixit:

Pater reverende, numquid reminisceris officii vel laboris, cui nunc bis, per praedecessorem tuum memoriae felicis, demum per te, ad praedicandum verbum Dei destinatus sum? Sed ne in ullo iuris mei esse iudicer, assentio, salvo nimirum proposito meo, cuius prophanator sine animae meae gravi detrimento nullatenus esse valeo. Propositum etenim nostrum est, aliena non quaerere, rapta cum placitationibus vel iusticiis saecularibus vel quaerimoniis nullatenus repetere, pro nullis illatis iniuriis sive dampnis ullum vinculis anathematis innodare, sed ut breviter omnia concludam, secundum saniorem intellectum pure euangelica et apostolica vita praeelegi vivere. Non renuo pondus, si tamen canonici in eadem commorantes ecclesia hanc vivendi formam tenere non refugiant.

At cum ostenderetur eis modus euangelicae institutionis, quomodo imitatores Christi, contemptores mundi esse deberent, quomodo voluntarii pauperes, quomodo ad obprobria et contumelias, ad irrisiones, ad famem et sitim et nuditatem et caetera huiusmodi patientes, quomodo praeceptis et regulis sanctorum patrum obedientes, illi statim ad verbum et aspectum illius perterriti dixerunt:

Nolumus hunc super nos, quia talem magistrum nostra non novit nec nostrorum

| 679

praedecessorum consuetudo. Tolluntur enim nostra nec redduntur, placitamus et non proficimus, infligimus sententiam sed non timemur. Liceat nos vivere sic; castigare Deus vult, non mortificare.

Sic homo et obedivit et ab obedientia solutus ab ipsa non recessit. Interea episcopus attenuata frigore et ieiunio hospitis sui menbra nitebatur reficere, sed ipse cottidie ab hospite suo reficiebatur spiritali et melliflua verbi Dei relatione. Ob hanc causam amore nimio et karitatis in eo igne succenso assidue hortabatur eum precibus quibuscumque poterat, quatinus in episcopatu suo vellet manere, cotidie circumducens eum et ostendens, si qua sit ecelesia quae ei placeat, si quae solitudines, si qua deserta, si qua terra culta et inculta ad aedificandum et commanendum. Victus tandem ipsius et multorum tam religiosorum quam aliorum nobilium precibus, elegit locum valde desertum et solitarium, qui ab incolis antiquitus Praemonstratum [=Prémontré] vocabatur. In quo, si quando daret ei Deus socios colligere, se mansurum spospondit.

{1120} Transacta igitur hyeme, praedicandi gratia egressus, Kameracum venit, ubi sanctae conversationis suae discipulum iuvenem quendam Evermodum nomine lucratus est. In quo ita spiritus eius requievit, ut post decessum suum sepulturae suae locum ei commendaret, dans hoc praeceptum, ut numquam nisi reversurus ab eo recederet. Post hunc et alios sibi socios ascivit, qui radices et fundamentum fuere futurae multitudinis, quae praefatum virum Dei subsecuta est. Verum huius sanctae professionis iniciis non defuere antiqui hostis insidiae, qui in singulis singulas considerans actiones, in quibusdam videlicet contemplationis affectum. in aliis sapientiae desiderium, in aliis ieiunii propositum, cuilibet impedimento esse temptabat. Unde contigit quadam nocte, ut cuidam ad matutinas stanti et contemplanti et de illa gloriosa et ineffabili Trinitate cogitanti, ille antiquus adversarius assistens diceret:

O quam felix es, o quam in tuo bono proposito laudabilis qui et bene coepisti et te perseveraturum in tanta afflictione deliberas; idcirco Trinitatem sanctum, ad quam toto affectu suspiras, videre mereberis.

Et hiis dictis apparuit tria gestans capita, Trinitatem se esse contestans. At ille expavescens, paululum tamen praemeditatus, cum ex hac visione ventum turbinis foetidissimum sentiret, dixit:

O miser et infelix et omnibus creaturis deterior! tu, inquam, qui signaculum simititudinis Dei fuisti et superbiendo veritatis huius cognitionem perdidisti, quomodo praesumis non tantum te scire Trinitatem, sed ipsam temet ipsum esse, qui te scire velle penitus potestatem non accepisti? Recede, inquit, recede, et me tuis fraudulentiis non obedientem ulterius non praesumas inquietare.

Statim recessit, post haec ad eundem reversurus. Erat quidem frater ille ad obediendum promptus in oratione devotus, in ieiunio assiduus, ita ut toto anno ieiunaret tam aestate quam hyeme et a nullo cogi poterat nisi dominicis diebus, ut alteram in die perciperet refectionem, tuncque crudum quid nec aliqua decoctione conditum. Sed cum super eo omnes mirarentnr et tanta eius abstinentia et continentia in laude Dei ipsius ubique praedicaretur, affuit iterum sathan, occulte ponens insidias, ut novum militem prosterneret. Iuvenis quippe erat et indignari poterat, quod aliquando ei restitisset. Quarta itaque feria in capite ieiunii cum devotioni cunctorum fidelium {Mart.02} abstinentia quadragesimalis indicitur, tanta fames et gulae voracitas eum invasit, ut diceret nullo modo se posse ieiunare et indubitanter mori, si etiam a lacte et caseo cogeretur abstinere. Cui cum diceretur:

Non est licitum alicui vel saeculari bis refici, vel cuilibet parvulo

| 680

lactis et casei esca uti, ille torvo vultu et lupina rabie respondit: Numquid vult Deus hominem mori, subtrahendo illi quod ad usus ipsius creavit hora necessitatis ad percipiendum?

Obtinuerunt tarnen ab eo fratres, ut bis et quantum vellet cibum quadragesimalem comederet, tantum ut a lacte et caseo ahstineret. Cumque transissent quadragesimales dies et ad fratres suos Norbertus reverteretur, in ipso introito suo horror nimius et ventus turbinis circumvallavit eum. Unde secum venientibus malignam praedixit adesse temptationem. Audito autem, quod acciderat, in multo moerore praecepit sibi adduci hominem. Qui cum adduceretur, vix se prae nimia pinguedine sustentare valens, et edacitatis spiritu plenus, magistrum suum quem ante speciali affectu dilexerat, non nisi torvis oculis respicere poterat. Videns autem vir Dei non infirmitatem esse humanam sed temptationem praevaluisse diabolicam in eo, prohibuit omnino quicquam ciborum ei dari. Qui postquam per aliquos dies ieiunaverat, ubi reddita est ei quarta pars grossioris panis et vas aquae ad mensuram, delicias computabat. Et sic ad pristinam consuetudinem bene et moderate vivendo, Domino annuente, rediit.

{1121} Aliquanto evoluto tempore egressus est Norbertus quosdam discordantes ad concordiam revocare; recepto primo socio suo, quo aliquamdiu caruerat, cum ipso Nivigellam  [=Nigelles] pervenit. Ibi quidam qui aliquando conversionis gratia ad eum convenerant, sed asperitatem ordinis et institutionis suae ferre non valentes retro abierant, in obprobrium ipsius neque eum videre, nec praedicationem eius audire curabant, et populi favorem ab eo avertere temptabant. Verum eorum maliciae quantocius obviatum est.

[Exorzismus]

Nutu namque Dei civium quidam filiam habens a demonio iam per annum integrum obsessam, cum fletu et suspiriis eam viro Dei curandam obtulit. Cuius dolori et compatiens servus Dei, albis et stola vestitus super puellam iam duodennem exorcismum legit. Cumque super caput eius legeret euangelia, demon irridens respondit: Huiusmodi liras frequenter audivi; unde neque pro te neque pro omnibus istis de habitaculo isto egrediar. Nam pro quibus recedam? Columpnae ecclesiae ruerunt. Cum autem sacerdos multiplicaret exorcismos, demon iterum respondit: Nil agis, quia necdum per coruscum sanguinem martirum me adiurasti. Moxque demon scientiam suam ostentans, cantica canticorum a principio usque ad finem per os puellae edidit et iterans verbum ex verbo eadem cantica canticorum gallice interpretatus est, itemque reiterans verbum ex verbo in Teutonico totum expressit ore puellae illius, quae dum sana esset, nichil nisi psalterium didicerat. Instante autem sacerdote, ut a creatura Dei exiret, demon ait: Si hinc me eicis, permitte me intrare in monachum praesentem, et nominavit eum. Norbertus vero exclamavit in populum: Audite maliciam demonis huius, qui ut infamet servum Dei, vexandum eum expetit, quasi peccatorem et hoc supplicio dignum. Sed nolite scandalizari quia talis est nequitia eius, ut bonis omnibus derogare et quantum potest infames eos facere velit. Hoc dicto item coepto officio acrius insistebat. Tunc demon: Quid agis? inquit, neque pro te neque pro alio hodie exibo. Quod si videris me exclamare, iam tot de meis, id est de nigris, ad bellum venient, eia ad bellum, eia ad bellum; eia iam faciam corruere arcus istos et fornices super vos. Ad haec verba populus diffugit, sacerdos vero intrepidus mansit. Tunc puella manum iniecit ad stolam eius, ut collum ipsius astringeret. Cumque qui aderant vellent manus eius amovere: Nolite! inquit, permittite illam; si potestatem a Deo accepit, faciat quod potest. Hoc audito ipsa manus sponte relaxavit. Iam itaque plurima parte diei consumpta, pater Norbertus consilium habuit, ut in aqua exorzizata puella poneretur. Et ita factum est. Et quia flavis erat venusta capillis, sacerdos verens ne occasione crinium dyabolus in ea potestatem haberet, eam tonderi iussit. Qua permotus demon iniuria, maledictis sacerdotem lacessiens dicebat: Peregrine de Francia, peregrine de Francia, quid tibi foris feci? Quare me non sinis quiescere? Omnia mala et omnes mali eventus et omnia infortunio venient super te. quia sine causa vexas me. Iam vespertina hora erat, et videns pater Norbertus non exisse demonem, aliquantulum contristatus, iussit eam reddi patri et in crastinum ad missam perduci. Ipse vero coepit se expoliare alba et aliis missae vestimentis. Quod videns demon insultando clamabat: Ha, ha. he! modo bene facis et nondum fecisti michi opus a Deo beneplacitum. Totam etenim diem consumpsisti vane. Pater vero Norbertus ad hospicium se conferens, confirmavit in animo suo non gustare cibum,

| 681

{1121} donec puella sanaretur, et ita transegit diem et noctem illam sine cibo. Iam crastina dies advenerat, et Dei sacerdos parat se ad celebranda missae mysteria, itemquea puella adducitur, et fit multiplex populi concursus, finem rei praestolantis. Mandavit autem Norbertus duobus fratribus, ut tenerent puellam haut procul ab altari. Inchoata itaque missa ventum est ad euangelium, quod cum super caput eins legeretur, demon item irridendo respondit, se huiusmodi liras frequenter audisse. Postmodum sacerdote infra actionem levante hostiam, demon exclamavit: Videte, videte, ecce iste deiculum suum manibus suis tenet. Fatentur enim demones, quod haeretici negant. Tunc vero sacerdos Dei inhorruit, et concepto spiritu veritatis in ipsa ovatione sua instantius coepit agere contra demonem. At ille coactus clamabat: En ardeo, en ardeo, en morior, en morior! itemque: Volo exire, volo exire, dimitte me! Fratribus autem puellam fortiter tenentibus, spiritus immundus foetentissimae urinae foeda relinquens vestigia aufugit, vasque possessum reliquit. Illa vero a tortore liberata, collapsa et languida delata est in domum patris, et paulo post aecepto cibo ex integro incolumis et compos sui et perfecte sanata apparuit. Hoc itaque publice factum est teste omni populo, qui Dei laudes in commune praedicabat, et contra eos, qui ante Norberto derogaverant, ipsum vere apostolicum virum fatebantur.

