Johannes Widmann (1444 – 1524)

 

Schriften zur Medizin

(1497 - 1519)

 

Inhalt

Tractatus de pustulis | que vulgato nomine dicunter ‚mal de | franzos‘ Doctoris Iohannis widmann [1497]        1

Apothekerzeichen        14

Johannis Saliceti dicti meichinger medicinarum interpretis phisici ducalis wirtembergensis tractatus de pestilentia perutilis incipit feliciter [1501]        14

Regimen durch den hochge- | lerten und übertreffenlichen der artzney | Doctor Johann wydmann, genant | Moeichinger, gesetzt wie man | sich in Pestilentzischem | lufft halten soll [1519]        14

Nachwort        30

Begriffe        31

Literaturverzeichnis        37

Index        37

 

 

Tractatus de pustulis | que vulgato nomine dicunter ‚mal de | franzos‘ Doctoris Iohannis widmann [1497]1

 

  1. 1.Iohannes widman, dictus meichinger, medicinarum doctor Iohanni nell2 phisico Salu[tem] plu[rimam] optat [am 20. Januar 1497] 

dIebus transactis, humanissime doctor, cum parum ocii nactus essem: quod raro mihi evenire solet: coepi mortalium miserias animo volvere atque revolvere: et nova morborum genera passim surgentia admirari. venit in mentem Plinii sententia vicesimo sexto naturalis historie libro dicentis: Parum enim erant homini cetera morborum genera: cum supra tricenta essent; nisi etiam nova timerentur. Tot obruimur malis, optime doctor, ut Plinius hominum calamitates considerans, alio loco dicat: Natura nihil hominibus brevitate vite prestitit melius. Nostri etiam temporibus fedus morbus invasit mortales sine voluntate divina: nostris ita exigentibus meritis seu astrorum influentia iniquoque Saturni radio id acciderit, iudicare non est facile. Volens ergo pro mea intelligentia humano generi opem ferre hunc ex multis collegi tractatum: quem tue solertie mitto, quasi degustationem quandam studiorum meorum ut costiges: et si opportunum iudicaveris: impressioni tradas. has ergo meas lucubrationes non iudicis animo: sed amici legas. oro. Quas si tibi placere cognovero: maiora cum fiducia aggrediar: teque meorum laborum participem faciam. Vale ex Thubingen xx. Ianuarii anno M.cccc.xcvii.

Sein Schüler, Dr. med. Johannes Nell in Straßburg, möge das Manuskript lesen, beurteilen und dann zum Druck geben.

  1. 2.Iohannes nell Iohanni widman medicinarum professori doctissimo preceptori suo singulari Salu. plu. optat [am 1. Februar 1497] 

aCcepi, doctor egregie, suavissima litteras tuas una cum tractatulo abs te edito: quibus benevolentiam in me tuam abunde demonstrasti clarissima amoris in me tui indicia ostendisti. Gratias tibi habeo immortales referre enim minime possum – pro tam amice nulla apud te merita habentes complexus es. Et ne honori tuo deesse videar curabo, ut is liber pro tua gloria imprimatur. Iussisti autem, optime doctor, ut costigatum: si velim: in lucem mitterem. Plus mihi tribuis, quam in me vel agnosco vel postulo. Non enim huius sum audacie, ut ad tanti viri editionem manus apponere presumam. Scio nanque tuas lucubrationes mea castigatione non egere. Sed ubi rebus: honorique tuo consulere tibique mea opera aliquid conferre potero: exequar cupidissime. Vale, preceptor optime, et me ut soles ama! ex Argentina [=Straßburg] prima februarii anno M.cccc.xcvii.

Dr. Nell maßt sich nicht an, an dem Manuskript etwas zu ändern.

| 2

Tractatus clarissimi medicinarum doctoris Iohannis widman dicti meichinger de pustulis et morbo qui vulgato nomine ‘mal de franzos’ appellatur. Editus Anni christi M.CCC.xcvii.

 

  1. 3.[Vorrede] 
hEc passio, quam vulgo malum francie aut morbum sancti M[a]evi vocant aput arabes ad capitulum de “asaphati” et aput grecos ad rubricam de “acharos” non incongrue reduci videtur: eo quod hec omnia a simili materia accident: quamquam presens passio ab eis differat in hoc quod saphati et acharos in solius capitis partibus nasci consueverunt, presens autem passio in toto corpore ut plurimum oriri solet et propterea latino sermone vocari posset “exflorationes”, que in toto nascuntur corpore. Ita videtur enim nominare Galienus3 in primo memiri, capitulo decimo, in laudibus cuiusdam antidoti appolonij dicens, quod non solum ad acharos, sed etiam ad exflorationes, que in toto nascuntur corpore, bene valet. Deinde etiam in capitulo undecimo, facit rubricam de eis sub hoc nomine.
Est autem descriptive hec passio pustule, a principio sui lenes, divise in numeratione locorum. Deinde exulcerantur ulceribus crustosis et aliquando verrucosis. Species harum pustula[r]um principales sunt he: quia quedam emittunt virus et humiditatem, et vocantur arabice saphati humida; que si ad partium corrosionem pervenerint, dicuntur refrengi. Quedam vero non emittunt humiditatem, sed forte habent squamas siccas, et has vocant Arabes “saphati siccam”. Et quedam est multum dura et prava, dicta ab eis „alchiati“. Quedam est extremaliter dura et prava, homogenee materie quasi cum verucis existens, et dicitur ab eis „alvatin“. Omnium tamen harum causa materialis a venenositate non expoliatur. Colliguntur hec partim a Serapione4 primo breviarij capitulo tertio. Partim ab Avicenna septima quarti, tertio tractatu, capitulo primo. Et utcunque a Galieno [a ij]

| 3

primo Memiri[?], capitulo decimo, auctoritate Archigenis5, Critonis6, Ap[p]olonii7 et reliquorum antiquorum.

Die neue Krankheit – genannt Franzosenkrankheit – ist bei den Arabern bekannt als „Asaphati“ und bei den Griechen als „Acharos“; sie scheint aber von den Beschreibungen dieser Krankheiten abzuweichen; deswegen schlägt Widmann den Namen „Ausblühungen“ vor. Die Pusteln sind sowohl trocken als auch feucht, sowohl hart als auch weich.

  1. 4.De causis. 
cAuse huius passionis etsi possunt poni plures remote, una ultio divina ad scelera et delicta hominum punienda. Alia vero certi aspectus vel constellationes superiorum corporum facientes evenire in aëre et terra dispositionem, per quam inducunt in corporibus humanis impressioni dispositis hanc passionem predictam. Sed quoniam de his causis non multum curat medicus, ut medicus, sed potius de causa intrinseca corporali, ad cuius remotionem morbus tollitur. Ideo de ista prosequar: et dico primo, quod in causa harum pustularum est omnis materia humoralis cuiuscunque generis, dummodo sit mala, venenosa, acuta et corrosiva, sanguini mixta. Notanter dixi acuta, quia nisi cum humoribus fuerit acuitas, non ulcerabunt, dicit Rasis8 tredecimo continentis, capitulo secundo. Cum ergo sit acutus, venenosus, consuevit inprimis facere pruritum, deinde continuitate dierum ignit locum faciendo pustulas, ut bene dixit Serapio. Secundo specialiter in causa est humor melancolicus malus, adustus. Ex hoc enim subtile eius finitur et grossum fit apostema sive pustula, dicit Avicenna. Et, ut Serapio sentit, plurimum fit presens passio ab ista materia. Unde etiam plures medicinas contra eam dirigam in cura. Ex tribus autem causis contingit hunc humorem abundare in corpore, ut Rasis ibi supra auctoritate Galieni dixit.

Una est [h]epatis caliditas fortis, adurens humores.

Secunda est debilitas attractive virtutis splenis in attrahendo et mundificando melancoliam a massa sanguinea.

Tertia est nutrientia convenientia ad illud, id est, ad generationem illius humoris, Intelligendo

| 4

per nutrientia non tantum cibos, sed etiam alias omnes res non naturales, facientes ad generationem dicti humoris,

de quibus primo est aer excessive calidus, adurens humores, sive ex sole, sive ex igne calefiat: ipse etiam aër pestilens corruptus.

Secundo est fortis et laboriosus motus, labor quoque diuturnus, presertim factus in hora non congrua, nec non coitus multus.

Et tertio est passiones et accidentia anime, ut diuturnum odium, ira, rixa et furor.