Nec hoc praetermittendum, quod aliquando cum praefatus vir Lauduni moraretur, intendens cum quibusdam cognatis suis potentibus, quos ibidem invenerat, hyemare et lingua Gallica quam ignorabat instrui, accidit quandam piae devotionis feminam de Suessionum [=Soissons] civitate audire famam viri Dei, quae, quasi visitatura sanctorum limina, desiderans eius alloquio frui, secretius Laudunum venit, et ab eo verbi Dei sermone refecta, quod iam diu sterilis cum viro mansisset, flens conqueritur, malens si fieri posset a viro separari, quam sine prole, cuius spe convenerant, seculo vel coniugali vinculo detineri. Cui sacerdos: Non sic, inquit, sed iamiam ibi filius erit; quem non heredem mundo servabis, sed mox natum Domino sanctificabis. Plures namque post ipsum eris paritura, cum quibus tua teque claustra conferes, postmodum Deo servitura. Credidit, speque non frustrata genuit filium; quem quia circa festum sancti Nicolai promissum conceperat, vocavit Nicolaum.

[Der kleine Nikolaus]

Crevit infans et ablactatus est. Interea concilium celebratur, in quo, ne missae presbiterorum, qui uxores habent, audiri debeant, decretum promulgatur. Unde obortae sunt haeresum occasiones in tantum, ut plerique crederent et dicerent, non esse corpus Domini, quod in altari conficerent uxorati sacerdotes. Die igitur quadam iam dicta matrona Helwigis nomine, sumpta secum sorore sua carnali, circuibat orationis causa loca sanctorum. Puer iam quintum agens annum matrem comitatur. Intrant ecclesiam non audiendae missae sed orationis intentione. Sacerdos unus de uxoratis astabat altari celebrans sancta. O inestimabilis et ineffabilis divinae gratia pietatis! Dum mater profusis lacrimis orat, infantis oculi divinis patescunt mysteriis. Stans enim puer inter matrem et materteram et intendens in sacerdotem, licet adhuc ignarus esset vulgaris sermonis, expedita voce et lingua clamabat dicens: Mater, mater, surge, vide puerum sole pulchriorem, quem tenet presbiter in altari, adorans ut Deum. Surgit ab oratione mater et admirans quid esset, ab infante quaerit dicens: Fili, estne puer ille pendens in cruce quem vides? putans eum intendere lignum crucis. Nequaquam, inquit, sed in manibus tenet sacerdos puerum mirandae pulchritudinis, quem iam involvens panno tegit. Aspicit mater cum sorore videntque sacerdotem tegentem corporali calicem cum dominico corpore. Ex quo viso miraculo triplex remedium obtinetur, incredulorum dubietas amovetur, piorum devotio roboratur, exemplo divinae revelationis fideles ad quos haec pervenerint aedificantur. Ab illo itaque die et deinceps usque ad diem mortis suae puer idem Nicolaus debilis semper et infirmus fuit oculis. Vixit tamen usque dum, promissione viri Dei Norberti completa, pater et mater cum rebus et prole multaque numerositate parentum conversi ipsum diaconum miserunt ad Dominum.

Venit {13.10.1121} etiam pater Norbertus Coloniam [=Köln], et libenter susceptus, libentius in sermone et confessione auditus est, eo quod ipsum prius iuvenem noverant et modo mutatum

| 682

mirabiliter videbant. Multi ad verbum exhortationis ipsius ibidem imitatores paupertatis Christi effecti, ipsum secuti sunt. Habebat et ipse iam tunc in voluntate aedificare ecclesiam, in qua coadunatos reciperet.

[Gereon]

Ob hanc causam petivit ab archiepiscopo Fritherico et caeteris maioribus, ut aliqua sanctarum reliquiarum mereretur suscipere patrocinia, quibus ab antiquo repleta et dotata erat sancta Colonia. Annuit episcopus, annuit clerus et populus, iustam esse petitionem viri iudicans. At ille, fratribus suis quos secum habebat ieiunio indicto, hoc preciosum Deo donum commendabat, quatinus venerabile patrocinium sibi daret invenire. Nocte vero eadem virgo ex numero undecim milium virginum et nomen virginis et locus mausolei, in quo latebat, per visionem cuidam designatur, et in crastino ex ordine visionis corpus ibidem quaesitum integrum inventum est. Quo [h]ymnis et laudis et gratiarum actione suscepto, de reliquiis etiam aliarum virginum sanctorumque martirum Thebeae legionis et sanctorum Maurorum nec non duorum Ewaldorum duo vascula ad efferendum ei impleta sunt. Sequenti vero die cum a praeposito et canonicis Sancti Gereonis sibi similiter reliquias dari supplicaret, concessum est, ut eas in ecclesia eorum quaereret et acciperet. Gavisus est homo, et hoc promissum, ut erat solitus, Deo per totam noctem commendabat attentius. Mane autem facto in medio monasterio, ubi nullum alicuius sepulchri patebat vestigium, effodi praecepit ubi corpus integrum absque capite repertum est, honorifice et cum omni diligentia collocatum. Erat namque lapis sarcophagi preciosus ad aequalitatem terrae positus, non profunde, tenui pavimenti marmore tectus. Corpus vero ostro viridi sed antiquitate debilitato involutum, in pectore de aurifrigio super pallium crucem habens non modicam, subtalaribus et calcaribus ut miles indutus, a superiori labio capite truncatus, cespites herbosae terrae, quae sanguine suo maduerant, sub corpore inter corpus et sarchophagi fundum habens. Quod cum canonici et plebs innumerabilis quae convenerat cernerent, Ecce, inquiunt, dominus noster sanctus Gereon, et nostrum venerabile patrocinium, quod a nobis et praedecessoribus nostris per multos annos quaesitum fuit, sed peccatis exigentibus inveniri non potuit. Et exclamantes voce magna cum gaudio inmensas Deo gratias agebant, Deo dignum hominem efferentes, per quem talis et tantus thesaurus diuque desideratus merebatur inveniri. Et ne quis dubitet, ipsum esse, sciat vere verum agnitionis eius fuisse indicium, quod de morte et martirio ipsius legebatur, partem videlicet capitis et non totum caput fuisse abscisum. Hanc partem in puteo, qui est inter sanctuarium et corpus eiusdem ecclesiae, a paganis iniectum noverant, super cuius os putei dedicatum est altare in eius honore, sed reliquum corpus ubi esset ignorabant. Susceptum est itaque corpus sanctum, ut digne debuit, et elevatum. Parsque inde viro Dei data est, quod reliquum fuit a clero et populo magnifice repositum est. Assumptis non post multum reliquiis, collectoque fratrum tam laicorum quam clericorum collegio, quos Deo per verbum praedicationis genuerat, redeundi iter aggressus est; qui in ecclesiis a congregationibus ubique magnifice suscipiebatur.

Audiens autem transitum eius matrona quaedam nobilis Ermesindis nomine Namutensis comitissa velociter occurrit ei obnixe deprecans, ut ad imponendos fratres religionis suae ecclesiam in villa Floreffiae [=Floreff] susciperet. Habebat etenim ipsa multo tempore voluntatem ob remedium animae suae et praedecessorum suorum in eadem ecclesia propagandi religionem. Videns ille affectuosam mulieris devotionem, respexit illam, et suscepit quod petebat, et ibidem altero reliquiarum vasculo derelicto, quia instabat dies nativitatis dominicae festinavit Praemonstratum, habens clericorum et laicorum fratres circiter triginta novicios. Quibus cum aliis, quos

| 683

prius habuerat, congregatis, vespere et mane verbum salutis amministrabat, consolatoriis sermonibus exhortatis eos, ne deficerent a felici proposito et spontanea paupertate, quam susceperant et quod docebat, velut aquila provocans ad volandum pullos suos, operibus praemonstrabat. Erant enim exhortationes eius non de terra nec terrenum quid praetendentes, sed ut columba pennis assumptis volabat ad requiescendum et auditores suos volare faciebat plerumque mentis excessu raptus exemplo prophetae dicentis: Assumam pennas sicut columbae et colabo et requiescam {Psal.54,7}. Credebant quidam adhaerentes ei fratres, sufficere ad salutem quod ab ore eius audirent, ita ut neque ordine neque regula indigerent. Sed vir discretus et providus ne in posterum sancta eius plantatio eradicaretur et fundamento tum quod supra petram firmam locare disposuerat labefactaretur, commonuit eos, sine ordine et sine regula et sine patrum institutionibus ad integrum non posse observari apostolica et euangelica mandata. Cui fratres ut oves in simplicitate pastorem sequentes, in hiis quae proponeret omnimodis obtemperare spoponderant. Multi quidem religiosi tam episcopi quam abbates diversa ei consilia dederant, alius heremiticam, alius anachoretarum vitam, alius Cysterciensium ordinem assumendum suadentes. Sed ille cuius opus et consilium de supernis pendebat, qui suum principium non sibi nec hominibus, sed ei qui est omnium initium commendabat et multa in corde suo conferens, tandem ne professioni canonicae, cui et ipse et quotquot cum eo vivere volebant attitulati fuerant ab infantia, iniuriam inferre videretur, regulam quam beatus Augustinus suis instituit afferri praecepit, Apostolica etenim vita, quam in praedicatione susceperat, iam optabat vivere quam utique ab eodem beato viro post apostolos audierat ordinatam et renovatam fuisse. Sub huius regulae professione in die natalis Domini in loco Praemonstratensi ad illam beatae {Dec.25} perhennitatis civitatem singuli se ipsos voluntarie conscripserunt. Deinde cum singuli singulas super eandem regulam expositiones et interpretationes, diversas opiniones autumarent, eo quod eius scripta et aliorum regularium opera videbant non convenire, aliosque ad timorem, alios ad dubitationem, alios ad teporem inducerent, utpote plantationem adhuc tenuiter radicatam:

Quid miramini, inquit homo Dei, vel haesitatis, cum universae viae Domini misericordia sint et veritas? Etsi diversae numquit aversae? Si usus mutatur et institutio, num quit debet mutari caritatis vinculum, quod est dilectio? Regula quidem dicit: Primo diligatur Deus, deinde proximus. Regnum Dei non operatur sola institutio, sed veritas et mandatorum Dei observatio. Ergo quia de dilectione, quin de labore ei de abstinentia escae, de vestitu etiam, de silendo, de obedientia et quod invicem honore praevenire deberent et patrem suum honorare evidenter haec regula determinat, quid est quod amplius alicui regularium ad salutem obtinendam expediatur? Quod si de colore vel grossitate vel subtilitate vestium fiat aliqua inter spiritales contentio, dicant qui ob hoc derogandi potestatem accipiunt, dicant inquam de hac regula, dicant de euangelii et apostolorum institutione, ubi albedo et nigredo subtilitasve vel grossitudo describatur, et credatur eis. Unum est tamen, quod testes resurrectionis angeli in albis apparuisse legantur, auctoritate vero et usu ecclesiae poenitentes in laneis sunt. In laneis similiter in veteri testamento exibant ad populum, in sanctuario vero ex praecepto uti consueverunt lineis. In typo angelorum albae vestes, et in signo poenitentiae laneae ad carnem ferendae videntur. In sanctuario autem Dei et in divinis officiis lineae non praetermittantur.