Et quarto in cibis sunt omnia cibaria, facta ex conditis cum sale, ut olive, cappares. Et licet cappares ex sui proprietate purgent humores acutos et melancolicos, tamen ex modo substantie sue grosse et sicce generant eos; sal nanque finit humiditatem in rebus. Huius generis sunt pisces saliti et carnes salite et denique omnes carnes porcine, maxime vero porcorum ex his pustulis infectorum, sicut plerisque in locis nunc reperti sunt, erunt potissima causa. Generant etiam hos humores omnia amara, omnia acuta et acrumina, ut sinapis, raphanus, cepe crude, porrum, alleum, piper et cetere species aromatice acute, dum sumuntur in multo usu. Idem faciunt substantie leguminum, de pisis, fabis, lentibus, milio etc. et presertim, si condiantur cum acutis speciebus aut cum dulcibus: nam et fortiter dulcia et maxime dactili nocent, ut Avicenna de saphati dicit. Tandem in potu ponitur inter causas vinum grossum, nigrum, opacum, vinum turbidum, inversum et similiter aqua turbida mala.

Die Ursachen

Jede gefährliche, giftige oder schädliche Flüssigkeit im Blut, eine hitzige Leber, eine Schwäche der Milz, eine Ernährung, die die Entstehung dieser Säfte fördert. Hinzu kommen heisse Luft, schwere körperliche Anstrengung, heftige Gemütsbewegungen, scharfe und gesalzene Speisen wie z.B. Senf, Rettich, Zwiebel, Lauch, Knoblauch, Pfeffer.

  1. 5.De signis 

sIgna autem hunc morbum monstrantia in genere, necnon distinguentia inter species dictas, ad visum et tactum sunt manifesta, Sed signa causarum sive materierum distinctiva elici possunt ex Serapione. Nam in materia plus sanguinea apparet a principio pustularum rubedo [a iij]

| 5

aliqua cum duritie, inflatione, caliditate et sensibili expulsione earum ad extra; in colera autem citrina attinet rubedo citrinitati, et est velox exitus earum et dolor fortis: In phlegmate est albedo et mollities sine dolore. In melancolia vero est durities earum et privatio doloris.

Die Merkmale

Gerötete Haut, Verhärtungen, Blasen, Fieber, Ausbrüche; in der Galle Gelbfärbung, das schnelle Ende der Pusteln und heftiger Schmerz, weisser Schleim.

 

  1. 6.De pronosticis 

sIgna pronostica sunt hec. Primum pronosticum eventus absolute est, si incipiat dolor alicui spontaneus in coxis, tibiis aut brachiis: oportet in hac temporis constitutione exspectare has pustulas, presertim si dolor et apostemata genitalium coniungantur. Ita experientia compertum est. Propterea his apparentibus, cura previsiva procedi consulo.

Signa quoque pronostica bona et mala sunt hec. Primum, quod hec passio sit chronica, durans tempore extenso valde, si non evacuationum pluralitas, diete bonitas et localium antidotorum debita administratio eam abbreviaverit. Causa autem chronicitatis est materie multitudo, grossities et malicia, quoniam plurimum est melancolica venenosa, ut Serapio dicit, que a virtute non coadiuta a medico non nisi in longo vincetur tempore.

Secundum est, quod hec passio est contagiosa, transiens de homine in hominem et inde de civitate in civitatem et de regione in regionem.

Tertium est [ha]emorrhoides huic passioni accidentes cum fluxu moderato accelerant curam eius.

Quartum est, quod corpus per has pustulas perfecte purgatum a lepra, cancro et similibus morbis non minus, quam per exitum variolarum, censeatur preservari.

Vorzeichen und Vorsorge

Bei den ersten Schmerzen abwarten, bis sich die Pusteln bildet, vor allem an den Geschlechtsteilen. Bei falscher Behandlung kann das Leiden lange dauern. Die Krankheit ist ansteckend und wird von Mensch zu Mensch übetragen. Hämorrhoiden beschleunigen die Behandlung. Der Kranke wird dadurch von Lepra und Krebs geheilt.

 

  1. 7.De cura. 

hIs premissis ad curam accedo. Sed cum considerem sevitatem huius passionis et detestationem eius maximam: Ita ut homines a civili conversatione separentur,

| 6

saltem quoad curati sint: Non tantum regimen curativum, verum etiam previsivum, quod debetur sanis nondum infectis. Primo loco notabo, ut per eius observantiam ab incursu predicte passionis pre[s]ervari possint: dehinc curativum subdam.