Erat ergo

| 684

mens eorum, qui ab initio collecti sunt, sic affecta, ut de corporalibus cura et sollicitudo vix aliqua esset, universum vero studium ad spiritualia contulerant, scripturas divinas sequi et Christum ducem habere. Nam et pater Norbertus exhortabatur eos, asserens eos numquam exorbitare posse qui secum vellent remanere, si professionem suam secundum euangelia et dicta apostolorum et propositum sancti Augustini quod professi fuerant opere complerent. Unde factum est, ut nec vilitatem vestium erubescerent, nec difficultatem aliquam obedientiae praeponerent, iuge silentium in omni loco et in omni tempore servarent, super excessibus redarguti ad pedes proruentes humiliarentur, vultus torvitatem et verborum asperitatem etiam contra delinquentes exercere verecundarentur. Voluit quidem praefatus pater, ut fratres sui corpus ieiuniis macerarent, mentem omnimoda humilitate reprimerent, voluit sicut praedictum est fratres suos laneis ad carnem, laneis ad laborem uti, voluit ut femoralibus lineis semper uterentur, licet ipsemet asperrimo cilicio uteretur assidue. In sanctuario vero et ubicumque divina sacramenta tractanda fuerant vel celebranda propter mundiciam et multimodam honestatem lineis uti voluit, id quod omni tempore fieri decrevit. Commendabat etiam saepius tria observanda: scilicet circa altare et divina mysteria mundiciam, excessuum et negligentiarum in capitulo et ubique emendationem, pauperum curam et hospitalitatem. In altari namque exhibet quisque fidem et dilectionem Dei, in conscientiae purificatione curam sui, in hospitum et pauperum susceptione dilectionem proximi. Constanter equidem asserebat nullam umquam domum posse egere supra id, quod possit sustinere, quae haec tria sollicite studuerit observare.

Quadam die dum reverteretur a Remis [=Reims] cum quibusdam sociis suis et duobus noviciis, quos de hoc saeculo traxerat sermo divinus ad eos factus, et incederent cum silentio per viam in Deo suo meditantes, vox quaedam de nube auribus eorum insonuit: Haec est, inquit, fratris Norberti societas. Ad quam vox altera ex latere respondit: Non est de hiis duobus noviciis alter de societate caeterorum. Hoc audiebat homo et alii qui comitabantur eum, et rem taciti considerabant nichil mali suspicantes, sed tamen, quidnam fieri deberet, haesitabant. At pater Norbertus, cui maior inerat sollicitudo, sciens non supervacuum esse, quod ex permissione divina hae voces audirentur, perquirebat a Deo omni orationis instantia huius rei causam, considerans interim mores et actus eorum, de quibus fuerant auditae voces. Cumque considerasset alterum eorum minus devotum in confessione, levem in verbis, inquietum in corpore, inconstantem moribus, tepidum in oratione, negligentem in obedientia, Anglicus enim erat: Quid est, inquit, frater, quod gestas in corde? Expone quod latet. Si Deum quaeris, non est ulla creatura invisibilis coram eo, quia ut ait apostolus omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Feritatem quaerimus et prout fragilitati humanae conceditur, in veritate ambulare nitimur, nec est ulla veritatis cum falsitate contentio, nec aliqua fidelis cum infideli participatio. Cui ille caput agitando et levitatem verborum proferendo dicebat: Putasne, bone pater, quicquam velim tibi furari? Pauper es; sed omni habenti dabitur et habundabit. Ab eo autem qui non habet et quod habere videtur, auferetur ab eo. Haec dixit et dicta opere complevit. Nam tunc forte quidam ad conversionem venerat et cum parva substantia aliquantulum argenti attulerat, quod tunc retro altare pauperis oratorii, quod tunc solum habebant, proiectum iacebat. Nocte vero quadam Anglicus ille horam sibi praevidens competentem argentum ipsum rapiens aufugit. Sic ille plenus fraude pauperibus Christi, nichil mali suspicantibus, paupertatem adauxit, in tantum ut non remaneret eis, mule sumptus procurari posset diei unius. Coadunatis itaque cum patre Norberto fratribus quam pluribus, praeparandus erat certus ad commanendum locus. Erat siquidem situs loci asperrimus et omnimodis incultus, arbustis et paludibus et caeteris incommoditatibus occupatus, nec quicquam patebat habile ad commanendum praeter capellulam et iuxta illam pomerium, et stagnum quoddam parvum de aquis montium, cadentibus pluviarum tantum tempore, et de humore paludum usque in praesens impleri dinoscitur. Ibi cum sederet homo Dei cum societate sua consolationem Dei expectans, facta communi oratione apparuit cuidam revelatio manifesta satis et evidens. Quam eum viro Dei retulisset — vidisse videlicet se in parte loci illius in cruce dominum nostrum Iesum Christum, super quem septem solis radii mirabilis claritatis fulgebant, et a quatuor partibus multitudo magna peregrinorum cum peris et baculis properabant et flexis genibus adorato suo redemptore et pedibus

| 685

eius dato osculo recessuri revertebantur — vir Dei gratias egit Domino et advocato Bartholomaeo Laudunensi episcopo et fosso fundamento et consecrato, de lapidibus consecratis fundari fecit ecclesiam, astante domno Thoma de Kotzi qui hominem Dei metuebat et reverebatur propter Deum, astante etiam filio eius Engelrando adhuc parvulo et multis nobilibus, clericis et laicis, et populorum innumera multitudine admirante et intra se ad invicem dicente: Quis putas est homo iste cuiusve fidei, qui nulla utitur ratione? Putasne stabile sit hoc opus, quod in tanta solitudine locatur et cuius fundamentum non in petra, non supra firmam iacitur, sed in palude? Tanta enim ibi palus erat, quod vix sorberi poterat, cum etiam multa lapidum congeries proiceretur; sed non debuit titubare nec potuit eradicari, quia plantatio quam plantat coelestis pater, non eradicabitur. Cementariorum autem quidam Teutonici erant, quidam Gallici, qui certatim hii in uno latere ecclesiae, illi vero in altero opus accelerabant. Crevitque quam celerrime aedificium, et sub tempore novem mensium perfectum et a supradicto episcopo Bartholomaeo consecratum est. {1122 Mai 04} Sed quia laetis tristia, prosperis adversa misceri solent, in eadem die consecrationis quoddam infortunium accidit. Nam cum multitudo innumera, quae convenerat ad diem festum certatim ad oblationem et circuitum altaris, ut fieri solet currerent, motum est altare maius et lapis dissolutus, consecratioque cassata est, ut praecipit auctoritas, et totus labor in nichilum redactus est. Expavit homo et contristatus est, pusillorum scandalum plus metuens quam de divinis operibus, quae sine causa non fiunt, diffidens. Resumptis tamen in Domino consolationis viribus, denuo ecclesiae dedicandae in octavis sancti Martini cum episcopo diem secretum constituit — et sic factum est — qui quam diu vixit, ob hanc causam innovationem aliam futuris temporibus asserebat esse gerendam.

Post huius rei consummationem Norbertus solito more ad praedicandum egressus est. In cuius absentia fratribus Praemonstrati remanentibus innumeras antiquus hostis molitus est insidias. Quibusdam enim fratribus in luce diei cum satellitibus suis armata manu se praesentabat, in effigie eorum, quos aliquando in saeculo mortalis odii inimicos reliquerant. Illi vero territi de collisione armorum et fremitu equorum quibuscumque poterant modis se opponebant, ita ut raptis fustibus et saxis fugerent, involutis etiam brachiis aliquibus amminiculis vel tunica, resistere festinarent. Mirumque in modum acrius adeo pugnabatur, ut aestimarent iacula mitti et mittere, feriri et ferire, vulnerari et vulnerare, interfici et occidere. Ad quos cum multi fratres alii concurrerent, redarguentes eos, cur sic insanirent: Numquid non aspicitis, aiunt, quod ab inimicis nostris opprimimur et iam in frusta fere concisi, ad obprobrium irrecuperabile morimur? Tunc fratres scientes eos ab infestatione demonum illusos esse, aquam benedictam spargunt, signum crucis faciunt, et recedente malignorum turba spirituum, illi, quasi hostibus victis et in fugam conversis, concito cursu insequebantur, altis vocibus inclamantes: Eia, eia, revertimini et resistite, alioquin turpissima morte moriemini, si amodo vos adire praesumpseritis. At postquam in se reversi quidam ex ipsis, delusos se esse, cognoscunt, fortiter exinde perstiterunt, qui fortiter vicerunt. Quidam vero ignominiam tantae irrisionis ferre non valentes et perseverantiam desperantes, aculeo caudae demonis percussi recesserunt. Aggressus est etiam contra eosdem fratres demon aliud fraudis suae genus. Quosdam, cum quibus aliquando voluntatis suae receptaculum habebat, tanta fallacia replevit, ut qui prius vix aliqua in libro legere poterant, nunc de libris magna quaedam dicerent et futuris prophetando maiora et stupenda praedicarent. Danielis denique unus ex eis prophetiam se scire asserebat, et de ea quaedam duce mendacio loquebatur, ubi de quatuor et septem et decem comibus et regibus propheta scribendo inducit et de antichristo, in quibus simpliciores quosdam attentiores