Primum igitur completur cum dieta et potione. Dieta consistit in debita administratione harum sex rerum, que sunt aër, motus et quies, somnus et vigilia, animi passiones, cibus et potus, inanitio et repletio, que a physicis non naturales appellantur.

 

Die Behandlung

Luft, Bewegung/Ruhe, Schlaf/Wachen, Leidenschaft, Speise und Trank, Entleerung und Auffüllung.

Circa aërem pono aliquas regulas, quarum prima est, quod aër locorum, in quibus he pustule et generari et multiplicari consueverunt, est fugiendus pro viribus, quoniam, ut Rasis decimo septimo continentis, capitulo de aëre dicit, mutatio facta a bono loco ad malum inducit morbos velociter et e contra. Et in quarto Almansor9 ait, quod terra, in qua fiunt pestilentie et anthrax (sub quibus puto comprehendi has pustulas), est fugienda.

Secunda regula. Omnis aër grossus et turbidus est evitandus, quia spiritus et humores mutantur in nostris corporibus mutatione aëris nos continentis, ut capitulo de aëre dicit Rasis. Si ergo aër sit grossus, turbidus, eodem modo erunt humores nostri: ergo.

Tertia regula. Omnis aër fetidus est fugiendus et presertim in estate, ut Rasis supra docuit. Si quis tamen sponte aut coactus fetida aut infecta loca inhabitare habeat, evitet saltem ea loca, ubi plures confluunt infecti, presertim si angusta et ineventata fuerint, Et studeat facere, ut Almansor in quarto, in capitulo de cautela egritudinum transeuntium de uno in alium iussit, scilicet quod sedeat supra ventum egri, - id est, a latere, ubi ventus non perflat ab egro ad eum, sed vice versa - et maxime tunc, quando accidunt alcola in oribus eorum et incipiunt fetere anhelitus, quoniam morbus est contagiosus, ut supra patuit.

Quarta regula, quod aër habitationis in preservatione

| 7

sit temperatus inter calidum et frigidum aut remisse frigidus et humidus. Si vero in aliqua qualitatum notabiliter excedat, ducatur ad temperamentum cum suo contrario, oblato in usu moderato. Fiant ergo fumigia, odoramenta et irrorationes, prout necessitas vocat. de quibus in tractatu, quem de pestilentia edidi, copiosius scripsi. illuc ergo remitto.

In motu sive exercitio et quiete sibi opposita dico, quod cavendum est ab omnimodo otio et quiete corporali, quia multiplicat superfluitates corporis et ad malitiam et putrefactionem eas disponit. Non propterea laudo motus fortes aut diuturnos nimis, quoniam ducunt ad humoris adustionem atque exiccationem et virtutis resolutionem, sed laudo exercitium temperatum paulatine factum, nullius vires supergrediens, immo cuiusque viribus commensuratum, factum stomacho vacuo a cibo et in aëre temperato. Id enim excitat calidum naturale, vigorat digestionem et excludit superflua, Sicut e contra post stomachi repletionem factum digestionem corrumpit et ad plures preparat morbos, ut apud rasi, Rabi moysen10 et alios habet videri.

Sed quia non eedem exercitii species omnibus congruunt hominibus - alys enim pedes, alys eques, alys navigando aut aliter exercitari convenit - ideo studeat medicus hec secundum vires corporum et personarum exigentium iniungere, sicut ex Avicenna tertia primi de speciebus exercitij discere poterit.

In somno et vigilia servanda est temperies et mediocritas, quoniam utraque, tam somnus, quam vigilia, preter modum facta nocent, ut in aff[…] testatur [H]ypo[crates]11.

Vigilie enim superflue humores acuunt et inflammant. Somnus etiam longus, supra inanitionem factus idem operatur. Aliter vero factus infrigidando et humectando nocet digestive virtuti ac per boc multiplicat superflua. Fiat itaque spatio septem aut octo horarum, quatenus in eo bona fiat digestio et corporis humectatio substantifica; nocte

| 8

autem dormiatur et non in die, nisi ex legitima causa nocturnus fuisset ablatus. Sed caveat preservator quisque, ut camisiis, linteis et coopertorijs, immo manutergiis, quibus pustulati usi sunt, non approximet, nec eis utatur aliquo modo: in quo multa debet esse cautela.

In animi passionibus necent omnes, que humores agitant multum et inflammant atque exacuunt, ut ira, rixa, furor et odium diuturnum: Non minus timor et tristitia, longa cura et sollicitudo plurima dimittantur, quum non parum faciunt ad generationem humoris melancolici. Verum ista corrigere est magis philosophi moralis, quam phisici opus. Quisque ergo in his sit sui ipsius corrector et regulator et studeat bene sperare, iucunde vivere et gaudere frequenter atque cum amicis et dilectis conversari et confabulari. Hec enim faciunt ad generationem sanguinis laudabilis, contrarii humoribus pravis supradictis, ex quibus presens passio nascitur, ut undecima tertii, capitulo penultimo elicitur. Sed quoniam coitus a plerisque animi accidentibus annecti solet, licet etiam ad motum reduci posset, de eo ergo hic breviter dicendum, quod coitus, presertim multus, in omni aëris corruptione vitari debet, ut Constantinus12 asserit, cuius causa est, quoniam omnes virtutes debilitat, corpus desiccat vehementer et humores malos ad cutem convertit. Ut septima quarti de scabie et pruritu dicit. Presertim etiam eos ad genitalia derivare videtur propter concussionem fortem in eo factam. Unde forsan fit, quod presens passio in plerisque primum ibi manifestari solet. Verum tamen est, quod in iuvenibus et primis senibus ociosis et grosse dietatis atque ad venerea assuetis, dum fiat lege permittente, non interdicitur omnino, factus scilicet documento Galieni in tertio tegni, puta, quod fiat corpore non nimis repleto, nec nimis inanito, et tantis intervallis, ut in usibus eius corpus dissolutionem minime sentiat, sed levius se ipso et melius dormiens videatur. Sic enim factus animam dilatat, quia malos fumos melancolicos expellit et [b]

| 9

sperma, quod consuetum erat multiplicari et ex retentione et coartatione corrumpi, expurgat et per hoc a pravis accidentibus, de quibus Hali13 et aly seniores memorant, preservat. In alys corporibus et etatibus atque aliter factus plurimum nocet ex causis allegatis. Summopere tamen cavendum, ne coitus fiat cum muliere pustulata, ymo neque cum sana, cum qua prius brevi temporis spatio concubuit vir pustulatus, propter evitare contagionis periculum: iam enim cognitum est experientia, ut subsequens post pustulatum recenter inficitur. A prostitutis ergo mulieribus hoc tempore maxime cavendum est.

Leidenschaft

Weil der Beischlaf mit den meisten Erregungen verbunden ist, soll man die Bewegungen verringern, denn besonders der häufige Beischlaf in schlechter Luft ist zu meiden, weil der Körper austrocknet und die üblen Säfte zur Haut vordringen, vor allem zu den Genitalien, weil dort die heftigsten Bewegungen sind. Mässiger Geschlechtsverkehr ist aber sinnvoll, weil er üble Gemütsbewegungen verjagt und das Sperma, das erneuert wird, den Leib säubert von üblen Symptomen. Beischlaf mit einer von Pusteln bedeckten Frau soll man meiden, auch mit einer gesunden, wenn sie kurz vorher bei einem infizierten Mann gelegen hat, um die Ansteckungsgefahr zu vermeiden; auch vor Dirnen ganz besonders muss man sich hüten.

In cibis vitari debent omnes, qui faciunt ad generationem horum humorum malorum et maxime tendentium ad acuitatem, qui supra de causis numerati sunt. Dimittendi sunt etiam omnes cibi male substantie vel proprietatis, ut fungi, tubera, nuces vel amigdale rancide et carnes vel pisces ad putrefactionem dispositi. Pro tanto Zoar14 primo theisir, capitulo septimo prohibet omnia, que saporem suum mutarunt. Preter hos cavendi sunt omnes cibi facile corruptibiles, presertim si ad acuitatem corrumpantur. Ex eis nanque pravi procreantur humores. hoc modo etiam nocere possunt cibi melancolici cum dulcibus aut acetosis commixti, similiter lac, presertim factum acre, Et denique fructus horarij, ut crisomila, persica, nespile, ficus, melones, cerasa et cetera, et eo magis, si nascantur in terra, ubi dicta passio multiplicatur, ut Avicenna secunda primi: Mortalitas - id est, corruptio aëris - corrumpit arbores et vegetabilia, et corrumpuntur inde, qui eis vescuntur. Ex quo sequitur, quod panis, si fieri potest, debet fieri de frumento, in terra sana et alio anno producto.