| 686

reddiderat, et si fieri potuisset, etiam ipsum Dei hominem, Symonem venerabilem abbatem Sancti Nicolai [in Laon], in errorem duxisset. Quia in tantum processerat eius arrogantia, ut ipsis assidentibus etiam in capitulo sermonem facere praesumeret, cuius inicium erat: Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente; ad sequentia autem: et accipietis regnum aeternum nullatenus procedere valebat. Inter haec et huiuscemodi clericus quidam laboris huius iniqui minister, subito quadam infirmitate arripitur, et qui prius de visibilibus loquebatur, iam in coelum os suum ad invisibilia et ineffabilia tollere praesumebat. Concurrunt fratres ad inunguendum eum, concurrunt ad audiendum quae dicebat, qui de se quidem magna, de aliis vero circumstantibus maiora asserebat, de se, quia in eadem vespera aut esset cum angelis in coelo aut staret sanus cum caeteris fratribus in choro; de aliis vero quasi augurando et prophetando dicebat: Hunc, cum nuper in extasi factus essem, vidi ad aeternitatem vocatum, istum iam in sede felicitatis positum, lectum huius felicitate eadem praeparatum; iste futurus pontifex, iste constituendus rector et multorum regularium magister; iste in bono proposito perseveraturus, iste alius deficiens recessurus. Hiis dictis, se contulit quasi ultimum exalaturus spiritum, cum post unius horae spatium audito sono vesperarum, subito surrexit et veloci cursu cum aliis chorum intravit. Quod cum astantes cernerent, cum verecundia se delusos esse cognoverunt. Suscitavit item malignus hostis alium, qui sicut ille de prophetia Danielis, sic iste de Iohannis apocalipsi prolitebatur se scire et rimari debere dona coelestium secretorum. Nunciatum est hoc priori in loco laboris et per eum conventui. Revertuntur ut audiant, quaenam sint haec nova. Sedebat hic rubens velut ebrius Reinaldus nomine, sedebat alter e regione nomine Burchardus flens inconsolabiliter. Cumque quaereretur ab eo causa tam inmensi luctus: Domni mei fratres, ait, en hic aemulus meus mortem michi intendit, et ecce circumspiciatur lectus eius et invenietur instrumentum mortis meae. Quaesitum est, et sub utriusque lecto inventa sunt odii signa, cultellus videlicet mirae longitudinis et clava non modica. Quae cum in conventu fuissent allata, dixit eis prior: Fratres, et utinam fratres, discipuli domini nostri Iesu Christi Spiritu sancto eruditi et illuminati zelo invidiae et venenis odii caruerunt. Spiritus enim sanctus non est discordiae sed concordiae, non est dissensionis sed pacis. Ecce iam patet, de quo fonte hauseritis malum et non bonum, amarum et non dulce. Unde in nomine Domini silencium vobis imponimus, nec enim vos audiemus quousque revertatur pater noster Norbertus. Sic de caetero fratres contra haec et talia cautiores facti sunt.

Evoluto aliquanto tempore malignus hostis item iuvenem quendam, conversi cuiusdam filium, arripuit et nequiter torquere coepit. Fratres stupentes et admirantes quinam essent tam frequentes eius assultus, ligatum demoniacum recludunt, donec consilium super eo haberetur. Facto autem silentio noctis cum prior ad eum intrare vellet, ostiis adhuc clausis demon interius alta voce clamare coepit: Modo intrabit ad me, modo intrabit ad me, modo venit, modo venit magister ille cum clavata tunica, qui maledicatur; firmate ostium, firmate quam celerrime, ne accedat ad me. Non ob hoc cessit prior, sed pulsans ostium intravit, stansque ante illum dixit: Dic, rogo, quid est, quod loqueris? Respondit: Interrogas me, quid loquar, an quis sim qui loquor? Neutrum indicabo tibi. Numquid tu magister es, aut tutor istius, aliorumve doctor? Recede, inquit, recede quam citissime, ne a me ignominiose iniuriatus recedas. At ille certus, quia spiritus nequam esset et quia ad decipiendum saepissime venerat, modo autem ad perimendum: Adiuro te, inquit, per Iesum Christum filium Dei, qui tuas in cruce vicit insidias et potestatem, quam iniuste et fraudulenter rapueras super hominem, iuste et potenter recepit, ut quis sis celare non praesumas. Ait: Numquid sic me coges? Respondit: Non ego, cogit te qui en et altera vice, ut praemissum est, te vicit. Et exclamans demon: Ei miser, quid agam? Ego sum, inquit, ille, qui fui in puella Nivigellae coram Norberto magistro tuo, albo cane. Maledicatur hora, in qua natus fuit. Ad haec verba prior fratres convocat, qui cum humilitate corporalem disciplinam suscipiunt, ieiuniis et

| 687

orationibus insistunt. Dehinc cum aqua benedicta ad demonem accedunt. Coepit igitur ille fremere et cum magno strepitu clamare. Veniant hinc hoc ad bellum, plures enim sumus et conteremus eos, ut a lapide grana conteruntur, et prorsus delebimus. Cui cum prior responderet: Sic facies, si accepisti potestatem, ille manibus contra eum extensis ait: Putasne, te istorum esse magistrum? Et extensis digitis ad crucem quae ibi tenebatur: Ille, inquit, est magister, non tu. Pro te nichil facimus, sed ille est a quo torqueor. Demones enim dominum nostrum Iesum Christum crucifixum fatentur et timent. Iudaei et falsi christiani non agnoscunt, sed detestantur et rident. Solutus est denique ille, in quo spiritus erat nequam, sed cum vix a multis teneri potuisset, iuvenis quidam clericus de conventu humilem de vera obedientia, cui totus deditus erat, assumens praesumtionem dixit: Praecipiatur michi per obedientiam, et tenebo eum non meis sed obedientiae manibus et vinculis. Cui cum praeceptum datum fuisset et alii discessissent, ille solus tenuit et ad aspectum vultus sui trementem eum ad aquam benedictam adduxit. Ponitur in aqua exorzizata, leguntur exorcismi et euangelia, orant et plorant fratres in disciplinis corporalibus, veniis et variis afflictionibus, tandem post nimias miserrimi corporis vexationes demon super linguam hominis residens in modum grani nigerrimae lenticulae aperto ore linguaque extracta omnibus astantibus se ostendit dicens: Ecce ego! sed pro vobis omnibus hodie non egrediar. Cui cum responderetur: Mendax es et ab initio in veritate non stetisti nec tibi in aliquo credendum est, non post multum exivit, intolerabiliter foeda relinquens vestigia, statimque suo tortore corpus evacuatum in lectum aegritudinis decidit; postque diuturnam recreationem vix ab aegritudine convaluit. Erat tunc temporis in porta ad elemosinas dandas et hospites recipiendos cum oratione positus frater quidam satis probandae sanctitatis. Cui quadam nocte iacenti super lectum, qui cunctis idem erat de filice, affuit sathan non dormienti sed iacenti rugiens et in modum suis aliquando grunniens et filicem circa pedes fratris circumvolvens. Quod cum prima et sequenti tertiaque nocte ageret, frater ille, a priore accepto consilio, tertio venientem sic alloquitur: Miser et miserrime tu quondam Lucifer, qui mane oriebaris, in deliciis paradysi fuisti, sed cum tibi non sufficerent haec et diceres: « Ponam sedem meam ad aquilonem, ero similis Altissimo », idem quod eras amisisti, pro luce tenebras, pro beatitudine miseriam, pro loco deliciarum foetorem cum porcis eligens commutasti. En dignum concambium, idonea commutatio. Eia non hic tibi locus est, sed in foetore cloacarum te volutans porcis assimilare et in locis putentibus districti tempus examinis praestolare. Recessit confusus, nec ad hunc fratrem de caetero in aliqua visibili effigie temptator accessit. Sic enim confunditur et verecundatur spiritus nequam, dum illi deliciae quas perdidit obiciuntur, sicut pavet et contremiscit, dum illi minae et tenores iudicii venturi in adiurationibus proferuntur. Inde sacrae mos inolevit ecclesiae, ut omnium exorzismorum conclusio in fine sic sonet: Exorzizo te per eum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Defatigatis igitur multipliciter fratribus, cum apud simplices locum deceptionis malignus hostis non inveniret, facili volatu Traiectum transiit, ubi pater Norbertus erat, et hominem quendam, principis cuiusdam villicum, arripuit. Erat tunc in eodem oppido annuae celebritatis dies, et sacerdos Dei Norbertus apud ecclesiam maiorem in multa frequentia populi missam celebravit. Ubi demoniacus ille horrendum fremens vix ligatus tenebatur. Finitis missarum sollempniis, oblatus est ei cum magno suffragio plebis circumstantis. Cum sacris adhuc amictus vestibus immo sancti Spiritus virtute accinctus ad debellandum hostem importunissimum accederet, fratres quidam rogabant eum, ut imbecillitati suae parceret, quia iam vespera erat, et hunc eventum esse casualem neque omnes casus emendari posse dicerent, ipse permotus et vultu et responsione gravi reverberavit eos dicens:

Nescitis, fratres, quia invida dyaboli mors introivit in orbem terrarum, quae et adhuc in eo perseverat, nec resipiscendi umquam habebit voluntatem. Iste siquidem ad hoc se ingerit tam frequenter et importune, ut et me odiosum reddat, et verbum Dei, quod per me ministratur, in cordibus audientium faciat vilescere et ab eis qui id susceperint, etsi evidenter non potest, latenter tamen ex innata sibi arrogantia laboret auferre. Numquid in auribus vestris veritatis non sonuit expositio, quae dicit, quia venit dyaholus, ut tollat semen verbi Dei de cordibus eorum?

| 688

Haec dixit et statuto demoniaco ante altare exorcismum aggressus est, demonem compellens ut exiret. Et cum salem exorzizatum ori eius immisisset, ille magno impetu in faciem et in oculos sacerdotis exspuit dicens:

Iam tu consilium dedisti, ut in aquam mitterer, ut ibidem durissimis caesus flagellis usque ad mortem fere verberarer; frustra niteris, me tua flagella non laedunt, minae tuae non terrent, mors non cruciat, nec me mortis vincula ligant.

Consilium quidem datum erat, ut in aquam exorzizatam mitteretur, furioso istud non audiente. Cum ergo circumstarent et clerus et populus, alii ob curiositatem alii ob pietatem, pessimus ille demon per os invasi hominis multorum reprobam vitam, adulteria et fornicationes coepit detegere; et quicquid confessione tectum non fuerat, malicioso eius ore detegebatur. Hoc audientes coeperunt omnes hac illacque diffugere, paucis cum patre Norberto remanentibus. Inclinata autem die, fatigati qui aderant ieiunio et vigiliis noctis praecedentis, coegerunt ire eum ad hospicium, ut menbra debilia refectione et somno recrearet. Ubi cum ad coenam cum fratribus suis et quibusdam hospitibus resideret, nunciatum est ei, quia aeger ille quietus sedebat et solutus ante altare de maledictis, quae turpiter intulerat, veniam precabatur. Gratias egerunt Deo; vere enim illa nocte et in crastino, quasi curatus esset, apparuit. Habebatur vero inter cives eiusdem oppidi quoddam mortale odium, ad quod cum in crastino per totam diem pater Norbertus componendum et sopiendum laborasset, et per Dei gratiam pacem inter eos ex integro reformasset, diabolus, qui de cordibus eorum expulsus erat, non libenter digrediens, in eundem miserum hominem qui curatus videbatur regressus est. Qui statim iterum coepit stridere et furere. Regresso itaque ad ecclesiam Dei sacerdote,

Nescis, inquiunt astantes, quia energuminus ille hesternus insanit? nisi quam cito curetur, furore suimet consumptus interibit. Respondens homo Dei: Non, inquit, modo a suo tortore liberari poterit, quia peccatis suis exigentibus hoc ei accidit — nam et officium procuratoris villae gerebat — et merito suo tortori traditus est. Sinite eum modo, ut postquam vexaverit eum per aliquota dies, satisfactione exhibita, sanetur.

Quod et factum est. Tribus enim diebus acerrime vexatus, postea ab eo divina miseratione curatus est, ita ut mentis suae compos incolumis ad propria reverteretur.

Eo tempore {1121} fama celeberrima percurrente, comes quidam Westfaliae praepotentissimus Godefridus nomine, timoris Dei spiritu concepto, accessit ad Norbertum et de relinquendis omnibus suis et de paupertate voluntaria amplectenda propositum suum ei aperuit. Erat enim dives, potens in armis, praediis, servis et ancillis satis locupletatus. Quibus omnibus abrenuncians, homini Dei disponenda contradidit, ea siquidem conventione interposita, ut castrum Kappenbergense in religionem commutaret et ad servicium Dei consecraret, ut ubi regnaverat viciorum executio, virtutum ibidem locum faceret divinae benedictionis consecratio. Contradicebant huic facto uxor ipsius et frater eius iunior, hominesque et ministeriales eorum simul cum comite Friderico, patre uxoris suae, qui ex magna parte elemosinam, quam fecerat, de dote filiae suae esse dicebat. Cumque super hac re multiplex et longa habita fuisset disceptatio, tandem nutu Dei uxor consensit et frater idem conversionis propositum aggressus est. Sicque factum est, ut de possessionibus eorum tres ecclesiae instituerentur, Kappenbergensis videlicet, Elvestadensis, Varlariensis. In quibus adunatis fratribus usque in hodiernum diem viget digna Deo religio.

| 689

Comes autem Fridericus, pater uxoris comitis, ambitioni suae nimium indulgens, quia castrum Cappenbergense dominatum Westfaliae tenuerat, praetendens esse dotem filiae suae, comminatus est fratribus, quod nisi quantocius abscederent, ab eo omnes interficerentur. Aliquociens etiam cum comitatu suo illuc usque accedebat, patri Norberte comminans, quod si ipsum inveniret, cum asino suo eum suspenderet, ut aequa lance experiretur quis eorum ponderosior esset. Tam superbae locutioni qui aderant episcopi aliique principes contradicebant, iram Dei ei comminantes. Iam enim pater ille circa Renum apud omnes pluris habebatur, nec aeque ferre poterant, si a quoquam ei malediceretur. Fratres ergo Kappenhergenses in arte positi, miserunt ad virum Dei, auxilium eius postulantes simulque superbi hominis arrogantia verba nunciantes. Quo nuncio audito, collectis viribus fidei et spei in eum qui dixit: Confidite, ego vici mundum, publice pronunciavit se cum asino suo terram illam ingressurum et copiam sui se ei facturum. Quid multa? Quamvis iter longum esset, tamen animum suum mutare noluit, sed transito Reno terram Friderici comitis intravit inermis et debilis. In qua dum moraretur, ultio divina super comitem venit. Nam cum in prandio sederet, dirupto ventris torace, medius crepuit, et fecit maliciae finem simul et vitae. Eo itaque mortuo pax ecclesiae reddita est.

Reverso postmodum in Franciarn patre Norberte, adiit eum princeps quidam nobilissimus Franciae, comes videlicet Theobaldus, de salute sua consilium quaesiturus. Audierat enim idem pater, comitem istum largissimum esse in dandis elemosinis, in ecclesiis et claustris aedificandis audierat, hunc patrem esse orphanorum, sponsum viduarum, procuratorem pauperum et infirmorum; ideoque sanctae huius conversationis consuetudinem mutare non praesumpsit, sed consilium dedit, ut incepto opere bono persisteret et contracto matrimonio procrearet heredem, qui cum benedictione praecedentium patrum suorum terram largissimam obtineret. In hoc autem consilio vir Dei multa usus est discretione, quippe qui memoratum principem Westfaliae, raptorem alienorum, propriis renunciare voluit, hunc autem Franciae comitem, qui de facultatibus suis egenos sustentabat, tamquam nichil habentem cuncta possidere persuasit. Disposuerat tunc temporis homo Dei Romam proficisci: cuius itineris socii facti sunt legati comitis ipsius, qui cum eo Ratisponam usque pervenerunt. Frater episcopi civitatis eiusdem erat Engelbertus marchio multae nobilitatis et potentiae, cuius filiam nubilem domino suo Theobaldo in coniugio dandam postulaverunt et obtinuerunt, et prospera nunciaturi ad dominum suum reversi sunt. Norbertus vero coepto itinere Romam pervenit, ubi a bonae memoriae papa

| 690

Honorio honorifice susceptus est {1126 Febr.}, et quicquid iuste petebat gratanter ab eo accepit, peractisque negotiis suis iter remeandi arripuit et ad civitatem Herbipolim pervenit. In eo itinere tam ipsi quam quibusdam itineris sui sociis manifeste auditum est, quod Parthenopoli [=Magdeburg] futurus esset antistes {1126 April 11}. Cum itaque apud Herbipolim die festo paschae in ecclesia maiori cum magna frequentia populi missam celebraret, cum iam perciperet corpus et sanguinem dominicum, accessit ad eum caeca mulier, quae omnibus nota erat, ipseque, iam recenter percepto sanguine dominico, flavit in oculos eius, moxque illa lumen recepit. Unde cum admiratione laudis cunctus assistens populus magnificentiam Dei magnis vocibus attolleret, contigit ut quidam de maioribus civitatis compuncti se et sua per manus hominis Dei Deo redderent, de quorum possessionibus prope civitatem ecclesia aedificata esse dinoscitur, quae Cella nomine [=Oberzell am Main] divinis cultibus claret usque in hodiernum diem. Recordatus vero homo Dei cum sociis suis vocis quam in reditu a Roma audierat, metuens ne in eadem civitate [=Würzburg], quae episcopo carebat, episcopus eligeretur, clam egressus festinanter abscessit, reversusque Praemonstratum, ecclesiam beati Martini quae est apud Laudunum in suburbio, ecclesiamque Vivariensem [=Val-Sery], quae est in Suessionensi pago, locatis ibi fratribus suis, ordinavit. Eadem sane die qua ad Vivariensem ecclesiam fratres Norberti accesserant, contigit ut agricolae cuidam novanti novalia assisteret hostis antiquus niger et horrendo habitu, dicens: Quid laboras? Quid agis? subiugare rnichi et ditabo te. Cui ille, putans eum monachum esse, respondit: Sint tua tibi, nos dominum habemus Norbertum. Ille nos tam in anima tuam in corpore ditabit. Audiens haec demon indignanter insufflavit in eum et evanuit dicens: Norbrec ! Norbret! quasi ab hoc nomine torqueretur. Rusticus autem ille, deiecto rastro, per devia currebat amens et clamans. Concurrunt vicini, qui in eodem campo in simili laborabant opere, viderunt illum extra se esse, tenent illum et vinctum ducunt eum ad ecclesiam Vivariensium. Vespere facto venit ad locum illum Norbertus cum archidiacono Suessionense Anscolfo nomine, in cuius ditione ipsa erat ecclesia, ut sicut mos est terrae illius, auctoritate sua locum ipsum homini Dei assignaret quod et factum est. Cum itaque demon praefatum rusticum acriter vexaret, et de nomine suo requisitus Olybrium se nominaret, qui beatam Margaretam cruciaverat, pater Norbertus multis postulantibus ad hominem obsessum accessit, eumque aqua benedicta aspersit. Dehinc gingivas eius sale benedicto fricans et aqua benedicta lavans, praecepit ei, ut per novem continuos sequentes dies nullis uteretur cibis, nisi sale benedicto et aqua benedicta conditis. Hoc facto sanatus homo in propriam domum rediit, factoque mane ad ecclesiam veniens, quae sibi in agro acciderant, cum gratiarum actione ex ordine populo recitavit.

Eo tempore apud Andverpiam, qui locus erat amplissimus et populosus, perniciosissima haeresis oborta est. Haereticus enim quidam, mirae subtilitatis et versutiae

| 691

seductor, Tanchelinus nomine, ad locum illum veniens suae seductionis ibidem oportunitatem invenit. Erat quidem idem ille sceleratissimus et christianae fidei et totius religionis inimicus in tantum ut obsequium episcoporum et sacerdotum nichil esse diceret, et sacrosancti corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi perceptionem ad salutem perpetuam prodesse denegaret. In quem errorem multum populum terrae illius induxit, ita ut in omnibus crederent ei, et sequerentur eum circiter tria milia pugnatorum, nec erat dux aut princeps, qui ei occurreret aut resisteret. Vestibus deauratis circumdatus erat, auro in tortis crinibus et multiplici ornatu refulgens. Magnis quoque conviviorum apparatibus et verbis persuasibilibus ad seducendum benivolentiam auditorum exhauriebat. Res mira et stupenda! balneum eius bibebant et reliquiarum loco asportantes recondebant, et aliis multimodis turpissimis et detestandis exerationibus sese voluntarie implicabant, ita ut pestiferum malum post mortem etiam ipsius haeretici nullatenus exstirpari potuerit. Erat in eodem oppido congregatio duodecim clericorum, qui erroris huius necessitate cogente, patri Norberto et fratribus eius per manum episcopi sui eandem ecclesiam suam {1124} cum aliquibus reditibus suis dederunt, sperantes quod meritis eiusdem patris et fratrum suorum multiferae pestis tolleretur saevitia, et tenebris ignorantiae depulsis, lumen veritatis infunderetur. Suscepta est a Norberto eadem ecclesia, et praefati clerici in eodem oppido aliam sibi aedificaverunt ecclesiam, quae utraeque manent usque in hodiernum diem Dei servicio mancipatae. Sicque factum est, ut gentem illam, quam seductor ille pessimus fraudulenter seduxerat, pius praedicator Norbertus per se et per suos ad viam veritatis et iusticiae reduceret.