Intellectis fugiendis et a quibus cavendum, facile erit intelligere, quibus sit utendum. In genere itaque laudantur cibi facile digestibiles, boni chimi et paucarum superfluitatum generativi, ad temperiem aut ad paucam humiditatem et frigiditatem declives, et si ab hys elongantur

| 10

conditionibus, sit recessus iste parvus. Inter carnes ergo sunt bone et laudate carnes capretorum et vitulorum15 atque agni annualis, castrati iuvenis. pro exercitatis vero et robustis conceduntur carnes boum iuvenum ad[h]uc in augmento existentium, similiter carnes ferarum iuvenum; antiquarum vero omnino sunt detestande . De volatilibus valent galli castrati iuvenes, galline iuvenes et pulli earum. Similiter valent omnes aves, que in nemoribus et campis siccis degunt, presertim si sint mediocriter pingues, quas tamen pro calidis et siccis hominibus plus laudo elixari et cum agresta vel alio infrigidante apparari, precipue tempore calido, quam assari. Ex adverso autem anates, grues, anseres et cuncte alie in aquis morantes vituperantur, quia grossum, melancolicum et malum faciunt chimum.
Valent brodia bonarum carnium et specialiter gallinarum iuscula16 etiam pisorum et cicerum, nec non brodia casei novi parum saliti et quassati: similiter lac amigdalarum recentium, non rancidarum. Valde etiam conveniunt ova gallinarum recentia, tenera, sive ex testa sumantur, sive in aqua proijciantur cortice rupto. non incongrue etiam dantur, si vitelli eorum in iusculis contusi offerantur, aut aliter in substantia molli dentur, licet quanto incommixtiores, tanto sint meliores. De piscibus, licet Zoar vituperet usum eorum, puto, quod loquatur in cura curativa de frequenti usu eorum, tamen in cura previsiva non detestor pisces, duros, squamosos, medie quantitatis in suo genere, ex fluvijs mundis longe a civitatibus, ubi sordes purgantur, captos, in vino bono elixos aut etiam assos, sed non frixos.

Et si libet ex eis aut etiam ex carnibus facere galredinam, fiat cum aromatibus non acutis, Sed ex croco, mace, zinzibere, sandalo et similibus, addito aceto debili et non multum acri, ne fortiter exiccando convertat humores in naturam melancolie.

Inter olera admittitur spinachia, bleta, lactuca, atriplex, borrago, buglossa, endivia, parum tamen ex eis assumendo: portulacam tamen Avenzoar prohibet. Maxime vero cetera olera dimittantur, cum,

| 11

Averroe17 teste, omnia pretor humectantia generant melancoliam.

Inter radices aliquando conceduntur pastinace bene cocte, interdum napi et rape cum carnibus etiam optime cocte, raro tamen usu. Inter fructus laudo uvas bene maturas, amigdalas dulces recentes, non raucidas, uvas passas, non nimis pingues, pineas, fisticos, granata, poma aurantia dulcia et muza et interdum poma maciana et avelanas siccas excorticatas; Sed non nuces communes, dactilos atque ficus.

De ferculis conceditur ptisana non colata sive puls hordei et puls de farre spelte aut avene, aut etiam de eius farina. Dum tamen avena non sit multum exusta: aliter enim generaret melancoliam. Sunt etiam alia fercula, utpote que fiunt de ovis, de riso bene cocto in brodio, non autem in lacte, et de alijs rebus, que si supra non sint vetita, in genere vel specie omnia admittantur. Lac autem quum raro bene digeritur, ideo eius usum vituperat zoar, neque ego laudo, nisi assuetis ad ipsum, habentibus stomachos temperatos et mundos, qui cum hoc etiam post eius sumptionem se bene regunt, non exercitando se, nec dormiendo, nec alium cibum sumendo, donec sit digestum, sicut Mesue18 in capitulo de ptisi19 et Avicenna secundo canone precipiunt. Pro potu laudo vinum albi vel medii coloris, quod in sapore sit suave, non acre vel multum dulce, in etate circiter annum aut amplius et in virtute mediocre: quod si forte fuerit, limphetur. Cervisia etiam tenuis et dara pro colericis et calefactis aestate concedi potest. Repletio quaelibet atque crapula et ebrietas omnis - quibus, prochdolor, omnis fere natio depravari incipit - est plurimum nociva, presertim si fiat ex cibis diversis et varijs in sua natura aut etiam in modo preparationis, et eo magis, si condiantur dulcibus et aromatibus acutis. Oportet ergo, ut Rabi Moyses dicit, retrahere manus a rebus dulcibus et delicijs, quibus utuntur gulosi. Unde patet, quod a tabula surgendum est cum aliquo appetitu vigente ad cibum et potum. Non