Inter caetera praetermittendum non est, quod cum tempore hyemis vir Dei Norbertus Praemonstrati esset et occasione accepta verbum exhortationis ad fratres nocte haberet, sitientibus aliquibus aqua de fonte allata est. Quam cum immundam esse Norbertus assereret, qui eam attulerant vas bene lotum et aquam purissimam se detulisse protestabantur. Ille autem ne quis ex eadem aqua gustaret attente prohibebat. Unde fratres accenso lumine fundum vasis diligenter intuentes, invenerunt vermem teterrimum mirae

| 692

magnitudinis in cypho reptantem, et obstupueruut, quia tempus hyemale erat, quando hujusmodi vermes apparere non solent, et quia fons erat purissimus, de quo in vase mundissimo aquam se hausisse recordabantur; et quia hujusmodi insidiis inimici per Norbertum patrem erepti fuerant, in laudes Dei proruperunt. Multimoda arte fratribus Praemonstratensibus saepius illudere temptabat hostis antiquus, ut etiam ad requisita naturae secedentibus terribili effigie appareret, minas eis et varias fantasias intentans. Unus autem ex eis, collectis viribus et vigore animi resumpto, intra se dicebat: Quam diu hanc importunissimi hostis falsitatem et fantasias patior? Et surgens impetu facto demonem in fugam vertit, et sic deinceps ab huiusmodi illusione immunis permansit. Alteri quoque fratri, ad privatam necessitatem residenti, malignus hostis astitit, et stupidum ibidem detinuit ab initio matutinarum usque in finem. Vicit tamen tandem importunitatem demonis constantia fratris, nam facto signo crucis, per ostium, quod a demone occupatum videbatur, exiliit; et neminem obsistentem inveniens, vanam fuisse demoniacam illusionem agnovit, sicque concepto spiritu libertatis nichil postmodum tale pertimuit. Ipsum quoque patrem Norbertum nocte orationi in ecclesia intentum terrere aggressus est. Astitit enim ei in similitudine horribilis ursi, dentibus et ungulis quodammodo ei horrorem incutiens. Ad cuius improvisum

| 693

aspectum homo Dei aliquantulum expavit, sed mox ad se reversus persecutoris sui recognovit insidias, et parumper orando viribus resumptis:

Quid, inquit, expectas, cruenta bestia? Ungulae tuae inanes sunt, horribiles dentes tui ventus, et irsuta pellis tua fumus et vapor inaniter pertransiens et velud umbra, quae sole veniente, disparet; tu, signaculum similitudinis, lux cum esses, superbiendo tenebras meruisti. Recede nunc, praecipio tibi, quia nulla conventio Christi ad Belial, nulla societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infidele. Recede festinanter; scis, quia nulli nocere potes nisi permissus.

Et hiis dictis mendax ille verba veritatis non praevalens ferre, disparuit.

Iam tunc tempus advenerat {1126}, quo die determinato et loco statuto comes Theobaldus, de quo superius mentio facta est, sponsae suae et patri eius parentumque multitudini cum amicis suis, invitato etiam patre Norberto, occurrere deberet. Sed sponsa iam aegritudine detenta, ei non occurrit causamque suspicionis praestitit, ne forte poenitudinis alicuius vel deceptionis malum huic negotio intervenisset. Unde rogatus est pater Norbertus, coepto itinere progredi et diligenter investigare dilationis huius occasionem. Acquievit homo precibus deprecantium et processit, curam matrimonii huius, quam gerendam susceperat, ad finem usque perducturus. Valefaciens autem fratribus suis Praemonstratensibus, aliquantulum pecuniae quam acceperat transmisit, ut numero quingentorum pauperum, quos famis tempore pascebat, sub suo nomine centum viginti pauperes adderent et fraterna karitate sustentarent. Non enim sperabat ad commanendum ad eos ultra se reversurum. Unde et hanc eis reliquit nominis sui memoriam, veri in hoc magistri sequens exemplum, qui cum dilexisset suos, in finem dilexit eos.

[Ernennung zum Erzbischof von Magdeburg]

Anno dominicae incarnationis millesimo centesimo vigesimo quinto metropolis

| 694

{1125 Dec.20} Saxoniae Parthenopolis orbata est suo antistite. Post cuius decessum futuri pontificis lectio turbata est, denominatis in eadem electione tribus eminentibus personis; a quibus cum desistere nollent electores, {1126} res ad audientiam serenissimi domni Lotarii imperatoris delata est. Erat ipso tempore cum imperatore cardinalis Romanae sedis legatus Gerardus nomine, qui post Honorium papam, Lucius papa cognominatus, catholicae praesedit ecclesiae. Huius consilio, cum supradicti electores concordare non possent, domnus imperator Norbertum, qui tunc temporis verbi Dei gratia in curia[6] erat, ecclesiae Magdeburgensi praeficere disponebat antistitem, adhibitis consilio suo Adelberto Maguntino archiepiscopo, Alberone Metense primicerio. Vocatis itaque electoribus post inultas verborum ambages domnus imperator Norbertum ipse assignavit archiepiscopum; legatus quoque sedis apostolicae praefatus cardinalis auctoritate domni papae confirmavit ipsius imperatoris sincerum et commendabile factum, statimque e vestigio missis nunciis post eum, qui iam discessum parabat, cum ingenti strepitu principi praesentatur, acclamantibus cunctis Magdeburgensis ecclesiae magnatibus: Hunc in patrem et in episcopum omnes eligimus. hunc pastorem nostrum approbamus. Cumque ille quantum poterat reclamaret huic verbo, non sine labore circumstantium tandem ad imperatoris genua humiliatus, virgam pastoralem, quae quasi in manibus eius inserebatur, accipere coactus est, domno cardinale hiis verbis eum alloquente:

Auctoritate Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et domni papae Honorii tibi praecipio, ne vocationi Dei ullo modo contradicas, sed sicut fidelis servus et prudens pecuniam verbi Dei, quam erogandam suscepisti, fideli dispensatione administra, ut cum venerit Dominus rationem positurus cum servis, quibus pecuniam ad usuram largitus est, ab eo merearis audire: “Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.” {Matth.25,21}

Tandem multiplici rationi et apostolicae auctoritati cedens, non sine multo lacrimarum ymbre suscepit iugum Domini, sicque dimissus ab imperatore, in Saxoniam ad locum sibi destinatum profectus est. Ad eius introitum concursus populorum factus est, gratulantibus omnibus quod sanctae opinionis virum animarum suarum pastorem recipere meruissent. Aspiciens autem civitatem Parthenopolim, ad quam ducebatur, nudatis pedibus incedebat, et receptus in ecclesia, postmodum quam pluribus comitatus palatium introivit, paupere amictus pallio, unde nequaquam agnitus, ab hostiario repulsam passus est. Cum autem ex hoc ab aliis argueretur hostiarius, pater Norbertus subridens ait: Ne timeas, melius enim me nosti et clariori oculo me intueris, quam illi qui ad haec palacia me compellunt ad quae pauper et modicus sublimari non debueram.

Consecratus igitur episcopus domus suae fidelis dispensator esse coepit, convocatis que praepositis rerum disponendarum rationem cum eis posuit super reditibus episcopatus, qui adeo modici inventi sunt, ut vix quatuor mensibus expensis episcopalibus sufficere possent. Licet enim ecclesia Magdeburgensis imperiali potestate fundata et sublimata multaque liberalitate dotata et dilatata fuerit, archiepiscoporum tamen negligentiis et insolentiis

| 695

plurimum iam extenuata fuit. Ad cuius instaurationem Norbertus archiepiscopus nutu Dei animatus, invasas ecclesiae possessiones de manibus violentorum eripuit, eisque per hoc adversum se malignandi occasionem dedit. Omnibus enim qui primitus in laude eius acclamaverant, odibilis factus est. Sed ipse pro nomine Domini non dubitavit contumelias pati. Unde oportune et inportune arguendo, increpando, obsecrando studuit faciem ecclesiae suae reformare tam spiritalibus quam corporalibus incrementis. Inter multa quae stren(n)ue per eum acta sunt, factum est ut ecclesiam beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae a domno imperatore et a capitulo maiori nec non a canonicis eiusdem ecclesiae obtineret, in qua fratres sui ordinis sicut diu concupierat locavit, ubi per eos, gratia Spiritus sancti cooperante, divinum servitium devote administratur usque in hodiernum diem.

[Zwei Mordanschläge]

Cum itaque pro benefactis suis multa aemulorum adversus eum esset indignatio, accidit ut in die celeberrimo coenae dominicae, dum poenitentes ad confessionem reciperet, assisteret ad hostium domus quidam amictus pallio in similitudine poenitentis {1129 Apr.12}, rogans hostiarium, quatinus ad confitendum intromitteretur. Hoc cum hostiarius viro Dei indicas set: Noli, inquit, intromittere eum. Cum itaque perseveraret pulsans, tandem aliis recedentibus intromissus est. Quem cum a longe vir Dei diligenter inspexisset: Noli, inquit, accedere, sed sta et non movearis. Advocatisque servientibus palacii, qui foris aderant, praecepit eis, ut astantem iuvenem pallio quo indutus erat nudarent. Nudato autem eo, apparuit lateri eius astrictus cultellus acutus, longitudinem habens pedis et dimidii. Cumque quae reretur ab eo, cur sic armatus venisset, tremens ac stupens et mortem timens, procidit ad pedes eius, et quia ad ipsum interficiendum missus fuisset, confessus est. Nominatisque illis, a quibus ad facinus perpetrandum conductus fuerat, mirati sunt universi, quod proditionis huius rei inventi sunt familiares et secretarii, ad quorum nutum res publica tractabatur. At vero vir iustus vultu sereno et verbis placabilibus ad haec respondens ait,

| 696

{1129 Apr.12} non esse mirum, si has ei hostis antiquus moliretur insidias, qui eadem sacratissima nocte in mortem domini nostri Iesu Christi Iudaeos grassari persuasit; seque felicem esse, si passionis dominicae particeps esse mereretur ea potissimum die, qua desperatis misericordia, peccantibus venia, mortuis redditur vita.

Alio quoque tempore clericus quidam de domesticis ipsius nocte ad matutinarum sollempnia cum clericis suis exeuntem eum cultro ferire temptavit, sed errore ductus unum ex clericis media veste conscissa percussit. Cumque ille exclamaret se laesum, percussor sono vocis, non esse archiepiscopum, intelligens: Putavi, inquit, non te, sed eum esse, quem morti tradere disponebam. Praecesserat enim archiepiscopus mixtim inter alios, eundem eventum, quasi futurorum praescius, timens. Fugientem itaque percussorem cum alii ad capiendum insequerentur: Sinite, ait vir Dei, fugere eum; nec malum pro malo reddatis. Fecit quod potuit et quod Deus permisit.

Inter haec et alia pater Norbertus primae plantationis suae in ecclesia Praemonstratense non immemor, ne forte fratres ibidem per eum aggregati absque pastore pereclitarentur, missis illo legatis liberam eis pastoris electionem indulsit, adhibito consilio suo super

| 697

ydonea et probatae religionis persona, in quam convenit amabilis Deo fratrum unanimitas. Electus autem ille tunc temporis cum patre Norberto morabatur, et die illo quo in eum fratres convenerant de electione sua nocturna edoctus fuerat visione. Asserebat namque, per visionem se cum patre Norberto stetisse coram domino nostro Iesu Christo, receptumque se dextera Salvatoris de manu Norberti, dicentis: Hunc a te, Domine, michi commissum tuae sanctissimae maiestati repraesento. Accepta itaque legatione de concordi electione fratrum, in praesentia fratrum, quos secum habebat, Norbertus electum allocutus est dicens: Tu inquam michi succedes electione fratrum in domo paupertatis nostrae, ideoque in nomine Domini vade, manus enim Domini usque in finem tecum erit. Hac accepta benedictione recessit, duobus adiunctis sibi fratribus, quorum unus in Antwerpensi, alter in Floreffiensi ecclesia pater institutus est. Ipse autem ad Praemonstratensem ecclesiam accedens, eiusdem ecclesiae pater memorabilis effectus est. Moxque in ecclesiis Laudunensi et Vivariensi nec non in ea, quae Bona-Spes dicitur, de fratribus suis patres instituit, cum quibus loco determinato annuatim convenire statuit pro resarcienda dissolutione ordinis in recidendis superfluis et necessariis rebus salubriter instaurandis. Exinde multiplicati sunt fratres ordinis illius, quem venerabilis pater Norbertus instituit, ubique terrarum usque in praesentem diem.

[Konzil von Reims; Papstwahl]

Per idem tempus beatae memoriae papa Honorius diem clausit extremum {1130 Feb.13}, cui cum electione canonica subrogatus esset Innocentius et sede Romana potiri non posset propter intrusionem Petri Leonis et seditionem generis sui, exiens inde in Franciam se recepit, ubi ut decuit honorifice susceptus est. Dehinc ad concilium Remense {1131 Oct.19}, cui ipse praesedit, de diversis nationibus, convenerunt archiepiscopi et episcopi et multitudo praelatorum et fidelium Christi; ubi Petrus Leo intrusus excommunicatus est, Innocentii electio approbata est. Aderat ibidem Norbertus archiepiscopus, qui inter multa universalis ecclesiae negotia privatis ecclesiae suae necessitatibus consulens, super plerisque utilitatibus privilegiorum sedis apostolicae robur obtinuit, ordinatisque diligenter rebus suis, ad

| 698

propria rediit.

[Aufruhr in Magdeburg]

In reditu autem suo inopinatae turbationis occasionem invenit. Contigit enim in ecclesia maiori rerum quippiam[7], unde secundum canonum auctoritatem expianda eadem videretur ecclesia. Cui rei cum contradicerent maiores civitatis, asserentes consecrationem illam iterari non debere, quae multorum regum et pontificum auctoritate celebrata fuisset, Norbertus e contra respondit {1129 Iun.29}, se numquam ibi divina celebraturum mysteria, nisi ab eadem ecclesia tolleretur anathema. Moxque in publico pronuntiavit rei eventum, ostendens, quod prohiberetur facere id, quod in huiusmodi eventibus sanctorum patrum sanxerat consuetudo. Sequenti itaque nocte ipse et duo episcopi qui secum erant, praepositus quoque maior et quam plures fratres sui clerici sacris induti vestibus ecclesiam intraverunt et, sicut mos est, officium expiationis sincera devotione compleverunt. Peracto autem officio, cum adhuc in sacris vestibus essent, clamor nimius et tumultus populi foris auditus est. Commota quippe fuerat universa civitas audito rumore, quod archiepiscopus fregisset altaria, sacrarium reserasset, feretra et filacteria dissolvisset sibique reposuisset, et cum hiis omnibus sub eiusdem noctis tenebris cum omni etiam thesauro ecclesiae fugere disposuisset. Ad tantum vulgi clamorem territi sunt qui cum viro Dei erant, ipse autem imperterritus ad populum egredi volebat, sed prohibitus est a suis dicentibus, hunc plebium tumultum hora noctis non facile posse sedari. Coegeruntque eum ascendere municipium, quod ab imperatore Ottone constructum erat antiquitus loco turris cuiusdam ecclesiae, quam coeperat aedificare sed non consummavit morte interveniente. Ibi se reclinavit homo et qui cum eo erant, sacris adhuc amicti vestibus, mortem potius quam vitam expectantes. In turri itaque constituti matutinarum sollempnia celebrantes in {1129 Iun.30} honore beati Pauli, cuius tunc commemoratio agebatur, laudes Deo resonabant invalescente contra eos tumultu plebis, quae eos obsederat. In hoc itaque necessitatis articulo quidam ex fratribus exitum rei constanter expectabant, alii vero titubantes cum gemitu dicebant: Heu ut quid secuti sumus hominem huc, ut cum eo moriamur in peccatis nostris? Quibus vir sanctus ut poterat melliflua consolatione dicebat: Nolite, fratres karissimi, nolite

| 699

terreri. Dei est quod a nobis gestum est, Dei est quod geritur, Dei est permissio quando ab inimicis suis bonum aliquod opus impugnatur. Haec dicens, pro ipsis ne deficerent attentius orabat, et ex ipsorum defectu orationis in eo crescebat affectus. Nam ut ipse postmodum asserebat, non tantum mortem metuebat, quantum ne fratres desperando deficerent. Congregabatur per totam noctem multitudo adversaria, sed multiplicabat orationum preces Dei sacerdos et societas cum eo congregata in tali necessitatis articulo. Facto autem mane alii ad turrim insultum faciunt, alii sagittis pontificem et clericos suos impetunt, cum ecce quidam inopinato eventu, qui necem Norberti iurasse dicebantur, ad superiora turris audacter evadunt. Quos ut vidit homo Dei districtis gladiis irruere, ne in aliorum mortem desaevirent, progrediens: Unum, inquit, hominem quaeritis; ecce ego, parcite istis, qui nullam mortis meruere sententiam. At illi eo viso, ut erat adhuc amictus purpurea veste pontificali, nutu Dei subito compuncti ad pedes eius corruerunt, veniamque de tanto ausu precati acceperunt, et ex adversariis in defensores prodierunt. Alii vero eos festinanter insequentes cum iam antistitem decollatum arbitrarentur, quendam militem eius, quem obvium habuerunt occidere conati, gladium cervici ipsius usque ad guttur immerserunt et mortuum existimantes semivivum eum reliquerunt. Quo viso vir Dei in mediam turbam prosiliens morti se obtulit, ne quispiam alius eo superstite moreretur. Cernens autem eum is, qui militem eius percusserat, furore plenus gladio adhuc cruento pontificis humeros ferire non timuit; sed resiliente gladio, vulnus non inflixit, fimbrias tamen mitrae pontifi calis sanguine, quo gladius infectus erat, respersit, qui in eis postmodum omni tempore comparuit. Cum haec aguntur, quidam qui seditionis huius participes esse non videbantur, allatas de ecclesiis sanctorum reliquias in medio posuerunt, dicentes, detestabile esse, quod a grege pastor impugnaretur. Haec dicebant falsam simulantes humanitatem. Nam et ipsi eum in hiis angustiis positum cogebant, ut fratres suos de ecclesia beatae Mariae removeret, quos, ut superius dictum est, in eadem ecclesia locaverat. Ipse autem prorsus rennuit, asserens factum hoc quamdiu viveret numquam ab eis infirmandum, quod imperiali potencia et auctoritate apostolica dolebant confirmatum. Dum itaque rei eventus et tanti tumultus finis expectatur, comes urbis de via veniens et tamquam rei nescius inter medios tumultuantes cucurrit, et ab invicem eos dividens diem indixit, quo venirent omnes iustam adversus episcopum querimoniam habentes, iusticiam accepturi. Recesserunt illi ad praeceptum iudicis. At Dei sacerdos ecclesiam maiorem, pro qua commotio facta fuerat, introivit, missam celebraturus et immensas Deo gratias redditurus. Cumque accessisset ad altare, accersitis circumstantibus: Ecce, inquit, integra sunt omnia et salva, quae denunciata fuerant confracta et asportata. Celebravit igitur missam in eodem loco, sed et epistolam et euangelium ipsemet legit; omnes enim ministri eius taedio et timore confecti recesserant. Finita autem missa, palatium introiit laetus et alacer et gratias agens, quod de tantis tribulationibus liberavit eum Dominus.

Non cessavit adhuc fremitus malignantium, sed delusos se conquerentes, quod insidias eorum venerabilis sacerdos evaserat, firmiter apud se decreverunt, ut ad condictam diem nemo non potus accederet, quatinus si quicquam ab eis perperam fieret, ebrietati potius deputaretur quam praemeditationi. Et hoc statutum est, ut si quis huic decreto

| 700

contrairet, domus eius publicaretur. Quod factum cum relatum esset principibus terrae, qui archiepiscopum diligere videbantur, quia sciebant eum esse virum iustum et sanctum, persuadebant ei, ut ad tempus cederet. Quod cum ille renueret palmamque martyrii gaudens expectaret, advenit dies placiti quae condicta fuerat, et ecce dato signo coepit civitas inmensis clamoribus perstrepere. Cumque interrogaret episcopus, quidnam hoc esset, responsum est ei, quod populus multus congregatus fratres de ecclesia beatae Mariae conaretur eicere. At ipse subridens ait: Non est ita, quia plantatio, quam plantavit pater coelestis, eradicari non potest. Concurrente itaque iam populo, coactus ut exiret, praeparatis equitaturis exivit ad abbaciam beati Iohannis baptistae in suburbio civitatis sitam [=Kloster Berge], ubi pro tempore dispositis rebus suis, transivit inde ad castrum Gevekenstein, ut ibi a tanto tumultu requiesceret. Quod cum clausum invenisset — hostes enim praevenientes omnem occupaverant munitionem — contulit se ad ecclesiam canonicorum [=Petersberg], quae prope erat, ubi per aliquot dies mansit, orans Deum suum, ut viam ipsius in beneplacito voluntatis suae dirigere dignaretur. Eo itaque ibi in humilitate et afflictione spiritus commorante, mediantibus quibusdam fidelibus nutu Dei pax rebus data est. Adversarii namque convenientes omnimoda satisfactione coram ipso humiliati sunt, quos ipse in mansuetudine suscipiens, hoc solum ab eis exegit, ut vulneratum militem suum placare non erubescerent. Quod illi libentissime acceptantes, dirutam domum militis restauraverunt, eique pro inflicto vulnere quadraginta marcas argenti contulerunt. Post haec reserato castro, quod ad adventum eius prius clausum fuerat, intravit illuc cum omni honore, multorum nobilium coetu vallatus, universa plebe collaudante Deum super constancia tanti pontificis, qui in tam evidenti mortis periculo fidei integritate et corporis incolumitate invictus permansit. Acta sunt haec tertio archiepiscopatus sui anno, quinque enim annis postea sedit, de die in diem ministerio a Deo sibi commisso dans honorem, in omni religione et honestate proficiens, unitatem sanctae ecclesiae conservans eiusque perturbatores et scismaticos omnes persequens et detestatis, bonos amplectens, desolatis dans consilium, pauperes et orphanos viduasque sustentans, religiosos quosque fovens et dilatans, religionisque docens formam, se ipsum, prout dignitas officii pati poterat, tam minoribus quam maioribus affabilem exhibens, divinae largitatis et gratiae non immemor, domino Deo suo per singulos dies bonae opinionis et intimae suavitatis et dulcedinis offerebat conscientiam.