|12

propterea laudo tantam iniungi abstinentiam, ut inde debilitetur virtus, corpus inflammetur et humores exacuantur: sed medium consulo inter hec observari, ita scilicet, quod non fiat tanta repletio, ut digestivem virtutem gravet, nec tanta subtractio et inanitio, quod ad debilitatem virtutum et inflammationem corporis et buniorum perducat. Hec de regimine diete sufliciant.

[zu den Apotherzeichen: ]

Potio vero, que est secundum instrumentum preservativum, perficitur per duas intentiones. Prima est corporis evacuatio et mundificatio a pravis humoribus, premissa eorum equatione, ubi oportet. Secunda est cordis et [h]epatis rectificatio, in virtute quorum dicte materie generantur principaliter. Evacuatio autem prima est valde necessaria. Sicut enim Rasis recitat XIII. continentis, capitulo secundo auctoritatem galieni, qui per evacuationem humoris grossi mali preservavit quandam mulierem a pravis apostematibus de genere cancri et parum infra subdit, quod per frequentem evacuationem humoris nigri fecit etiam cessare augmentum dictorum apostematum iam incipientium.Ita quoque hic debere fieri non est dubitandum; de quo iam experientiam habeo in duobus, in quibus per evacuationes iteratas humorum grossorum acutorum pustulas iam incipientes apparere tam augeri, quam multiplicari prohibui.

Completur autem dicta evacuatio cum flobotomia20 et pharmatia. Flobotomia convenit venosis, in quibus abundant signa dominii sauguinis, facta ad v. vel vj. semel aut bis in quarta parte anni iuxta corporum exigentiam, prout peritus medicus facile novit: quam evacuationem supplere possunt menstruorum vel emoroidarum retentorum provocatio. His etiam corporibus utile erit ponere ventosas in locis, ubi consueverunt, cum starificatione: deinde erit sanguis mundificandus ab humoribus falsis, acutis aut adustis cum syrupo longo et similibus, prout statim dicetur. Pharmatia vero sola sine flebothomia convenit his, in quibus signa dominy sanguinis non apparent. Sed quoniam oportet medicari et purgare [b iii]

| 13

humores non crudos, sed digestos, sicut docuit ypocras, ideo potest fieri syrupus magistralis longus, qui materias digerit et quantum digerit de eis, tantum evacuat, et erit modus iste minus tediosus sumentibus. Fiat ergo sic. Rec[eptum:] lupulorum fumi terre ana Miβ, absinthii, eupatorii, celidonie ana Mβ. florum violarum, borraginis, rosarum rubrarum ana pug. vuum[?] uvarum passarum j. prunorum numero XX. corticum mirobalanorum citrinorum et nidorum ana iβ. agarici albi electi ß. epithimi j. polypodii, folliculorum sene ana ij. reubarbari boni ß. pro divitibus spice, masticis, anisi, carpobalsami ana ʒß. salis gemme Эj. bulliant in aqua casei ad libram iβ. Et postquam diu steterint, colentur cum expressione, et sirupisetur decoctom cum melle rosarum et syrupo de fumo terre et de epithimio ana, prout libet pro dulcoratione, et potest addi, subtrahi et alterari in digestivis et laxativis, sicut videbitur medico prudenti expedire. dosis iiij. in aurora sub actuali caliditate, continuando ter aut quater, sicut necessitas vocat. Et si opus erit pluri evacuatione. Rec[eptum:] diacatholic. simplicis, electuarij de succo rosarum et confectionis hamec[?] ana ʒiβ. aut paullo plus aut minus iuxta naturam sumentis, distempera in ij. decoctionis dicte, et detur hora dicta servando dietam purgatorum.