[Schisma]

Erat adhuc eo tempore scisma gravissimum, Innocentio papa catholico inter

| 701

catholicos se hac et illac agente, et Petro Leone scismatico cognatorum et affinium suorum auxilio sedem Romanam occupante {1130}, multaque enormia in civitate contra leges et statuta patrum agente. Ob hoc Lotarius imperator, consilio cum principibus imperii habito, expeditionem in Ytaliam ordinavit, ut Petrum Leonem sacrilegum, qui spiritali gladio repugnabat, materiali saltem gladio deiceret. Ad hanc expeditionem praecepto et obedientia {1132 Aug.20} domni Innocentii papae et vocatione domni imperatoris pater Norbertus accessit, corpore quidem invalido, sed spiritu prompto et intrepido. In hac expeditione quam necessarius, quam utilis ecclesiae fuerit, postmodum patuit.

Consistente itaque imperatore cum exercitu suo in loco, qui ab incolis ad Sanctum Valentinum appellatur, domno quoque papa Innocentio apud Bithervium [=Viterbo] manente, legati Romanorum a Petro Leone missi domnum imperatorem adierunt, multipliciter attemptantes tam prece quam pretio necnon ratione animum principis ad suum assensum inclinare.

Qui cum, contradicente sibi patre Norberto, non proficerent, audientiam postulantes, iudicii et iusticiae tribunal appellaverunt, et hiis verbis nonnullos tam principum quam caeterorum fidelium animas sibi aliquantulum inclinaverunt. Unde Norbertus pro pace et honore catholicae ecclesiae sollicitus, sine mora papam Innocentium adiit, et propositis hiis quae in castris agebantur, diligenter eum commonuit, ut tam sibi quam suis providere non differret. Unde cum adversus Norbertum disputaretur, summum pontificem hominis iudicio subdi vel tribunalibus assistere non oportere, papa Innocentius honesta sibi consulens libertate Lotario principi se exposuit in captivitatem perpetuam detrudendum, si non loco et tempore sibi constituto tribunalibus regalibus examinandum se praesentaret. Inde accidit, ut et tergiversatio Petri Leonis circa papatum rugientis frustraretur et ab universis

| 702

sanum sapientibus de die in diem {1133 Mart.} acceptior Innocentius haberetur. Dehinc Lotarius exercitum movit et difficili circuitu per Ortum et Narniam Romam usque progrediens, castra {April} primum in Monte Latronum, dehinc multa fortitudine infra muros Urbis in monte Aventino apud Sanctam Sabinam collocavit, et papam Innocentium in sede cathedrali, palatio {1133 Iun. 04} scilicet Lateranense, intronizavit. Veniente postmodum die quo Lotarius imperator ab Innocentio papa consecrandus erat, subito Roma turbari, tumultuari ac in se confundi coepit, timens ne coronae imperatoriae per Innocentium sollempnis impositio Petri Leonis irrecuperabilis futura esset depositio. Quod et factum est. Ab eo enim tempore Innocentius crescere et multiplicari, et Petrus Leo minui et deficere coepit. Ingredientem itaque in manu valida Lotarium papa Innocentius cum cardinalibus et episcopis et universo clero suo sollempniter excepit, eumque imperatorem cum omnium qui aderant exultatione sollempniter consecravit. Coronatus autem imperator ad honorem imperii et ad firmamentum foederis, quod cum papa pepigerat, investituras episcopatuum, libertatem videlicet ecclesiarum sibi a domno papa concedi minus consulte postulavit. Ad cuius petitionem cum inclinatus domni papae videretur assensus, et ex tanta episcoporum multitudine nemo inveniretur qui huic contradiceret abusioni, Norbertus archiepiscopus in medium procedens praesente imperatore cum multo milite:

Quid, inquit, pater, agis? Cui commendatas tibi oves laniandas exponis? Ecclesiam, quam suscepisti liberam, numquid rediges in ancillam? Cathedra Petri requirit opera Petri. Obedientiam quidem beato Petro et tibi pro Christi nomine promisi, sed si, quod a te postulatur, egeris, ecce in facie ecclesiae contradico tibi.

Sic et pater Norbertus peroravit et se imperator ab inordinata petitione et apostolicus ab illicita concessione continuerunt. Fuit enim idem Lotarius imperator timens Deum, stre(n)nuus belli ductor, praecipuus in armis, providus in consilio, terribilis inimicis Dei, iusticiae socius, iniusticiae inimicus, cuius virtus patuit in Sycilia, viguit et in Saxonia, qui quamdiu vixit, Romanum imperium, quod regebat, inconvulsum Domino annuente permansit. Diligebat autem et ipse virum Dei Norbertum, eo quod consiliis eius plerumque regeretur et per eum refectione verbi Dei cottidie pasceretur.

Contigit una dierum quendam de exercitu imperatoris infirmatum spiritu maligno vexari. Quem milites lacrimabiliter domno papae curandum praesentaverunt. Qui non ferens eorum importunitatem, intra cubiculum se recepit et patri Norberto paucisque, qui cum eo erant, obsessum in ecclesia reliquit. Super quo ingemiscens, Norbertus fratribus ait: Accedamus in spiritu humilitatis et contritionis ad Dominum, si forte in paupere isto respicere dignetur opus manuum suarum. Haec dixit, statimque secretum orationis expetiit, ubi a meridie usque ad vesperam lacrimis et gemitibus indulgens infirmi curam obtinuit. In crepusculo namque noctis post multas horrendas voces exiit ab eo spiritus nequam, ipseque inter manus servantium se collapsus obdormivit et post paululum evigilans sanus astitit. Vir autem Dei ad confessionem eum hortatus est, et tam pro praeteritorum peccatorum remissione quam pro gratiarum actione per dies aliquot a lautioribus cibis abstinere praecepit, in veritate denuncians, si constitutam praevaricaretur abstinentiae regulam, eandem quam evaserat poenam sibi affuturam. Sic mundatus Deoque reconciliatus cum viro Dei Pisas usque processit, ubi mala potitus libertate, quia non servavit quae debuit, passus est quae noluit. Etenim cum apud Pisas moraretur,

| 703

ipse se curiose circumagens, remotaque custodia solivagus incedens subito correptus et misere cruciatus, iterumque sacerdotis Dei ministerio per gratiam Dei liberatus est.

[Das Ende]

Post multos itaque labores homo Dei viribus corporis destitui coepit, utpote longa et gravi attritus asperitate poenitentiae, invaluitque in eo aegritudo tum ex labore itineris, tum ex corruptione aeris. Verumtamen ab Ytalia reversus, in civitatem suam Parthenopolim non absque multa difficultate perductus est. Ibi ergo decumbens, quatuor mensibus gravi languore vexatus est, tandemque, episcopatu suo annis octo sapienter et fideliter administrato, cum omni integritate sensus sui, astantibus benedictione data, beato fine quievit. Neque enim, ut ait Augustinus, poterat male mori qui bene vixerat. Annus erat dominicae incarnationis millesimus centesimus tricesimus quartus, feria quarta penthecostes, octavo Idus Iunii, anno quinto Innocentii papae, regnante Lotario anno nono {1134 Iun.06}.

Defuncto itaque memorato pontifice, non minima contentio orta est inter maiorem ecclesiam et ecclesiam beatae Mariae de loco sepulturae eius. Asserebant enim canonici maioris ecclesiae, dignum et iustum esse, ut quia caput ecclesiarum ipsius civitatis extiterat, ecclesiae capitali eius ossa deferrent honorem, ibique adventum summi iudicis expectaret, ubi titulus eius esset immobilis, etiam si in inmensum eum in carne vivere contigisset. Fratres vero ecclesiae beatae Mariae econtra dicebant, eum non tantum archiepiscopum sed et specialem patrem et praepositum eis usque in finem fuisse, ideoque eius corpore se debere potiri, praesertim cum hoc eius postulasset devotio, ut inter fratres et filios suos, quos semine verbi Dei Deo genuerat, sepeliri et quiescere debuisset. Pro dirimenda hac lite ad domnum imperatorem Lotarium legatio transmissa est, ut quod ipse super hac re iudicaret, hoc ratum haberetur. Interim vero corpus inhumatum iacebat, et de die in diem per singula monasteria civitatis deferebatur, ubi vigiliae et ea, quae fidelibus defunctis debentur, devote celebrata sunt. Et licet aestus fuerit nimius, non est de corpore illo per tot dies alicuius foetoris egressa corruptio. Post dies autem octo reversis nuntiis, qui missi fuerant, praecepto imperatoris ad ecclesiam beatae Mariae corpus delatum est, et ante altare sanctae crucis sepultum et post aliquot annos in chorum translatum est, ubi diem expectat novissimum sub spe beatae resurrectionis, ad quam desideranter adhelat omnis anima fidelis.

 

Literaturverzeichnis

Hugo, C. L. (1732). Vita sancti Norberti sacri ordinis Praemonstratensium canonicorum regularium Patriarchae ... Prag: Helm.

Wilmans, R. (1856). Vita Norberti archiepiscopi Magdeburgensis. Dans G. H. Pertz, Monumenta Germaniae Historica, Bd. 14 (p. 663 ff). Stuttgart.

 



[1] Fundstelle: (Wilmans, 1856, S. 670 ff); Bayerische Staatsbibliothek, Signatur Hbfo/300 C  3040-12; urn:nbn:de:bvb:12-bsb00001081-7. Neben der hier vorgelegten ersten Fassung gibt es die spätere Fassung B vor 1161. Anmerkungen von Wilmans in „“, Ergänzungen von Wilmans in { }.

[2] Paschalis II., ursprünglich Raniero di Bieda (* in Bleda di Santa Sofia, Forlì; † 21. Januar 1118 in Rom) war zwischen 1099 und 1118 Papst der katholischen Kirche.

[3] „Geboren vor 1085.“

[4] Friderich I. von Schwarzenburg, EB von 1100-1131.

[5] „Kloster Rath bei Utrecht an der Maas.”

[6] „In Speier, Juli.“

[7]In dem 1129 Jahr erhoff sick ein Krieg unter den Borgern tho Meydeborch und dem Bischope Norbert. Dat kam darof, to dat dem Bischop war gesecht, de Dome were befleckt mit Unküschheit, des sande he na dem Bischope van Myssen van Havelberge und wyede den Dom.“ Magdeburger Schöppen Chronik, ähnlich auch die Annales Saxoniae.

zurück © 2016 by nf established 15.09.2016